13 octobre 1256
Edition : M. Bourel de La Roncière, J. de Loye, P. de Cenival et A. Coulon, Les registres d’Alexandre IV, Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, , 1917, n° 1725.
Mention : Bernouilli,
Acta pontif. Helvetica, t. 1, 657.
Original : Reg. 25, f. 17, a III, c. 137.
Litteras confirmat, quibus Paschalis quondam papa abbati monasterii Casae Dei nonnulla jura concesserat.
... abbati et conventui monasterii Case Dei, ordinis Sancti Benedicti, Claromontensis diocesis. Devotionis vestre precibus inclinati, tenorem privilegii, quod felicies recordationis
Paschalis papa predecessor noster monasterio
vestro concessisse dinoscitur, de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari, qui talis est:
Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Aymerico
abbati Case Dei ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ait gentium doctor apostolus Paulus: « Christi bonus odor
sumus Deo, in hiis, que perenni et hiis, qui salvi sunt ». Hunc odorem Christi de vestro cenobio sentientes per Dei gratiam plurimi in Domino salutem consequuntur. Unde et nos fidei vestre congratulamur,
fide enim statis, et plures adhuc per bonum odorem vestrum salvos fieri ex optamus. Idcirco, tam tibi quam
successoribus tuis, quorumdam monasteriorum, que a vobis longius
absunt, ordinationem committimus. Statuimus enim, ut in Beati Marini monasterio, quod infra civitatem Papiensem situm est, in monasterio etiam Fraxinorensi, quod ab egregia comitissa Matildi vel ejus parentibus
edificatum et beato Petro oblatum est, abbas semper per vestram sollicitudinem ordinetur. Alias etiam abbatias, in quibus abbates hactenus instituere consuevistis, ob id ipsum, dispositioni
vestre in perpetuum confirmamus, videlicet Brantholme, Galliaci, Sancti Theodardi, ex quibus videlicet abbatibus si quis erga obedientiam vestram rebellis extiterit, liceat discretioni vestre disciplina eum regulari cohercere,
nec episcoporum quisquam vobis in parte hac se posito depositionis articulo adversetur. Preter hec Sancti Quirici ecclesiam, in Lucane urbis suburbio sitam, sicut a bone memorie Anselmo Lucano episcopo tradita est
vestro in perpetuum monasterio possidendam, presentis decreti auctoritate corroboramus. Prioratum etiam Sancti Bandelii, et prioratum de Valle Transversa, et
cetera omnia, que vestrum cenobium, largiente Deo, in hac prima indictione legitime possidet, vobis vestrisque successoribus quieta semper et integra permanere sancimus. Si quis autem, quod absit, huic nostre constitutioni
pertinaciter contraire temptaverit,
honoris et officii sui periculum
patiatur, nisi persumptionem suam digna satisfactione correxerit. Amen.
Nolumus autem quod per annotationem hujusmodi, aliquod jus de novo vestro monasterio acquiratur, sed antiquum sibi tantummodo conservari. Datum Anagnie, III idus octobris, anno secundo.