13 octobre 1263
Edition : Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261-1264) - Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées à partir du Registre ordinaire, 1901-1904, n° 1027.
Original : Reg. 29, fol. 37, n° 76.
Johanni de Curtraco canonicatum et praebendam in ecclesia Harlebecensi a Jacobo, s. Mariae in Cosmedin diacono cardinali, collatam, confirmat.
Johanni de Curtraco, canonico ecclesie Harlebecensis, Tornacensis diocesis. Ea que judicio etc., usque communimus. Sane petitio tua nobis exhibita continebat quod, cum olim inter te ac Walterum de Harlebeca, canonicum Harlebecensis ecclesie, super quadam prebenda ipsius ecclesie tunc ibi vacante, quam uterque vestrum ad se spectare dicebat, orta fuisset materia questionis, nos tandem in causa hujusmodi ad sedem apostolicam legitime devoluta, dilectum filium nostrum J., sancte Marie in Cosmedin diaconum cardinalem, dedimus partibus auditorem. Qui, cognitis ipsius cause meritis et juris ordine observato, quamvis eundem W. sententialiter a tua impetitione absolvens, tibi super dicta prebenda perpetuum silentium duxerit imponendum, quia tamen ut tibi super hoc gratia fieret, tua merita exigebant, ordinavit atque precepit de speciali mandato nostro facto sibi oraculo vive vocis, quod medietatem omnium proventuum ipsius prebende, cotidianis distributionibus dumtaxat exceptis, habeas idemque W. ipsam tibi teneatur assignare tandiu, donec in eadem ecclesia prebendam tibi debitam, juxta tue receptionis ordinem, pacifice fueris assecutus, prout in instrumento publico inde confecto et ipsius cardinalis sigillo munito, plenius continetur. Nos itaque, tuis supplicationibus inclinati, quod ab eodem cardinali super hiis factum est, ratum habentes et gratum, illud auctoritate apostolica confirmamus etc. usque communimus, tenorem instrumenti predicti de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, qui talis est:
Jacobus, miseratione divina sancte Marie in Cosmedin diaconus cardinalis, ad perpetuam rei memoriam. In statera juris. Sane, cum inter magistrum Johannem de Curtraco et Walterum de Harlebeca, canonicos Harlebecenses, Tornacensis diocesis, super prebenda que fuit
quondam Walteri de Gandavo, ipsius ecclesie canonici, quam idem magister J. sibi deberi et eundem Walterum occupasse dicebat, questio suborta fuisset et per appellationem ipsius magistri ad examen apostolicum esset legitime devoluta, sanctissimus pater dominus Urbanus papa IIII nos concessit
in causa hujusmodi partibus auditorem.
Sicque prefato magistro Johanne pro se ipso, et Onufrio, procuratore ipsius Walteri, pro ipso Waltero propter hoc in nostra presentia constitutis, dictus magister Johannes pro se
contra dictum Walterum obtulit
sub hac forma:
Coram vobis, venerando patre, domino J., sancte Marie in Cosmedin diacono cardinali, proponit in jure magister Johannes de Curtraco, canonicus ecclesie Harlebecensis, Tornacensis diocesis, contra Walterum de Brugis, sive de Harlebeca, et contra procuratorem ejus legitimum, quod cum dictus magister Johannes auctoritate apostolica receptus fuisset in canonicum et in fratrem in dicta ecclesia Harlebecensi, et quedam prebenda per mortem Walteri de Gandavo, olim ipsius ecclesie canonici, in eadem ecclesia vacasset, que ad dictum magistrum Johannem de jure pertinent et spectat, dictus Walterus, in ejusdem magistri prejudicium, prebendam hujusmodi de facto conferri sibi, sicut dicitur, procuravit, eamque occupavit seu accepit, et eam detinet occupatam, propter quod ex parte ejusdem magistri Johannes fuit in scriptis ad sedem apostolicam appellatum. Quare petit sententialiter declarari prebendam hujusmodi cum suis pertinentiis ad dictum magistrum Johannem de jure spectare et pertinere et eam, cum pertinentiis suis, proventibus et omni causa sibi adjudicari, et appellationes suas justas decerni, et super eadem et ejus pertinentiis dicto Waltero perpetuum silentium imponi, cum nullum jus habeat in eadem, et per sententiam decerni dictum magistrum Johannem debere gaudere pacifica possessione prebende predicte et pertinentiarum ejusdem, et in ipsius possessionem induci et defendi inductum. Item petit expensas jam factas et protestur de faciendis, quas suo tempore declarabit, salvo jure etc.
