2 janvier 1119
Gelase II confirme les privilèges et possessions de Saint-Sernin de Toulouse.
Mention de Saint-Avit et Saint-Cyprien.
Edition : C. Douais, Cartulaire de l'abbaye Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), appendice I, p. 473 et suiv., bulle n° 5, 1887
Original : Bulla in originali in
Archives de la Haute-Garonne, fonds de Saint-Sernin, liasse III, titre 6e.
Gelasius episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis Raimundo, abbati, et
ejus fratribus in aecclesia Beati Saturnini, quae in Tolosano burgo sita est,
regularem vitam professis tam presentibus quam futuris, in perpetuum. Justum et
condecens est ut que a catholicis patribus rationabiliter constituta sunt
illibata serventur. Ea propter vite canonice ordinem sicut a predecessoribus
nostris sancte memorie Urbano et Paschali pontificibus in vestra ecclesia
constitutus est, nos quoque sic in posterum permanere decreti presentis
auctoritate sancimus. Ea etiam que a predictis pontificibus ecclesie vestre
concessa sunt, nos quoque concedimus, ut, videlicet, obeunte te nunc ejusdem
loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis
astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel
fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem providerit regulariter
eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversionis
gratia locum ipsum adierint, abbati liberum sit preter episcopi Tolosani
contradictionem suscipere, ut nulla eis erga suum abbatem inobedientie causa et
superbie relinquatur. Porro abbatie decanie, sacristie, operis ecclesie,
capisticole, et cetera ecclesie vestre bona oblationes altaris et ecclesie,
archidiaconatus dignitatem et censum ipsius archidiaconatus, videlicet XL
solidos et XVIII de illa parte archidiaconatus quam milites violenter tenere
consueverant, leddam etiam a festo Omnium Sanctorum usque ad festum sancti
Saturnini, et censum quem episcopus in festivitate beati Saturnini ex eadem
ecclesia accipere solitus erat, sicut Amelius, episcopus, donavit vobis
concedimus et confirmamus. Similiter ecclesiam de Merglos et omnes ecclesias de
Siger et Sahos, cum omnibus ad eas pertinentibus; cimiterium similiter, sicut
in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrographo continetur; candelas
cereas quas Raimundus, Tolosanus comes, in ecclesie dedicatione presente domno
Urbano papa, abdicavit, ne quis ulterius exigat interdicimus. Prohibemus etiam
ne quis ejusdem ecclesie claustrum violenter insiliat aut infra id rapinam aut
injuriam audeat cuiquam irrogare, et ne quis achiepiscopus, vel episcopus, sine
nostra aut legati nostri audientia, interdictionis vel excommunicationis in
locum vestrum audeat proferre sententiam: Preterea ecclesiam de Artaxona,
abbatias quoque Sancti Aviti, Sancti Cypriani, et preposituram Viganiensis
ecclesie et ecclesiam Sancte Marie de Landarror, et ecclesiam Sancti Georgii,
et Blaniacum et ecclesiam de Mascarono, et ecclesiam Sancti Saturnini de Tauro,
et ecclesiam Sancti Quintini, et ecclesiam Sancti Saturnini de Puliaco, et
ecclesiam Sancte Marie de Martiribus, et Sanctam Constantiam et ecclesiam
Sancte Marie de Asinag, et ecclesiam de Cellas et Sancti Petri de Livrag
quicquid etiam eadem ecclesia jure possidet, sive in futurum, Deo annuente,
juste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus
regulariter viventibus confirmamus. Si qua igitur in futururn ecclesiastica
secularisve persona, hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam
temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se
divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo
corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat,
atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem
ecclesie Justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic
fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne
pacis inveniant. Amen. Amen.
Amen.
Ego Gelasius, ecclesie catholice episcopus,
subscripsi signum manus mee Deus in loco sancto suo.
Datum Valentie per manum Grisogoni, sanctae Romanae aecclesiae diaconi
cardinalis, IIII non. januarii, indictione XII, Dominice Incarnationis anno
M°.C°. XVIIII°, pontificatus autem domini Gelasii secundi pape anno
primo.