5 août 1289

 

Notice : Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288-1292). Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1886-1891, n° 1138.

Rieti, 5 août 1289.

Dispensatio matrimonii.

 

Venerabili fratri ... episcopo Petragoricensi committit quatenus cum Guillelmo de Solmonhas, et Almoyde, nata quondam Petri Augerii, militis, Petragoricensis dioecesis, dispenset ut in matrimonio quod olim, impedimentum esse ignorantes, ad sedandas graves inimicitias inter parentes exortas, contraxerunt, et in quo plures filios procrearunt, remanere valeant, non obstante quarto consanguinitatis gradu quo conjuncti sunt.

Ex parte dilecti ... – Datum Reate, nonis augusti, anno secundo.

Original : Reg. 44, c. 3482, f. 180 v°.

Copie : Laporte du Theil, II, 204.

Extraits : Collection Périgord, vol. 30, fol. 481 r°

 

 

5 août 1289

Archives du Vatican, reg. cot. Nic. IIII, Bullar., an. I-II, t. 1, fol. 180 v°, ep. 348

 

Ven. fr. ... episcopo Petragoricen.

Ex parte dil. filii Guillermi de Solmonhas, laici, et dil. in Christo fil. Almoydis, nate quondam Petri Augerii, militis, tue dioc. fuit propositum coram nobis, quod olim ipsi que quarto sunt gradu consanguinitatis conjuncti, as sedandas graves inimicitias inter eorum progenitores jam dudum exortas, que per longa tempora perdurant, et ex quibus strages hominum fuerant subsecute, ipsorum parentibus procurantibus, matrimonium ad invicem contraxerunt, et carnali secuta copula inter eos, per multos annos in simul ut conjuges habitantes, filios procrearunt, impedimentum consanguinitatis hujusmodi penitus ignorantes &c. (ils demandent dispense, qui leur est accordée). Datum Reate, non. augusti, anno secundo.