6 juin 1258
Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm
(fol. 5 r°)
Bulle du pape Alexandre IV
mandant à l’évêque de Périgueux de leur bénir une cloche et un cimetière.
Alexander episcopus
servus servorum Dei, venerabili fratri Petragoricensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex
parte dilectarum in Christo filiarum
sororum monasterii Sanctae Clarae extra muros civitatis Petragoricensis ordinis Sancti Damiani, fuit nobis humiliter supplicatum ut construendi oratorium in monasterio ipso quod est novella plantatio et habendi campanam eis licentiam
concedere curaremus, ac nihilo minus in eodem monasterio ad opus dumtaxat ipsarum mandaremus cimiterium benedici. Volentes igitur tibi qui loci dioecesanus
existis in hac parte deffertur, fraternitati tua per apostolica scripta mandamus quathenus
predictis sororibus si tot sunt sub
communi vita degentes quod gaudere debeant postulatis, eis hujusmodi concedas
licentiam, et in predicto monasterio benedicas cimiterium si expedire videris sine juris prejudicio alieni. Datum Viterbii decimo quinto calendas junii pontificatus nostri anno quarto.