7 juin 1162
Résumé à définir.
Mention de l’évêque de Périgueux.
Référence : Jaffé-Loewenfeld, 10729
S(yro) archiepiscopo et universo clero ac populo Januensi nuntiat, sese eorum cancellario ad pacem inter eos et (Raymundum) comitem S. Aegidii conciliandam misso consilium auxiliumque
praebuisse: apud Montepessulanum sese honorifice receptum esse. De
excommunicatione in Octavianum heresiarcham et Fridericum eorumque fautores
prolata eadem fere, quae supra ep. 10719, scribit. Petrum, fratrem (Ludovici)
regis Francorum die 17. m. Mai., ac
postea Bituricensem archiepiscopum et Claromontensem, Petragoricensem,
Cadurcensem, Carnotensem et Nemausensem episcopos atque electum Ovetensem, quem
d. 20. Maii consecraverit, a sese receptos esse, itemque Hen(ricum) et W(illelmum)
cardinales cum episcopo Ebroicensi et aliis nuntiis regis Anglorum. Remensi
archiepiscopo pallium missum esse. B(osonem), diaconum cardinalem SS. Cosmae et
Damiani commendat. Pflugk-Harttung, Acta, II, 366. — « Sincera vestre fidei ».
Edition : Acta pontificum romanorum inedita, II,
Urkunden der papste vom jahre 748 bis zum jahre 1197, J. v. Pflugk-Harttung,
1884 (N. 416)
Copie : Miscell. di Stor. Ligur. V, p. 190,
Bibl. Civica de Gênes.
Original : Archivio di Stato à Milan.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S(yro) archiepiscopo et dilectis filiis
archidiacono, preposito, canonicis, consulibus et universo clero ac populo
Januensi saluterm et apostolicam benedictionem. Sincera vestre
fidei constant[ia], pure
affectionis devotio, quam erga sacrosanctam Romanam ecclesiam et specialiter
erga personam nostram plurimis rerum effectibus exhibuist[is], nos ad amorem vestrum serventius inducunt
et, ut de profectibus vestris, tanquam de propriis, sollicitemur, invitant
modis omnibus et hortantur. U[nd]e litteris vestre integritatis, a nobis hylari
mente susceptis, dilecto filio nostro, cancellario vestro, qui ad pacem inter
vos et comitem Sancti Egidii et homin[es] vos pro
illis offensis, quas vobis intulerant, reformandam, a vobis fuerat destinatus,
consilium et auxilium, sicut ipse plenius vobis narrare poterit, quantum divina
gratia nobis contulit, efficaciter impertivimus, in eo animo et voluntate
firmius exsistentes, ut ad honorem, commodum et exaltationem vestram et
civitatis vestre affluentiori caritate debeamus omni tempore non inmerito
aspirare, et vestram commendabilem devotionem pectori nostro infixam memoriter
retiner. Statum autem ejusdem ecclesie ac nostrum tanto vobis libentius
aperimus, quanto magis vos circa eum prosperari et plurimum gaudere atque
sollicitos esse aperte cognoscimus. Noverit ergo vestre dilectionis discretio,
quod tam nos, quam fratres nostri apud Montem Pessulanum, ubi honestissime
fuimus per Dei gratiam cum plenissima reverentia et celeberrima omnium devotione
recepti, sani as presens et incolumes commoramur atque ab archiepiscopis,
episcopis, regibus, principibus et universa occidentali ecclesia honoramur
propensius et devotissime veneramur. Specialiter autem fratres nostros
Senonensem, Turonensem, Aquensem et Narbonensem archiepiscopos, de quibus unum,
Narbonensem videlicet, in eadem terra consecravimus, et Autisiodorensem,
Macloviensem, Eduensem, Nivernensem, Morinensem, Magalonensem et Tolonensem
episcopos de regno Francorum recepimus, cum quibus in die Ascensionis Domini
publice excommunicationis sententiam in illum heresiarcham Oct(avianum), et
Fred(ericum), ecclesie persecutorem, atque in omnes eorum complices
promulgavimus. Ibi etiam eodem die dilectum filium nostrum Petrum, fratrem
illustris Francorum regis, et postea venerabiles fratres nostros, Bituricensem
archiepiscopum, et Claromontensem, Petragoricensem, Caturcensem, Carnotensem et
Nemausensem episcopos atque Ovetensem electum suscepimus, cui sequenti dominica
post festum Ascensionis munus consecrationis inpendimus. Ibidem quoque dilectos
filios nostros Hen(ricum) et W(ilhelmum), Romane ecclesie cardinales, cum
venerabili fratri nostro, Ebroicensi episcopo, et aliis quibusdam nuntiis
illustris Anglorum regis nos
noveris recepisse. Remensi quoque archiepiscopo pallium nuper transmisimus,
firmam spem fiduciamque tenentes, quod summe divinitatis clementia pacem et
tranquilitatem ecclesie sue sancte celeriter indulgebit. Quocirca discretionem
vestram per apostolica scripta rogamus, monemus et exhortamus in domino,
quatinus, sicut bene cepistis, ita vos ipsos et alios exemplo vestro in
devotione beati Petri ac nostra confortetis, quod vestre sinceritatis
constantia cum gratiarum actione debeat a nobis omni tempore commendari. Ad hec
vos, dilecti filii consules, attente rogamus, ut dilectum filium nostrum
B(osonem), sanctorum Cosme et Damiani diaconum cardinalem, quem pro negotiis
vestris utiliter agendis in partibus illis duximus reliquendum, cum ea
honorificentia ad nos faciatis secure deduci, ut ex hoc devotionem vestram
possimus non inmerito commendare. Datum apus Montem Pessulam, VII idus junii.