13 juin 1280
Référence : Potthast, 21722.
Edition : Joannis Hyacinthi Sbaralea, Bullarium
franciscanum etc., 1765, tome 3, p. 462, n° CLXII.
Notice: Jules Gay, Les registres
de Nicolas III - Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après
les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1898, n° 837.
Pictavensi
episcopo, qui in conventu fratrum Minorum Parisiensium quondam degens ex illo
finaliter theologice facultatis cathedram ascendere meruit, mandat quatinus debitum
duorum millium librarum Turonensium eisdem guardiano et conventui in/ra duos
menses persolvat.
Nicolaus etc. Venerabili fratri G. episcopo Pictavensi.
Salutem etc. Circa ea que summi patri – Dat. Suriano idibus junii pontificatus nostri
anno tertio.
Original : Reg. 40, fol. 118 v°, an. III,
n° 47.
Hortatur eum, ut Parisien.
coenobii debita solvat. (ex reges. Vatic., epist. 4, al. 47, apud Waddingum ad hunc ann. num. 34, regesti
pontif.).
Nicolaus etc.
Venerabili fratri … episcopo
Pictavien. salutem et apost. bened.
Circa ea, quae summo patri sunt
placita, sedulo cogitantes, et circumspicientes undique, quod illi, a quo
cuncta proveniunt, debeatur speciale debitum; inter alia pietatis opera
reputamus pie manum auxiliis aperire, pauperibus illis potissime, qui
mandatorum Christi humiles sectatores, Mundi spretis divitiis, degunt in
praesenti vita sub exercitio paupertatis, voluntarii, non coacti, ut tandem
militent abundantius in gloria supernorum. Tunc enim ipse Christus
glorificatur, et collaudatur in gentibus; et illi condigna laus, et honor
impenditur; cum talibus saltem in opportunitatibus subvenitur, qui ejus
vestigia sunt secuti; ut clarius eluceat fides obsequentium Creatori. Et tunc
hujusmodi pietatis opus in illud exercentibus potiori virtute clarescit, et per
hoc animarum salus etiam in aliis producitur; cum ex fervore charitatis ad
Dominum gratiose indigentibus subvenitur; quod tibi ex causa eo fiducialius
recensemus, quo tu ordinis fratrum minorum in humili paupertate fundati
professor majorem humilitatem dignosceris obtinere. Unde provenire conspicimus,
quod minister generalis, et nonnulli discreti fratres ipsius ordinis, et
universaliter ordo ipse ad te in suis necessitatibus sicut ad refugium
singulare confugiunt; et nunc specialiter guardiano, et conventu fratrum Parisien.
dicti ordinis propter studentium multitudinem, et alia eis incumbentia, cum
inibi fons scientiarum scaturiat, et ex illo per universum ordinem rivuli
deriventur, gravi onere debitorum oppressis; ipsi, qui, sicut nosti, nedum in
rebus temporalibus non abundant, nec sibi ipsis sufficiunt, sed interdum etiam
pro eorum tenui satis victu penuriam magnam patiuntur, nisi aliorum subsidiis
adjuventur; videntes per eos in hac parte non posse praedictum exonerari
conventum; et dubitantes pericula, quae provenirent eidem ordini, si conventus
ipse deficeret; vel studentibus, immo, quod absit, ordini proficiendi materia
verisimiliter tolleretur; eo confidentius tuum implorant auxilium, quo securius
confidunt de tua charitate, quam habere te decet ad ordinem, in quo tu
nutritus, informatus, doctus; et demum provincialis minister in illis partibus
non ignoras, quid illi, et ejus professoribus competat; ac tandem ex illo
succrescens per Dei gratiam rebus temporalibus, praesertim his diebus, satis
abundans habito respectu ad ea, quae tempore diutinae vacationis Pictavien.
