2 novembre 1289

 

Notice : Ernest Langlois, Les registres de Nicolas IV (1288-1292). Recueil des bulles de ce pape publiées ou analysées d’après les manuscrits originaux des archives du Vatican, 1886-1891, n° 1617.

Sainte-Marie-Majeure, 2 novembre 1289.

Facultas exercendi per alios jus visitationis.

 

Venerabili fratri Raymundo, episcopo Petragoricensi, indulget ut visitationis jus per alium exercere, et a personis quae hactenus procurationem integram exhibere consueverant, usque ad quinquaginta solidos turonensium parvorum, ab aliis vero minus, procurationes recipere possit.

Grandis tue devotionisDatum Rome, apud Sanctam Mariam Majorem, IIII nonas novembris, anno secundo.

Original : Reg. 44, c. 5812, f. 244 v°.

Copie : Collection Périgord,  vol. 30, fol. 485 r°

 

 

2 novembre 1289

Archives du Vatican, reg. cot. Nic. IV, Bullar., an. I-II, t. 1, fol. 244 v°, ep. 581 (vol. 43)

 

Vener. fratri Raymundo episcopo Petragoricen.

Grandis tue devotionis affectus, quem ad nos et Romanam ecclesiam habere te novimus, nos inducit ut petitiones tuas, illas presertim que ad salutem pertinent animarum, ad exauditionis gratiam admittamus sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod tu debilitate proprii corporis jam gravatus, quam in te parit proprietas senectutis, et etiam tuis et ecclesie tibi commisse negotiis interdum multipliciter occupatus, non potes, prout ad tuum spectat officium, ecclesias et personas tue dioc. visitare; propter quod tam tibi quam illis spirituale times dispendium imminere. Quare nobis humiliter supplicasti ut providere tibi super hoc paterna sollicitudine dignaremur. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati, ut hujus visitationis officium per aliquam seu aliquas personas ydoneas impendere; ac pro curationes que ratione visitationis ipsius, debentur ab ecclesiis et personis hujusmodi visitatis, illis videlicet quorum facultates soppelunt, quique consueverunt hactenus procurationem integram exhibere usque ad quinquaginta solidos Turonen. parvorum tantum, ab aliis vero minus, juxta facultatum suarum sufficientiam, recipere valeas; dum mox aliud in victualibus per te aut alium non recepias ab illis, qui tibi procurationes, ut predicitur, solverint supradictas, qualibet constitutione super [...] in contrarium edita non obstante, tibi auctoritate presentium indulgemus. Nulli igitur &c. Datum Romae apud Stam Mariam Majorem, IIII non. novembris, anno secundo.