11 mars 1289

 

Edition : Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288-1292). Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1886-1891, n° 670.

Original : Reg. 44, c. 14, f. 109 v°.

Copie : Laporte du Theil, II, 1.

 

 

Sainte-Marie-Majeure, 11 mars 1289.

Geraldum de Malomonte, cantorem Bituricensem, et Heliam, fratrem ejus, decanum de Sancto Aredio, a personali citatione absolvit.

 

Dilectis filiis magistris Geraldo de Malomonte, cantori Bituricensis, et Helie, fratri ejus, decano Sancto Aredio, Lemovicensis diocesis, ecclesiarum.

Petitio vestra nobis exhibita continebat quod olim falsa fuit nobis insinuatione suggestum quod, cum dilectus filius noster J., tituli Sancte Cecilie presbyter cardinalis, in illis partibus apostolice sedis legatus, tibi, fili magister Helia, auctoritate sue legationis canonicatum ecclesie Petragoricensis, in qua non habetur certus canonicorum numerus, nec prebendarum distinctio, contulisset, decernens tibi fore de communibus ipsius ecclesie proventibus, sicut uni ex aliis ecclesie predicte canonicis providendum, certis tibi executoribus super hoc per suas litteras deputatis, ac venerabilis frater noster ... episcopus et capitulum Petragoricenses a collatione ac provisione hujusmodi ex causis legitimis ad sedem apostolicam appellassent, tandem, causa hujusmodi apud eandem sedem pendente, tu, magister Geralde, quasdam litteras carissimi in Christo filii nostri Philippi, regis Francorum illustris, ad ... senecallum Petragoricensem obtinuisti, prout asseritur, inter alia continentes ut senecallus ipse te, magistrum Heliam predictum, in possessione canonicatus et prebende dicte Petragoricensis ecclesie defensaret et quod dictus senescallus Johannem de Parisius et quosdam alios servientes suos cum nuntio tuo, predicte decane, ad ecclesiam eandem transmisit, quodque, licet ex parte dictorum episcopi et capituli eidem Johanni fuisset expositum quod tu, decane predicte, in possessione canonicatus seu alicujus prebende in ecclesia ipsa nullatenus fueras, propter quod in ea defendi juxta predictarum litterarum continentiam non valebas, et quod causa eadem apud sedem pendebat predictam, unde in ea non debebat aliquid innovari, dictus tamen Johannes, volens vobis adversus episcopum et capitulum predictos se favorabilem exhibere, januas parrochialis ecclesie Sancti Johannis Baptiste, contigue claustro predicte Petragoricensis ecclesie, per quas ad eandem ecclesiam Petragoricensem habetur accessus, primo, et deinde quatuor alias januas ejusdem ecclesie Petragoricensis ac officiarum et domorum ipsius violenter excidi, ac de frumento, vino et aliis bonis in domibus inventis exinde juxta sue voluntatis libitum fecerat asportari, et quod dicte ecclesie atque domus per plures dies absque januis permanserant, ita quod omnibus ad easdem ecclesias libere patebat accessus, quodque postmodum de quibusdam lignis sumptuose collectis atque paratis pro vasis construendis ex eis ad vinum inibi deponendum atque frustris predictarum januarum taliter excisarum fecit ipsas januas reparari, easque claudi et clausas teneri, cunctaque victualia et alia bona dicte ecclesie sasita detinuit, ita quod nec etiam stipendariis ejusdem ecclesie poterat de victualibus ipsis solita subventio ministrari, nec etiam ipsis vel aliis patebat aditus ad eandem ecclesiam pro divinis officiis celebrandis et recipiendis inibi ecclesiasticis sacramentis. Nos autem, ad suggestionem hujusmodi, dilectis filiis ... abbati monasterii de Sancto Fermerio, Vasatensis diocesis, et ... decano ecclesie Sancti Hylarii Pictavensis inter alia nostris dedimus litteris in preceptis ut ipsi vel eorum alter, per se vel per alium aut alios, vos ex parte nostra peremptorie citare curarent, ut infra duorum mensium spatium post citationem hujusmodi immediate sequentium personaliter curaretis vos apostolico conspectui presentare, facturi et recepturi super premissis quod ordo exigeret rationis, ac nichilominus predicerent vobis aperte quod, si venire contempneretis, ex tunc vos, non solum excommunicationis sententiam incurrere, verum etiam omnibus beneficiis vestris ecclesiasticis privatos esse voluimus ipso facto. Verum vos predictarum litterarum nostrarum auctoritate citati, tanquam obedientie filii, coram nobis in prefixo vobis termino personaliter comparere curastis. Cumque postmodum in nostra et fratrum nostrorum presentia duxeritis proponendum quod predicte littere nostre per falsi suggestionem et veri suppressionem, prout nobis constitit, fuerant impetrare, propter quod littere ipse carere debebant robore firmitatis nec ad condempnationem aliquam contra vos procedi poterat per easdem, nos ea que tam vos quam procuratores episcopi et capituli necnon prioris et conventus predictorum coram nobis proponere voluistis primo audivimus diligenter et postmodum dilecto filio nostro Petro, tituli Sancti Marci presbytero cardinali, commisimus oraculo vive vocis ut vos et procuratores predictos audiret cum diligentia iterato, et que proponerentur coram eo nobis referre curaret. Cum igitur predictus Petrus cardinalis ea que coram ipso fuere proposita hinc et inde audiverit et plenius intellexerit, ipsaque nobis et predictis fratribus nostris duxerit referenda, nos de fratrum eorumdem consilio ab hujusmodi personali citatione vos presentium auctoritate absolvimus et esse decernimus absolutos. Volumus tamen quod super contentis in predictis litteris nostris procuratorem seu procuratores ydoneos constituatis ad respondendum pro vobis in romana curia quantum tenemini et de jure fuerit faciendum. Datum Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, V idus martii, anno secundo.