ecclesiae reservata, et quae ad te in magna copia pervenisse dicuntur; sicque
idem minister, et fratres in his, quae in te plus quam in alio saeculari
praelato concurrunt; cum alio talia petere non tentarent; sed ad te in tantae
necessitatis articulo convertentes, et sperantes, quod ex tuis super
excrescentibus facultatibus tibi concessis a Domino dictus conventus, nec minus
ordo praefatus ab hujusmodi debitis relevetur; petierunt a nobis humiliter, ut
te induceremus monitis, et excitaremur mandatis apostolicis pro debitis ipsis,
quae ad duorum millium librarum Turonen. summam dicuntur ascendere,
persolvendis; et ut exinde apud alios in mandatorum nostrorum observatione
excusationem decentius haberes, certum ad id tibi praefigeremus terminum; et ex
tunc, si expediret, te ad id compelli per alium faceremus. Nos autem, qui in
fulgenti claritate dicti ordinis delectamur, et in illa quiescimus,
attendentes, quod dictus minister, et ejusdem ordinis fratres circa virtutum
exercitium augendum insudantes, per devotarum orationum instantiam salutem
quaerunt ubilibet animarum; et prosperi status generalis ecclesiae servidi
zelatores eidem indefessis laboribus argumentose deserviunt; et summae
praeminentiam libertatis acquirunt ministerio servitutis. Considerantes etiam
evidentes utilitates, quae praedictis ecclesiae, et ordini ex ipso conventu
proveniunt; et nihilominus formidantes pericula, quae possint aliis emergere,
si, quod avertat altissimus, quovis casu dissolveretur, seu decideret
praetactus conventus, a quo semina fructifera in domo Domini consperguntur; nec
minus advertentes, quod tu specialiter in eodem conventu degens a tuae culturae
principiis ex illo finaliter theologiae facultatis cathedram ascendere meruisti;
quodque praemissa, et alia plura, quae tu ipse sicut gratus attendere poteris,
in te digne concurrunt; et debent tibi eo merito, sicut et nobis etiam esse
motiva tuo praecedenti, et praesenti statu pensato. Recolentes insuper, quod in
tuae promotionis auscpiciis contrahendi mutuum usque ad magnam summam pecuniae,
ut asserebas, erogandam pauperibus, a nobis postulasti licentiam, quam tibi
tunc ex eo quod non erat nobis plene nota ipsius ecclesiae Pictavien. conditio,
et ex aliis certis causis non duximus concedendam; sed praesenti tempore
habendo respectu ad conservata praedicta, quae dicuntur ad te, ut praedicitur,
pervenisse; ita quod ab hoc, absque mensae tuae notabili gravamine sufficiens
esse crederis concedendi praefatis ministro, et fratribus pro tam subsidio de
rebus mobilibus ecclesiae tuae ad te spectantibus usque ad praedictam summam
duorum millium librarum Turonen. licentiam elargimur. Considerantes quoque id
tibi non posse, nec debere merito displicere; cum contingentia dictum ordinem te
contingant; et ejus prosperitas tibi succedere valeat ad gaudium salutare;
fraternitatem tuam monemus, rogamus, et hortamur attente, per apostolica tibi
scripta mandantes, quatenus nostris beneplacitis juxta providentiae tuae
decentiam te conformans, cum de bonis episcoporum abundantium deceat
pauperibus, et indigentibus subveniri; hujusmodi debitum duorum millium
librarum Turonen. infra duos menses a receptione praesentium computandos, sic
liberaliter creditoribus secundum modum constitutionis, quam per viam
ordinationis circa observabtiam regulae ipsius ordinis nuper edidimus, cum
integritate persolvas, et persolvi procures, quod in hoc Deo, et nobis digne
placeas; tibique sit meritorium apud Dominum. Ipsa ergo te cogat pietas pia
piis operibus ministrare subsidia; accendat et charitas in praebendo eisdem
fratribus charitativa solamina, moveat te ipsius conventus tibi non ignota, sed
palpata penuria, immo et te consortio episcoporum aggregatum fore considerans,
quorum gloria est, et esse debet pauperum inopiae providere; Christi pauperis,
cujus patrimonii curam geris, pauperes filios, et paupertatis ejus sedulos
sectatores, eorumdemque de ipsorum patris patrimonio relevanda gravamina, tibi
ad eorum levamen, sicut fidelis dispensator assumas; ut de pulvere suscitatus
egenus de carnis ergastulo erectus ut pauper, cum principibus inter principes
populi Dei praesentialiter collocatus in filiorum ipsius sublevandis inopiis
gratus filius, caritativus frater, dispensator fidus, et diligens, quam
professus es, sublevator inopiae comproberis. Si vero aliquid rationabile te
retraheret forsitan a praedictis; quia nolumus nec ipsi minister, et fratres
volunt, quod inter te, ac eos ibi, vel etiam alibi hac occasione litigium
oriatur; illud infra dictos duos menses coram venerabilibus fratribus nostris
Cenomanen., et Petragorien. episcopis, vel eorum altero exponere studeas; et
ipsi, aut ipsorum unus hoc a te diligenter audito; si talia proponeres, quae
probata deberent legitima reputari; tibi praefigant ex parte nostra terminum
competentem, quo tu ad nos specialem procuratorem cum pleno mandato super
omnibus negotium ipsum contingentibus sufficienter instructum destinare
procures; et denuncient nihilominus guardiano, et conventui praetactis, ut ipsi
ad praesentiam nostram in eodem termino aliquem, vel aliquos fratrem, seu
fratres sui ordinis pro nostra in hac parte informatione transmittant; ut nos
tandem de negotii circumstantiis plenius informati super eo, quod expediens
fore videbimus, ordinemus. Quod si tu infra praetactum terminum praedicta non
solveres, vel causas rationabiles, ut praemittitur, non proponeres; eisdem
episcopis damus nostris litteris in mandatis, ut ipsi, vel alter eorumdem te ad
solutionem praetactam, ut praemittitur, auctoritate nostra compellant.
Datum Suriani, idibus junii,
pontificatus nostri anno tertio.