19 avril 1268
Edition : Edouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265-1268) – Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les originaux des archives du Vatican, 1893, n° 616.
Original : fol. 220, an. IV, n° 14
Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm (fol. 442 r°).
Mention : http://www.guyenne.fr/Publications/Etat_Dupuy/etat_de_l_eglise_du_perigord_t2.htm
D’après Edouard Jordan.
Cedente P. episcopo quondam
Petragoricensi, papa provisionem ipsius ecclesie, necnon et abbatie secularis
ecclesie Sancti Frontonis, sibi reservaverat ; de quibus Helye Peleti
providet.
Helye Peleti, Petragoricensi electo. Militante ecclesie disponente.
Quia vero a quibusdam asseritur
quod abbatia ipsa eidem Petragoricensi ecclesie est annexa, nonnullis
contrarium asserentibus, nos per hujusmodi provisionem, collationem et
concessionem tibi a nobis de abbatia factas eadem quo ad hunc articulum nulli
prejudicari seu alicui jus de novo acquiri volumus, quinte cedente, vel
decedente, abbatia ipsa et dicta Petragoricensis ecclesia quo ad hoc in statu
debito perseverent. Datum Viterbii, XIII kalendas maii, anno quarto.
In eodum modum, capitulo Petragoricensi mandat ut eidem episcopo pareant. Datum Viterbii, XIII kalendas maii, anno quarto.
In eodum modum, clero civitatis et diocesis Petragoricensium.
In eodem modum, populo Petragoricensi. Datum Viterbii, XIII kalendas maii, anno quarto.
In eodum modum, vassallis ecclesie Petragoricensis. Datum ut supra.
D’après copie de la collection Périgord.
Helye Peleti, Petragoricen. electo
(en rouge)
Militanti ecclesie disponente domino licet immeriti
presidentes, circa curam omnium ecclesiarum sotertia reddimur indefessa
solliciti, ut juxta pastoralis officii debitum, crediti nobis dominici gregis
custodiam utiliter gerere, divina cooperante clementia, studeamus. Et licet
assidue circa singularium commoda prompta sollicitudine vigilemus, tamen erga
illas que deplorant viduitatis incommoda, promptiori cura et majori propulsamur
instantia, ut eis preficiamus viros secundum cor nostrum ydoneos in pastores.
Sane venerab. frater noster P. episcopus quondam
Petragoricen. ab olim proprii corporis qua gravabatur
debilitate pensata et aliarum quamplurium ratione causarum inductus, Petragor. ecclesie regimini cedere cupiens, tam apud fel. record. Innocentium, Alexandrum et Urbanum Roman. pontifices, predecessores nostros, quam apud nos etiam
institit, non sine importune supplicationis instantia ut cessionem ejus
admittere curaremus. Cumque vener. fratri nostro
Agenen. episcopo dedissemus nostris litteris in
mandatis, ut de hujus causis quarum pretextu cedere prefatus episcopus
intendebat, veritate plenius inquisita, si de ipsis vel ipsorum aliqua que ad
hoc sufficeret secundum canonicas sanctiones constaret eidem cessionem eandem
cum super hoc requisitus esset ab ipso, vice nostra recipere procuraret. Tandem
idem Agenn. episcopus, licet nonnulle de predictis
causis quas prefatus Petragoricen. (episcopus) duxerat
proponendas sufficienter fuissent coram ipso probate, cessionem tamen non
admisit eandem; sed processum per eum super hoc habitum, ad nos remittere
procuravit. Denique Bertrando de Malomonte, canonico Lemovicen.,
procuratore dicti Petragoricen. episcopi, super hoc
specialiter in nostra presentia constituto, et ejusdem episcopi nomine,
cessionem ipsam a nobis admitti suppliciter postulante. Nos eadem processu
dictique Petragoricen. (episcopi) instantia importuna
pensatis, cessionem eandem, de fratrum nostrorum consilio, duximus admittendam,
et ipsum a vinculo quo tenebatur eidem Petragoricen. ecclesie
absolventes, episcopali dignitate sibi nichilominus reservata, provisionem
ipsius ecclesie ea vice sedi apostolice, necnon abbatiam secularis ecclesi Sti
Frontonis Petragoricen. quam obtinebat, collationi
sedis ejusdem auctoritate apostolica duximus reservandas. Decernentes irritum et inane si contra reservationem
hujus quavis auctoritate secus a quoquam contingeret attemptari. Volentes
igitur paterna sollicitudine precavere ne prefata Petragoricen. ecclesia
prolixioris dispendia vacationis incurrat, et cupientes ut ecclesia ipsa utilis
presidio munita pastoris, Deo propitio, relevetur a noxiis, et oplatis
proficiat incrementis, ad personam tuam quam sincera in Domino caritate
complectimur, cujusque gratiosa merita per familiarem experientiam nota nobis
existunt, apostolice direximus considerationis intuitum ipsum fore per utilem
ad gerendum ejusdem ecclesie regimen arbitrantes. Cum enim existas vir vite
laudabilis et conversationis honeste, morum honestate, scientie dono ac
discretionis maturitate conspicuus, et alias in spiritualibus et temporalibus
circumspectus, digne speramus quod dictam ecclesiam in utrisque salubri
regimine gubernatis, per tue circumspectionis industriam incrementa salubria,
divina favente clementia suscepturam. Preterea de dictorum fratrum consilio, et
apostolice plenitudine potestatis, te ipsi ecclesie in episcopum preficimus et
pastorem, ac de abbatia prefata devotioni tue nichilominus providemus illam
tibi cum omnibus suis juribus et pertinentiis conferentes, ac concedentes ut
ipsam abbatiam cum episcopatu Petragoricen. sive sit
eidem episcopatui annexa sive non, constitutione generalis concilii super hoc
edita non obstante, licite valeas retinere. Quia vero a
quibusdam asseritur, quod abbatia ipsa eidem Petragoricen. ecclesie
est annexa, nonnullis contrarium asserentibus, nos per hujusmodi provisionem,
collationem et concessionem tibi a nobis de abbatia factas eadem, quoad hunc
articulum nulli prejudicari, seu alicui jus de novo acquiri volumus, quin te
cedente, vel decedente, abbatia ipsa et dicta Petragoricen. ecclesia
quoad hoc in statu debito perseverent ideoque ... quantum impositum tibi onus a
Domino suscipiens reverenter, sic curam et administrationem ipsius ecclesie
Petragoricen. geras salubriter et utiliter exequaris,
ut sub tua vigilantia, votivis amplificetur commodis, et in omnibus persepe
dirigatur, ex exinde nostram et apostolice sedis gratiam, tanquam benedictionis
filius uberius consequi merearis. Datum Viterbii, XIII kal. maii,
anno IIII°.