<<Retour

Veterum scriptorum

et

monumentorum historicum, dogmaticorum, moralium.

Amplissima collectio

 

Domni Edmundi Martene & Domni Ursini Durand

Congretione S. Mauri

 

1724-1733

 

 

Tome 1

 

Tome 2

 

Tome 6

 

Tome 7

 

 

 

 

Tome 1

 

 

Anno 1200

Ex ms. Colbertino.

Dotalitium (a) Isabellae reginae Anglorum.

 

Johannes Dei gratia, &c. archiepiscopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, senescallis, ballivis, & omnibus hanc cartam visuris & audituris salutem.

Sciatis nos dedisse & concessisse Isabelli uxori nostrae in dotem civitatem Xantonensem, Niortum, Salmurium, Fissam, Beaufort, Baugi, Castrum-Ligdi & Trou, cum omnibus pertinentiis & libertatibus suis. Et ut hoc stabile sit & firmum, praesenti carta & sigilli nostri testimonio id confirmavimus, testibus B. Burdegalensi archiepiscopo, H. Xantonensi, I. Engolismensi, R. Petragoricensi, I. Lemovicensi, R. Wanterford episcopis, Radulfo Cestriae, R. Leicestriae, W. Maresc. de Pambtoria, W. Sar. comitibus, W. de Homet constabulario Normanniae, R. Tesson. Fulcon. Pagan. Gaufredo de Cella, Ranulfo S. Eparchii, Ernaudo, Reimundo de Bornez abbatibus, Fulcaudi de Rupe, Aldoeno de Berbezi, Amico de Rupe, Petro, Roberto Landr. Barbot, Guidone Flomag. Segino Cerdano. Datum per manum Johannis archiepiscopi, * Vigorniensis & Hugonis de Uvelles, apud Chinon, tricesima die Augusti, regni nostri anno secundo.

 

* archidiaconi.

(a) Extant apud Thomam Rymer tom. I ad annum 1203, aliae litterae Johannis regis de dotalitio Isabellae reginae, in quibus aliae ipsi assignantur civitates.

 

 

Anno 1223

Ex ms. Colbertino.

Epistola Eliae Ridelli ad senescallum Pictavensem

& Johannem de Bello-Monte.

De illatis sibi injuriis recusata satisfactione, recusat etiam regi hominium.

 

Senescallo Pictavensi & Johanni de Bello-monte.

Sciatis quod cum nos essemus in servitio domini regis Francorum, & honori suo pro posse nostro intenderemus sine querimonia, quam de nobis senescallus, ut ipse manifeste confessus est, non habebat; ipse senescallus villam nostram, scilicet Brigeracium prodere attentavit, & nos morti tradere, aut in perpetuam ducere captivitatm, & super ho vobisn domine Johannes, & aliis baronibus ego feci clamorem meum, ut mihi fieret de praemissis plenaria satisfactio & integra emenda. Sicut vero cum mihi promiisisseris plenam mihi fieri satisfactionem, pro qua complenda vel etiam ad regem vos missuros festinanter promisistis, expectavi jam tribus septimanis elapsis & amplius, nec aliquod responsum congruum mihi fecitis: unde cum pessima mala pro posse vestro mihi intulissetis, credo firmiter, quod si possetis mihi interiora auferretis, praesertim cum villam meam Bregeriacum vobis tradiderim, praestitis juramentis quod nullum malum meis nocumentum inferretis, vos mihi & meis in villa mea & extra villam damna usque ad decem millia solidorum intulistis. Praeterea, quod gravius sustineo, cum curia regis & suorum dicatur esse legitima, nunc video quod apud vos praesentialiter & apud sanctum Emel, & in alia terra regis proditores meos tenetis & receptatis. Hinc est quod cum non haberem consilium, quod amplius sub tali dubio & tam gravi periculo permaneam, vobis significo quod domino regi de aliquo homagio non teneor, nec amplius cum eo aut suis ero sub aliqua dominatione. Notum quoque facio vobis, domine Johannes, & aliis baronibus, quod propter gravamen & dolum quem volebat mihi facere senescallus, ego substituo me a dominio regis Francorum, quod super aliquo ei amplius non tenebor.

 

 

Anno 1242

Ex ms. Colbertino.

Carta Hugonis comitis Marchiae & Isabellis reginae ipsius uxoris.

De hominio regi & comiti Pictavensi ab eis praestito.

