8 juin 1258

 

 

Copie : http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome35/BnF_T35.htm (fol. 5 v°, fol. 19 v°)

 

 

Bulle du pape Alexandre IV qui concède cent jours d’indulgences à tous ceux qui aideront à bâtir l’église du monastère de Sainte Claire de Périgueux.

 

Alexander episcopus servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fecerit sive malum, oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus prevenire, ac aeternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato functu recolligere debeamus in coelis, firmam spem fiduciam que tenentes quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam. Cum itaque sicut ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatissae et conventus monasterii Sanctae Clarae Petragoricensis ordinis Sancti Damiani fuit propositum coram nobis eodem ecclesiam ipsius monasterii aedifficare de novo inceperint opere sumptuoso et ad consummationem ipsius ecclesiae eis propriae non suppetant facultates universitatem vestram rogamus monimus et hortamur attente in remissionem vobis peccaminum iniungentes quathenus de bonis nobis a Deo collatis pias elemosinas et grata eis ad hoc cavitatis subsidia erogetis, ut pro subventionem vestram predicta ecclesia consumari valeat, et non pro haec et alia bona quae Domino inspirante feceritis ad aeternae possitis felicitatis gaudia pervenias. Non enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius authoritate confessi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem, centum dies iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus presentibus post septennium minime valituris. Datum Anagnae sexto idus junii, pontificatus nostri anno quarto.