Super quo libello lite legitime contestata et juramento de veritate dicenda a partibus hinc inde prestito, factis positionibus et responsionibus subsecutis ad eas, datis etiam articulis hinc inde ac demum litteris, rationibus ac probationibus et munimentis quibus partes in judicio uti volebant, exhibitis coram nobis, cum idem magister inter cetera quasdam apostolicas produxisset litteras per quas intentionem suam asserebat esse fundatam, contra easdem litteras fuit a parte adversa propositum quod eedem littere manifestum continebant in constitutione peccatum, sicut ex earum inspectione poterat deprehendi, propter quod nulla fides debebat ipsis litteris adhiberi, cumque super hiis partes diutius litigassent, tandem in causa hujusmodi concluserunt. Nos igitur, cognitis ipsius cause meritis et domino pape ostensis litteris supradictis, ac etiam juribus et rationibus utriusque partis eidem fideliter recitatis et ab ipso domino papa per vive vocis oraculum licentia et speciali mandato de sententia proferenda obtentis, dieque ad sententiam audiendam prefixa, partibus comparentibus coram nobis, fidem ipsis litteris ex eo quod manifestum continebant in constitutione peccatum minime adhibentes licet alias eedem littere vere essent, prefatum Walterum ab impetitione dicti magistri J. sententialiter absolvimus, et ipsi magistro super dicta prebenda perpetuum silentium ducimus imponendum. Ceterum, quia sepedictus magister J., cui de honestate morum et dono scientie laudabile testimonium perhibetur, circa predictas litteras in nullo culpabilis est inventus, idcirco ut de suis meritis sibi cognoscat augmentum provenire favoris, et ne de dicta prebenda pro qua multos labores sustinuit et plures fecit expensas, spe concepta ex toto frustretur, de speciali mandato ipsius domini pape viva voce nobis facto, ordinamus atque precipimus quod ipse magister J. medietatem omnium fructuum et proventuum dicte prebende, cotidianis distributionibus dumtaxat exceptis, habeat quouque in predicta ecclesia prebendam sibi debitam, juxta sue receptionis ordinem, fuerit pacifice assecutus, eandemque medietatem dictus Walterus ipsi magistro Johanni vel procuratori suo, ejus nomine, conferre et assignare teneatur tamdiu donec ipse magister J. prebendam in prefata ecclesia obtinuerit, ut superius est expressum. In quorum omnium testimonium et evidentiam pleniorem, presentem sententiam et ordinationem ac preceptum per Bernardum, infrascriptum notarium nostrum, fieri et publicari mandavimus et sigilii nostri munimine fecimus communiri. Lata et recitate est in scriptis predicta sententia et ordinatio ac preceptum apud Urbemveterem, in hospicio ejusdem domini cardinalis, presentibus magistro Johanne de Curtraco et Enufrio, procuratore ipsius Walteri, anno Domini M° CC° LXIII, indictione VI, die mercurii VIII idus junii, pontificatus domini Urbani pape IIII, anno secundo, presentibus hiis venerabili in Christo patre domino A., episcopo Urgellensi, Guillelmo Vitalis et Guillelmo de Portulilio, clericis ejusdem episcopi, magistro Bernardo archidiacono Nicosiensi, et magistro Paulo, domini pape scriptoribus, fratre Guillelmo et fratre Riccardo, monachis monasterii de Brerchona, Cluniacensis ordinis, Ubaldo de Sancto-Geminiano notario, et Bernardo dicto de Petit, clerico Petragoricensis diocesis, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis. Et ego Bernardus, dictus Bardonier, publicus apostolice sedis auctoritate notarius, qui sententie et ordinationis ac precepti predictorum prolationi presens interfui, ea de mandato et auctoritate venerabilis patris domini J., Dei gratia sancte Marie in Cosmedin diaconi cardinalis predicti, propria manu scripsi et in publicam formam redegi meoque signo signavi.
Nulli ergo nostre confirmationis etc. Datum apud Urbemveterem, III idus octobris, anno tertio.