10 juin 1264
Edition : Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261-1264) - Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées à partir du Registre ordinaire, 1901-1904, n° 1079.
Original : Reg. 29, fol. 55 v°, n° 128.
Vitali de Vaxosio archidiaconatum de Boriaco, Convenarum diocesis, a magistro Navarro adjudicatum, confirmat.
Vitali de Vaxosio, archidiacono de Boriaco, Convenarum diocesis. Ea que judicio etc., usque communiri. Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis quod, cum olim venerabilis frater noster ... episcopus Convenarum, vacanter archidiaconatum de Boriaco, qui a pluribus sancti Gaudentii appellatur, tibi, de communi assensu capituli ecclesie Convenarum, ad quod et episcopus ipsum collatio ejusdem archidiaconatus pertinet, contulisset, canonici seu capitulum ecclesie sancti Gaudentii, Convenarum diocesis, Bernardum de Andorra, Convenarum et ejusdem sancti Gaudentii ecclesiarum canonicum, de facto ad archidiaconatum predictum, post collationem hujusmodi, elegerunt. Orta igitur inter te, ex parte una, et eosdem canonicos seu capitulum sancti Gaudentii et Bernardum, ex altera, super dicto archidiaconatu materia questionis, ac causa hujusmodi per appellationes partium ad sedem apostolicam devoluta, et coram dilecto filio magistro Navarro, cappellano nostro ac causarum palatii nostri generali auditore, Johanne Martini, clerico procuratore tuo, pro te legitime comparente ac petente ut in causa procederet supradicta, idem cappellanus capitulum seu canonicos et Bernardum predictos ac omnes et singulos qui se tibi super predicto archidiaconatu opponerent vel sua crederent interesse, pluries et peremptorie citari fecit in audientia publica, ut est moris; et nemine coram eo pro jam dictis capitulo seu canonicis et Bernardo vel pro aliquo alio comparente, visis instrumentis appellationum hujusmodi, considerans quod appellationis prosequende tempora observaras, pronuntiavit dictam causam fore ad dictam sedem per appellationem delatam et apud ipsam tractari debere, partis alterius absentia non obstante. Ac demum, visis probationibus, juribus et defensionibus tuis et plenius intellectis habitoque super hoc peritorum consilio, predicto procuratore presente et parte altera se contumaciter absentante, collationem tibi factam de archidiaconatu predicto pronuntiavit canonicam extitisse, ipsamque sententialiter confirmavit, cassans et irritans seu cassam et irritam nuntians electionem que de dicto Bernardo dicitur celebrata fuisse per prefatos canonicos seu capitulum sancti Gaudentii, et quicquid ex ea secutum fuerat vel ob ipsam, prefato Bernardo super nominato archidiaconatu perpetuum silentium imponendo. Prefatos quoque capitulum seu canonicos tibi in legitimis expensis condempnans, earum taxationem sibi in posterum reservavit, prout in instrumento publico inde confecto, ipsius cappellani sigillo signato, plenius continetur. Nos itaque, tuis supplicationibus inclinati, quod ab eodem cappellano provide factum est in hac parte, ratum et firmum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus etc., usque communimus.
Tenorem ipsius instrumenti de verbo ad verbum presentibus inseri facientes qui talis est:
In nomine Domini amen. Cum venerabilis pater dominus Bertrandus, episcopus Convenarum, vacantem quondam archidiaconatum de Borriaco, qui a nonnullis sancti Gaudentii appellatur, de communi assensu capituli ecclesie Convenarum, Vitali de Vaxosio, Convenarum canonico, contulisse diceretur, prout in patentibus litteris ipsius episcopi sigillo munitis, confectis exinde, videbatur plenius contineri, ac canonici seu capitulum sancti Gaudentii predicti, collatione hujusmodi minime reprobata, Bernardum de Andorra, earundem ecclesiarum Convenarum et sancti Gaudentii canonicum, elegisse in dicti loci archidiaconum dicerentur, orta tandem inter dictum Vitalem, ex parte una, et eosdem capitulum seu canonicos et Bernardum super dicto archidiaconatu, ex altera, materia questionis, eademque per appellationem ab utraque parte, occasione predicta, interpositam, ad examen sedis apostolice devoluta, Johannes Martini, clericus procurator Vitalis predicti, procuratio nomine pro eodem, coram nobis, magistro Navarro, domini pape cappellano et ipsius palatii generali auditore causarum, pro ipsa causa curavit personaliter comparere, instanter petens quod in causa procederemus eadem. Nos igitur, ad ipsius procuratoris instantiam, predictos capitulum seu canonicos et Bernardum ac omnes et singulos sedis et diocesis Convenarum qui se dicto Vitali opponerent super archidiaconatu predicto vel sua crederent interesse, ut per se vel responsalem ydoneum coram nobis comparere curarent, in dicta causa secundum juris exigentiam processuri, pluries et tandem peremptorie in audientia publica citari fecimus, ut est moris. Sane nullo pro jamdictis capitulo seu canonicis et Bernardo vel aliquo alio qui se dicto Vitali opponeret super archidiaconatu prefato, principali vel procuratores seu defensore legitimo comparente, nos, visis instrumentis appellationum hujusmodi, considerato etiam quod dictus procurator appellationis prosequende tempora legitime observarat, eodem procuratore instante procuratorio nomine pro Vitali prefato, pronuntiamus dictam causam esse per appellationem ad sedem apostolicam devolutam legitime, et in eadem debere tractari et decidi, dictorum capituli seu canonicorum et Bernardi ac aliorum qui se dicto Vitali opponerent, absentia, quos contumaces reputavimus, non obstante. Postmodum quidem dictus procurator coram nobis libellum obtulit in hunc modum:
Coram vobis, magister Navarre, domini pape cappellane et ipsius palatii generalis causarum auditor, proponit Johannes Martini clericus, procurator domini Vitalis de Vaxosio, ecclesie Convenarum canonici et archidiaconi de Boriaco, procuratorio nomine pro ipso Vitali, contra canonicos seu capitulum ecclesie sancti Gaudentii, diocesis Convenarum, et Bernardum de Andorra, earundem ecclesiarum Convenarum scilicet et sancti Gaudentii canonicum, quod, cum predictus archidiaconatus de Boriaco, dicte diocesis Convenarum, qui a nonnullis sancti Gaudentii appellatur, vacaret, venerabilis pater dominus Bertrandus, Dei gratia episcopus Convenarum, de consilio et assensu capituli ipsius ecclesie Convenarum, dictum archidiaconatum memorato Vitali canonice contulit, ad quos scilicet dominum episcopum et capitulum ipsius ecclesie Convenarum collatio dicti archidiaconatus de jure communi noscitur pertinere. Sed predicti canonici seu capitulum sancti Gaudentii, collatione predicta de ipso archidiaconatu facta eidem Vitali minime reprobata, Bernardum de Andorra in archidiaconum dicti loci eligere de facto temere presumpserunt. Quare petit dictus Johannes pro ipso Vitali, procuratorio nomine, per vos, domine auditor, pronuntiari collationem predictam dicto Vitali factam, fore et fuisse canonicam, et eam sententialiter confirmari, et electionem de ipso Bernardo de Andorra per dictos canonicos seu capitulum sancti Gaudentii temere attemptatam, non debere susbsistere vel valere, sed nullius fore momenti, cassantes et irritantes seu cassum et irritum nuntiantes quicquid per eos circa predictam electionem vel occasione ipsius super premissis extitit attemptatum, predicto Bernardo de Andorra super ipso archidiaconatu nichilominus perpetuum silentium imponentes. Petit insuper ipsos in dampnis, interesse et expensis factis pretextu ipsius negotii, condempnari, quas et que suo juramento paratus est declarare, et protestatur faciendas quas declarabit loco et tempore oportunis.
Cumque partem adversam responsuram ipsi libello et alias in ipso negotio ratione prima processuram, citari peremptorie in audientia publica fecissemus et nullus pro ipsa principalis seu procurator legitimus compareret, parte dictorum capituli seu canonicorum et Bernardi et aliorum se dicto Vitali opponentium contumace reputata, dictum procuratorem ad jurandum, secundum exigentiam negotii, et ad dicendum de juribus Vitalis predicti duximus admittendum ad que videnda, impugnanda et dicenda contra, prout parti adverse videretur expediens, ipsam pluries et peremptorie in audientia publica citari fecimus, prout in processu coram nobis habito plenius continetur. Visis tandem probationibus, juribus et defensionibus Vitalis predicti eisque plenius intellectis et diligenter examinatis, habitoque super eis peritorum consilio et plena deliberatione nobiscum, dicto procuratore instante ut ad diffinitivam dicte cause sententiam procedere deberemus, nemine vero pro parte alia, quamvis in audientia publica ad presentem audiendam sententiam pluries peremptorie citata fuerit et post expectata diutius, comparente, ipsius absentiam Dei replente presentia, juris ordine observato, invocato Christi nomine, predictam collationem de ipso archidiaconatu dicto Vitali factam, pronuntiamus canonicam extitisse, ipsamque sententialiter confirmamus, cassantes et irritantes seu cassam et irritam penitus nuntiantes electionem que de dicto Bernardo ad ipsum archidiaconatum dicitur celebrata, et quicquid ex ea vel ob eam secutum vel occasione ipsius extitit attemptatum, predicto Bernardo de Andorra super ipso archidiaconatu perpetuum silentium imponendo, dictos quoque capitulum seu canonicos in expensis legitimis ipsi procuratori, procuratorio nomine pro Vitali prefato, et per eum ipsi Vitali nichilominus condempnamus, eorum taxationem nobis de voluntate procuratoris predicti in posterum reservantes. In cujus rei testimonium, presentem sententiam scribi et publicari mandavimus per notarium infrascriptum et nostri sigilli munimine roborari. Lata et pronuntiata fuit presens sententia per predictum dominum auditorem apud Urbemveterem, in palatio domini pape, anno Domini M° CC° LXIIII°, pontificatus domini Urbani pape IIII, anno tertio, indictione VII mense maii die XXVII, presentibus domino Ardicione, primicerio cleri Mediolanensis; magistro Petro Sannerii, rectore ecclesie de Ucello, Lemovicensis diocesis, magistro Raymundo Radulfi Biterrensis; et Stephano Fabri Petragoricensis diocesium clericis; et magistris Bardo de Podio-bonizi et Berardo de Mevania notariis, testibus inde rogatis. Et ego Jacobus de Marsia, apostolice sedis auctoritate notarius, predictis interfui et ea, de mandato predicti domini auditoris, in publicam formam redegi meoque signo signavi.
Nulli ergo nostre confirmationis, etc. Datum apud Urbemveterem, IIII idus junii, anno tertio.