11 septembre 1288

 

Notice : Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288-1292). Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1886-1891, n° 279.

Rieti, 11 septembre 1288.

Contentio inter episcopum et capitulum Petragoricenses et Helyam de Malomonte.

 

Carissimo in Christo filio Phylippo, regi Francorum illustri.

Eum rogat ne Petragoricenses episcopum et capitulum a Petragoricensi senescallo vel aliis regi subjectis molestari permittat. Exhibita ... episcopi et capituli Petragoricensium petitio continebat quod pridem inter ipsos, ex parte una, et magistrum Helyam de Malomonte, decanum ecclesiae de Sancto Aredio, Lemovicensis dioecesis, ex altera, occasione provisionis quam dictus magister H. per J., tituli Sanctae Ceciliae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, de canonicatu Petragoricensis ecclesiae sibi factam esse proponit, quaestionis materia extitit suscitate; qua tandem ad apostolicam sedem per appellationem devoluta legitime et apud sedem ipsam pendente, ... senescallus Petragoricensis, regis litterarum praetextu, quas magister Geraldus de Malomonte, praedicti decani frater et consiliarius regius, eidem senescallo, per falsi suggestionem, dirigi procuravit, ipsos in personis et bonis multipliciter impetit et molestat.

Ceslsitudinem regiam eoDatum Reate, III idus septembris, anno primo.

Original : Reg. 44, c. 160, f. 40 r°.

Copie : Laporte du Theil, I, 57.

Copie : Collection Périgord, vol. 30, fol. 476 r°

Copie : Collection Périgord, vol. 30, fol. 478 r°

 

 

11 septembre 1288

Archives du Vatican, reg. cot. Nicol. IIII, Bullar., an. I-II, t. 1, fol. 40, ep. 160

 

Carissimo in Christo filio Philippo regi Francorum illustri

Celsitudinem regiam eo fiduciatius pro personis ecclesiasticis regni tui precium pulsamus instantiam, quo te progenitorum tuorum laudanda vestigia imitantem, eas libentius recipere credimus et amplius personarum ipsarum statum diligere pacificum et tranquillum exhibita siquidem nobis ven. fratree noster episcopi et dil. fil. capituli Petragoricen. petitio continebat quod pridem inter eos ex parte una et magistrum Helyam de Malomonte, decanum ecclesie de Sto Aredio, Lemovicen. dioc., ex altera; occasione provisionis quam dictus magister H. per J. dil. fil. nostrum tit. Ste Cecilie presbiteri cardinalis (en marge: Jean Cholet, françois, chanoine de Beauvais, prêtre cardinal du titre de Ste Cécile, et légat en France et en Espagne, de la promotion de 1281), apostolice sedis legatum, de canonicatus Petragoricen. ecclesie sibi factam esse proponit, questionis materia extitit suscitata. Qua tandem ad apostolicam sedem per appellationem devoluta legitime, et apud sedem ipsam pendente ... senescallus Petragoricen., tuarum litterarum pretextu, quas magister Geraldus de Malomonte, predicti decani frater, et, ut dicitur consiliarius regius, eidem senescallo P. falsi suggestionem dirigi procuravit, ipsos in personis et bonis multipliciter impetit et molestat. Quare prefati episcopus et capitulum a nobis suppliciter postularunt, ut providere super hoc de benignitate solita dignaremur. Quia igitur te non decet aliquatenus sustinere, ut per officiales tuos prelati et persone ecclesiastice infra regni tui limites constitute, quos debes potius regio favore prosequi, et in suis bonis ac juribus confovere, quibusvis afficiantur injuriis, vel molestiis perturbentur; serenitatem regiam rogandam attente duximus et hortandam, quatenus per divina et apostolice sedis, ac nostra reverentia, hujusmodi molestiis et injuriis quo Deo displicent, et non modicum derogant titulis fame tue, de benignitate regia metam ponens ne per officiales eosdem inferantur ulterius districtus prohibendo, episcopum et capitulum supradictos, quos sincera in Domino caritate complectimur, favoris regii auxilio prosequaris, nec permittas ipsos ab eodem senescallo, vel aliis regie dictioni subjectis; presertim occasione cause predicte, apud sedem, sicut premittitur, pendentis, eandem, quomodolibet molestari, sic te in hoc benignum habiturus, ut devotionem regium possimus exinde non immerito commendare, nec oporteat super hiis aliud remedium adhiberi. Datum Reate, III id. septemb. anno primo.