Collection Périgord, vol. 35, fol. 9 v°

 

23 Août 1305

Bulle du pape Clément V.

 

En marge : Bulle du pape Clement cinquiesme ou l’abbesse du couvent de Ste Claire peut ordonner de leurs affaires avec les religieuses dudit couvent avec le conseil et consentement du provincial, et à son absence du custode des frères mineurs de Périgueux.

 

Clemens episcopus servus servorum Dei, dilecta in Christo filiae Aremburgi abbatissae monasterii Sanctae Clarae Petragoricensis ordinis eiusdem Sanctae, salutem et apostholicam benedictionem. Quanto studiosus tuis sorores tui monasterii divinae contemplationi vacatis Domino famulando tanto tuae ac illarum quieti libentius providemus in hiis maxime quae nostrarum salutem respiciant animarum. De tuae igitur honestatis industria et circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes ut cum ministri provincialis fratrum ordinis minorum provinciae Aquitaniae cum eum in civitate Petragoricensi adesse contigerit, eo vero absente a civitate predicta cum custodis Petreagoricensis eiusdem ordinis consilio et assensu possis cum sororibus tui monasterii et earum qualibet dispensare in omnibus et singulis casibus in quibus generalis ministro eiusdem ordinis cum eiusdem sororibus dispensare possit qualibet apostolica vel predicatorum ordinum constitutione contraria nonobstante, authoritate tibi presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel et ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Burdigalis XI calendas septembris pontifficatus nostri anno primo (en marge : du 11 des calendes de septembre l’an 1 de son pontifficat, 1305).