8 septembre 1255

 

 

Edition : MM. Bourel de La Roncière, J. de Loye et A. Coulon, Les registres d’Alexandre IV, Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1895, n° 777.

Original : Reg. 24, c. 620, f. 93 v°.

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome33/BnF_T33.htm (fol. 201 r°)

 

 

Abbati monasterii Brantosmensis, Petragoricensis diocesis, concedit, ut, super observantia statutorum quae de substantia regulae s. Benedicti non existunt, monachis monasterii dispensationes valeat conferre.

 

... abbati monasterii Brantolmensis, ordinis sancti Benedicti, Petragoricensis diocesis.

Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum observantia tui ordinis ab ipsa sui institutione multam sit rigida et difficilis ad ferendum, fuerintque postmodum per felicis recordationis G. papam predecessorem nostrum supradicta statuta gravia diversarum penarum adjectione vallata, ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri et in erasione  eruginis vas non frangi, devotionis tue precibus inclinati, presentium tibi auctoritate concedimus, ut, super observantia statutorum ipsorum que de tue substantia regule non existunt, tu et successores tui cum tui monasterii ejusque membrorum monachis tam presentibus quam futuris libere valeas dispensare; hiis casibus dumtaxat exceptis, super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta, in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi ob hoc hactenus incurrerunt vel incurrent de cetero, eosque absolvendi ab interdicti, suspensionis aut excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem predictorum statutorum involvi contigit vel contiget, injuncta sic absolutis penitentia salutari, libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas; ... priori nichilominus monasterii tui ac ipsius successoribus hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium, si fuerit oportunm, concedimus auctoritate presentium potestatem. Non obstante aliquibus litteris diocesano tuo vel cuicumque alii ab apostolica Sede sub quacumque tenore directis et processibus habitis per easdem, de quibus forsitan oporteret in presentibus plenam et expressam ac de verbo ad verbum fieri mentionem et etiam obtinendis. Datum Anagnie, VI idus septembris, anno primo.