13 juin 1264

 

 

Edition : Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261-1264) - Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées à partir du Registre dit caméral, 1901, n° 463.

Original : Reg. 27, fol. 132, n° 3.

 

 

Archiepiscopum Bracharensem rogat et hortatur ut magistro Synitio quamdam pecuniae summam assignare curet, ad sui levandas ecclesiae Romanae importabiles necessitates (Reg. 27, fol. 132, n° 3).

 

... archiepiscopo Bracharensi. Postquam omnipotens Dominus humilitatem nostram ex alto prospiciens, cervicibus nostris, licet debilibus, jugum apostolica servitutis imposuit, importabilia nostris humeris onera insidere persensimus, et circa illa portanda nostrum sine dubio recognovimus imperfectum; verumtamen, ponentes spem in illo qui sperantes in se non deserit, erga singula studium possibilitatis nostre convertimus, sollertem et efficacem inter alia dantes opem operam, ut Romana ecclesia relevaretur a grandium et gravium sarcina debitorum, quibus  eam multipliciter invenimus obligatam. Nobis igitur ad id incessanter impendentibus vigiles sollicitudines et labores, ad illus jam erat. Domino cooperante, deventum, quod eadem ecclesia desiderate liberationis in illorum degustabat exoneratione dulcedinem, que in ipsorum pondere gravium dispendiorum amaritudinem senserat sub cujusdam fedio servitutis. Cumque jam eadem ecclesia per nostre diligentie studium gratia nobis ... (1) finalis quasi metam liber... attingeret; eamque speraremus quietis beneficiis ... potituram, demum oportuit priorum angustias onerum, propter subsequentes casus inevitabiles, necessario renovari, lite namque tyrampuus et precipuus ipsius ecclesie persecutor, videlicet Manfredus, quondam princeps Tarentinus, asperius solito adversus eandem ecclesiam ejusque fideles furorem sue crudelitatis accendens, ac succendens durioris persecutionis ollam suis pestiferis datibus contra eam, continuis illam suosque fideles in diversis partibus aggressibus impetit, assidua vexatione concutit, rabie tyrampnica distrabit et diversis aliis tribulationum generibus incessanter affligit. Quoniam, ejusdem Manfredi persecutionibus invalescentibus, pululant fere ubique per Italiam hereses, divinus cultus minuitur, fides catholica premitur, immo deprimitur et opprimitur status fidelium, ancillantur ecclesiastice libertates et jura ecclesiastica conculeantur; prelati quoque et alii clericali militia presigniti, penas subire coguntur, exilii, capiuntur et ignominiose tractantur ac in atroces detruduntur carceres, mutilantur, et morte turpissima condempnantur, spoliantur sacra et pia loca tam religiosa quam alia possessionibus et aliis bonis suis et cum sint divino dicata cultui, ad usus deputantur illicitos et prophanos, despiciuntur et abhominationibus ac spurcitiis sordidantur; nonnulli etiam clerici divina coguntur officia in locis ecclesiastico interdicto suppositis, in contemptum clavium ecclesie, celebrare et exhibere sceleratis et excommunicatis et impiis ecclesiastica sacramenta; pontificalis parcipenditur auctoritas et potestas, ecclesiastica censura condempnitur, pereunt anime, trucidantur corpora, incenduntur urbes, destruhuntur castra, infringitur stratarum securitas, spoliantur viatores, Sarraceni et scismatici Christicolis et fidelibus preferuntur; defenduntur heretici, adeo quod in nonnullis locis non audet ecclesia procedere contra ipsos; in aliquibus vero terris, predicatores evangelice veritatis verbum Dei proponere fidelibus prohibentur et hereses publice predicantur, quamplura insuper alia destestabilia et abhominabilia committuntur, que oculos divine majestatis offendunt, scandalum in ecclesia commovent et tremendum ecclesiastice censure vigorem debilitant et conculeant; nuper etiam dictus Manfredus in viscera ipsius ecclesie truculentas manus immittens, preter Sarracenorum et aliorum infidelium agmina que in Anconitanam transmisit Marchiam, preter etiam exercitum quem dirigere in ducatum Spoletanum disposuit, quosdam Teotonicos, sue utique persecutionis ministros, in Patrimonium Beati Petri in Tuscia, in quo nos eum fratribus nostris et cum tota nostra curia residemus, destinare presumpsit in asperiorem et duriorem vexationem ipsius ecclesie suorumque fidelium nocumenium; nos igitur, ad tuitionem orthodoxe fidei, defensionem ipsius ecclesie, dictorumque fidelium et libertatis ecclesiastice nostros ab intimis dirigentes affectus, et ob id tyrampni predicti conatibus cum Dei adjutorio pro viribus resistentes, tam in diversis exercitibus et masnadis, quam in aliis etiam militum copiis quos e diversis partibus sub ipsius ecclesie sumptibus conduci fecimus, expendimus jam quicquid eadem ecclesia comode potuit elargiri, et tandem, urgente necessitate compulsi, magna coacti sumus contrahere onera debitorum, nec adhuc persecutio destitit quin jugiter resistentie nostre conamina indeficientem exigant importabilium recentiam expensarum. Et ideo, non minus intrinsecus quam extrinsecus talium mole sollicitudinum pregravati, deliberavimus nostras et ejusdem ecclesie tibi necessitates exponere tuumque consilium et auxilium confidenter in hac parte requirere, velut illius de quo inter ceteros Ispaniarum prelatos specialem fiduciam obtinemus. Tuam itaque fraternitatem monemus, rogamus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus provide pensans quod langor concussi capitis ad membra diffunditur, quodque tenentur filii matri compati patienti et in illius oportunitatibus oportuis adesse suffragiis ad juvandum ipsam ecclesiam in tante necessitatis articulo constitutam, nobis et ei, ob reverentiam apostolice sedis et nostram, in aliqua decenti summa pecunie, de qua tibi et dilecto filio magistro Synitio, camere nostre clerico ac nostro et ipsius ecclesie nuntio, quem ad hoc specialiter duximus destinandum, expedire videbitur, liberali promptitudine subvenire, illamque eidem nuntio, sublato cujuslibet dilationis et difficultatis obstaculo, nostro et ecclesie nomine studeas assignare, rescribendo nobis quicquid ei pro nobis et eadem ecclesia duxeris assignandum, ita quod tuo et aliorum ... hec requirimus prompto et efficaci, sicut speramus intervenire subsidio ab imminentibus periculis et vexationibus ... exinde perpetuo proptio ... Datum apud Urbemveterem, idus junii, anno tertio.

