22 novembre 1279

 

 

Edition : Jules Gay, Les registres de Nicolas III - Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1898, n° 591.

Original : Reg. 39, fol. 205, an. II, n° 182.

Copie: http://www.guyenne.fr/ArchivesPerigord/BNF/Tome30/BnF_tome30.htm (fol. 468 r°)

 

 

Electo Petragoricensi indulget quod archiepiscopus Burdegalensis vel quivis aliua antistes catholicus associatis secum duobus vel tribus episcopis ipsi munus consecrationis impendere valeat.

 

Dilecto filio Raymundo electo Petragoricensi. Ea qua juste desideras et ad tue consolationis cedunt solatium quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus. Tuis itaque supplicationibus inclinati quod venerabilis frater noster ... archiepiscopus Burdegalensis metropolitanus tuus vel quivis alius antistes catholicus gratiam et communionem apostolice sedis habens associatis secum duobus vel tribus episcopis catholicis gratiam et communionem ipsius sedis habentibus quos duxeris nominandos tibi qui presbiter esse diceris munus consecrationis impendere valeat auctoritate tibi presentium indulgemus. Volumus autem quod si ab alio quam a dicto metropolitano te reciperere consecrationem ipsam contigerit nullum per hoc ecclesie Burdegalensi, cujus ecclesia Petragoricensis suffraganea esse dinoscitur, in posterum prejudicium generetur. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Rome apud Sanctum Petrum, X kalendas decembris, anno secundo.