6 février 1257

 

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 4 r° et 19 r°)

 

 

Bulle du pape Alexandre IV par laquelle il exhorte l’évêque de Périgueux de se porter avec le peuple au monastère de Ste Claire et d’y chanter solennellement la messe, et de bénir la première pierre et un cimetière pour leur usage.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Petragoricensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad illa potissime facilis haberi debes opera pietatis ex quibus et tibi praemium aeternae retributionis acquiritur et cultui divino vacantium iustum desiderium adimpletur. Cum igitur monasterium Sanctae Clarae extra muros Petragoricensis, ordinis sancti Damiani sit novella plantatio sicut abbatissa et conventus ipsius monasterii sua nobis insinuatione monstrarunt et desiderint in hac parte tuo juvari subsidio, fraternitatem tuam rogamus monemus et hortamus attente in remissionem tibi peccaminum iniungentes quathenus ob reverentiam apostolica sedis et nostram cum tui populi convocatione accedas ad monasterium memoratum et solemniter missam decantes ibidem. Nec non per te primarium lapidum benedictum eisdem concedas, atque earum cimetterium benedicas ad opus sororum et aliorum existentium in eodem, preces nostras in hac parte taliter impleturus quod ex hoc a Deo tibi premium compares, et a nobis valeas in Domino commendari. Datum Lateran. octavo idus februarii pontificatus nostri anno tertio.