 

In eumdem modum ... episcopo Mindoniensi.

In eumdem modum ... episcopo Lamecensi.

In eumdem modum ... episcopo Palentino.

In eumdem modum ... episcopo Segobiensi.

In eumdem modum ... episcopo Ulixbonensi.

In eumdem modum ... episcopo Legionensi.

In eumdem modum ... episcopo Cauriensi.

In eumdem modum ... episcopo Burgensi.

In eumdem modum ... episcopo Portugalensi.

In eumdem modum ... episcopo Egitaniensi.

In eumdem modum ... episcopo Elborensi.

In eumdem modum ... episcopo Tudensi.

In eumdem modum ... episcopo Astoricensi.

In eumdem modum ... episcopo Placentino.

In eumdem modum ... episcopo Zamorensi.

In eumdem modum ... episcopo Segundino.

In eumdem modum ... episcopo Conchensi.

In eumdem modum ... episcopo Modensi.

In eumdem modum ... episcopo Visensi.

In eumdem modum ... episcopo Civitatensi.

In eumdem modum ... episcopo Lucensi.

In eumdem modum ... episcopo Auriensi.

In eumdem modum ... episcopo Oxomensi.

In eumdem modum ... episcopo Segobricensi.

In eumdem modum ... episcopo Ovetensi.

In eumdem modum ... episcopo Colimbriensi.

In eumdem modum ... episcopo Salamantino.

In eumdem modum ... episcopo Elnensi.

In eumdem modum ... episcopo Petragoricensi.

In eumdem modum ... episcopo Auxitano.

In eumdem modum ... episcopo Carcassonensi.

In eumdem modum ... archiepiscopo Burdegalensi.

In eumdem modum ... episcopo Xanctonensi.

In eumdem modum ... episcopo Olorensi.

In eumdem modum ... episcopo Pictavensi.

In eumdem modum ... episcopo Uticensi.

In eumdem modum ... episcopo Nemausensi.

In eumdem modum ... episcopo Agathensi.

In eumdem modum ... episcopo Narbonensi.

In eumdem modum ... episcopo Engolismensi.

In eumdem modum ... episcopo Consurano.

In eumdem modum ... episcopo Agennensi.

In eumdem modum ... episcopo Magalonensi.

In eumdem modum ... episcopo Lascurrensi.

In eumdem modum ... episcopo Aquensi.

In eumdem modum ... episcopo Vasatensi.

In eumdem modum ... episcopo Lectorensi.

In eumdem modum ... episcopo Baionensi.

In eumdem modum ... episcopo Convenarum.

In eumdem modum ... episcopo Bitterrensi.

In eumdem modum ... episcopo Lodevensi.

In eumdem modum ... episcopo Adurensi.

In eumdem modum ... archiepiscopo Yspalensi.

In eumdem modum ... episcopo Silvensi.

In eumdem modum ... episcopo Cordubensi.

In eumdem modum ... episcopo Gehennensi.

In eumdem modum ... episcopo Marrochitano.

 

(1) Ici, comme dans les passages suivants, ces séries de points indiquent des mots illisibles dans le manuscrit.