28 novembre 1100

Paschal II confirme aux chanoines de Saint-Sernin de Toulouse leurs possessions et droits.

Mention de Saint-Avit et Saint-Cyprien.

 

Référence : Jaffé-Loewenfeld, 5850

Canonicorum S. Saturnini Tolosani jura bonaque confirmat. Pflugk-Harttung Acta I. 71. — „Sicut injusta petentibus".

Edition : C. Douais, Cartulaire de l'abbaye Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), appendice I, p. 473 et suiv., bulle n° 4, 1887

Edition : Acta pontificum romanorum inedita, I, Urkunden der papste vom jahre 748 bis zum jahre 1198, J. v. Pflugk-Harttung, 1880-1881 (N. 78)

Copie : Mss. Baluze, 75, fol. 281. Bibl. nat. Paris. Ex veteris codice ms. bibl. Mazarinae.

Original : Bulla in originali in Archives départementales de la Haute-Garonne, fonds de Saint-Sernin, liasse III, titre 4e. Plomb.

 

 

Version Douais.

 

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis canonicis in eclesia Beati Saturnini regularem vitam professis et eorum successoribus in eadem religione victuris, in perpetuum. Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam inspirati, mores vestros sub regularis vite disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos etiam petitioni vestre benignitate debita impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem quam professi estis presentis privilegii auctoritate firmamus, constituentes ne alicui liceat eum qui illic hodie habetur statum ordinis commutare. Nec post professionem canonicorum cuiquam facultas sit aut proprium habere, aut sine prepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, prepositi intersit, si oportunum viderit, eum ubilibet a suis officiis interdicere; interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ipsius permissione nullus absolvat. Obeunte ejusdem loci preposito, nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem providerit regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversionis gratia locum ipsum adierint, preposito liberum sit preter omnem episcopi Tolosani contradictionem suscipere, ut nulla eis erga prepositum suum inobedientie causa et superbie relinquatur. Porro prepositure, decanie, sacristie, capitiscole et cetera eclesie vestre bona omnia vobis vestrisque successoribus confirmamus. Oblationes quoque altaris et eclesie sicut domni predecessoris nostri sancte memorie Urbani privilegio diffinitum est, vobis vestrisque successoribus manere illibatas concedimus, archidiaconatus etiam dignitatem et cymiterium, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrografo continetur. Candelas vero cereas quas filius noster Raimundus, Tolosanus comes, in eclesie dedicatione, presente supradicto antecessore nostro, abdicavit, ne quis ulterius exigere audeat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem eclesie claustrum violenter insilire, aut infra id rapinam aut injuriam audeat cuiquam irrogare. Preterea, quoniam divina dispositione actum est, ut Beati Saturnini apud quam manetis eclesia supradicti predecessoris nostri Urbani pape propriis manibus consecrata sit, nos juxta ipsius instituta sanctimus, ne quis episcopus aut archiepiscopus, sine nostra vel legati nostri audientia, interdictionis vel excommunicationis in locum audeat proferre sententiam. Ad hec eclesias Beati Petri de Valeriis, de Artaxona abbatias quoque Sancti Aviti, Sancti Cypriani, et Blaniacum, et eclesiam de Mascarano, eclesiam Sancti Saturnini de Puliaco, ecclesiam Sancte Marie de Martiribus et Sanctam Constantiam. Quicquid preterea eadem eclesia jure possidet, sive in futurum, Deo annuente, jure atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut eclesiastica quelibet secularisve persona, hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen.

Scriptum per manum Petri, notarii regionarii et scriniarii sacri palatii.

Ego Paschalis, catholice eclesie episcopus, subscripsi.

Circulus Stus Petrus. Stus Paulus.                Monogr. Bene valete.

Paschalis papa II. -|- Verbo Domini coeli firmati sunt.

Datum Laterani per manum Johannis, sancte Romane eclesie diaconi cardinalis, IIIl kal. decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominice anno M°.C°., pontificatus autem domini Paschalis secundi pape II°.

 

 

Version Pflugk-Harttung.

 

Paschalis episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiis canonicis, in ecclesia Beati Saturnini regularem vitam professis, et eorum successoribus in eadem religione victuris in perpetuum. Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima desiderantium non est differenda petitio. Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere et communiter secundum sanctorum patrum institutionem omnipotenti domino deservire proposuistis, nos etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum. Vitae namque canonicae ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus, constituentes, ne alicui liceat, eum, qui illic hodie habetur, statum ordinis commutare, nec post professionem canonicorum cuiquam facultas sit, aut proprium habere aut sine praepositi vel congregationis licentia discedat. Quod si discesserit et commonitus redire contempserit, praepositi intersit, si opertunum viderit, eum ubilibet a suis officiis interdicere, interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ipsius permissione nullus absolvat. Obeunte ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem providerit regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversationis gratia locum ipsum adierint, praeposito liberum sit, praeter omnem episcopi Tholosani contradictionem suscipere, ut nulla eis erga praepositum suum inobedientiae causa et superbiae relinquatur. Porro praepositurae, decaniae, sacristaniae, capicoliae, et cetera ecclesiae vestrae bona omnia vobis vestrisque successoribus confirmamus. Oblationes quoque altaris et ecclesiae, sicut domni praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani privilegio diffinitum est, vobis vestrisque successoribus confirmamus, manere illibatas concedimus. Archidiaconatus etiam dignitatem et censum ipsius archidiaconatus vel XL solidos, X et VIII de illa parte archidiaconatus, quam Geraldus de Rocafort violenter possidet. Leddam etiam festo Sancti Saturnini et censum, quem episcopus in festis ab eadem ecclesia symoniace accipere solitus erat, sicut Amelius firmari scriptorios (!) rogavit, concedimus et confirmamus. Similiter omnes ecclesias de Signer et Saos cum decimis cunctis et primitiis et omnibus ad eas pertinentibus et cimiterium similiter, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrographo continetur. Candelas vero cereas, quas filius noster Tholosanus comes Raimundus in ecclesiae dedicatione, praesente supradicto antecessore nostro, abdicavit, ne quis ulterius exigere audeat, interdicimus. Prohibemus etiam, ne quis ejusdem ecclesiae claustrum violenter insiliat aut infra id rapinam aut injuriam audeat unquam irrogare. Praeterea, quoniam divina dispositione actum est, ut beati Saturnini ecclesia, apud quam manetis, supradicti praedecessoris nostri Urbani papae propriis manibus consecrata sit, nos juxta ipsius instituta sancimus, ne quis episcopus aut archiepiscopus sine nostra (vel) legati nostri audiencia interdictionis vel excommunicationis in locum audeat proferre sententias. Ad haec ecclesias beati Petri de Valeriis, et de Artexona, abbatias quoque Sancti Aviti, Sancti Cipriani et Blaniacum, et ecclesiam de Mascarano et ecclesiam Sancti Saturnini de Puliaco, ecclesiam Sanctae Mariae de Martyribus et Sanctae Constantiae, quicquid praeterea eadem ecclesia jure possidet, sive in futurum, Deo annuente, jure atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi alieanus fiat, atque in extremo examine districtae ulcioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen.

Scriptum per manum Petri, notarii et scrinarii sacri palatii.

Ego Paschalis catholicae ecclesiae episcopus ss.

Datum Laterani, per manum Johannis sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis, IIII kal. decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno MC, pontificatus autem domni Pascalis secundi papae II.