 

Hugo de Lizegnano comes Marchiae & Engolismi, & Y. Dei gratia regina Anglorum, dictorum comitissa locorum, universis praesentes litteras inspecturis salutem.

Noveritis quod cum guerra esset inter nos ex una parte, & carissimos dominos nostros Ludovicum regem Francorum illustrem & comitem Pictavensem fratrem ipsius domini regis ex altera; tandem post plures conquestas, quas idem dominus rex fecit super nos, & nos & filii nostri videlicet Hugo Brunus, Guido & Gaufridus de Lizegnano milites ad ipsum regem venientes, nos & terram nostram alte & basse ipsius domini regis supposuimus voluntati, & antequam dominus rex in sua voluntate nos reciperet, dixit nobis quod conquestas quas jam conquisiverat per se & gentes suas super nos, videlicet Xantonas cum castellania & pertinentiis, forestam, domum de Lavergna, & totum jus quod habebamus in ponte Labay, Mosterolium cum appentitiis suis, Fronteneium cum appenditiis, Langestum, S. Gelasium cum appenditiis, Praet cum appenditiis, Tanneium super Voconam cum appenditiis, Clausam, Bauteium, feoda quae tenebat a nobis comite Marchiae comes Augi, feodum Renaudi de Pontibus, feodum Gaufridi de Bancon, & feoda quae tenebat a nobis comite Marchiae Gaufridus de Lizignano, & grande feodum de Alniaco, & omnes alias conquestas quas idem dominus rex fecit super nos usque in hodiernum diem per ipsum & gentes suas ipso domino regi fratri suo praedicto domino comiti Pictavensi & eorum heredibus in perpetuum retinebit, quod nos coram pluribus de episcopis, & baronibus & hominibus domini regis concessimus. Voluimus insuper & concessimus, quod idem dominus res esset quitus & immunis de quinque millibus libris Turonensibus, quas dabat nobis quolibet anno, & quod similiter esset quitus de conventionibus quas nobiscum habebat, quod sine nobis cum rege Anglorum pacem & treugam facere non posset. Concessimus insuper, quod omnes aliae conventiones, quae usque ad hodiernum diem fuerunt inter clarae memoriae regem Ludovicum genitorem praedicti domini regis, ipsum dominum regem & dominum comitem Pictavensem fratrem suum & nos, & litterae super dictis conventionibus factae praedicti dominus rex & dominus comes Pictavensis frater suus nullo modo de cetero teneantur; & cum, ut supra dictum est, nos & filii nostri praedicti nos & terram nostram supposuerimus voluntati domini regis, voluntas ipsius domini regis talis fuit, quod ipse nos Hugonem comitem Marchiae receperit in hominem ligium de comitatu Engolismae, & castris & castellaniis de Coigniaco, de Jarmiaco, de Merpino, de Alba terra, de Villaboen, & pertinentiis praedictorum, quae nobis & heredibus nostris remanebunt, salvis praedictis quae idem dominus rex & gentes suae conquisiverunt super eos; quae eidem domino regi & dicto fratri suo domino comiti Pictavensi, ut supra dictum est, in perpetuum remanebunt. Et nos comes Marchiae de praedictis, scilicet de comitatu Engolismi, castris & castellaniis de Coigniaco, de Jarviaco, de Merpino, de Alba-terra, de Villaboen, & pertinentiis praedictorum, salvis praedictis conquestis, & quae domino regi & dicto domino comiti Pictavensi fratri suo, ut supra dictum est, remanebunt, fecimus eidem domino regi homagium ligium contra omnes homines & feminas qui possunt vivere & mori, salva fide praedicti domini comitis Pictavensis fratris sui. Similiter fecimus homagium ligium contra omnes homines & feminas qui possunt vivere & mori, praedicto domino comiti Pictavensi fratri domini regis de Lizegniano & comitatu Marchiae & pertinentiis eorum, salvis praedictis conquestis, quae domino regi & dicto comiti Pictavensi fratri suo, ut supradictum est, remanebunt. Concessit etiam dominus rex nobis & heredibus nostris, quod nos in dominio regis Angliae, seu comitis Rich. fratris sui vel heredum suorum non ponet, sine nostra libera voluntate. Praedicta autem, prout superius sunt expressa, voluimus & concessimus, & praestito juramento corporali promisimus nos tenere & observare, & nullo modo per nos vel per alium contravenire, nec aliquod attentare. Quod ut firmum sit & stabile, praesentibus litteris sigilla nostra fecimus apponi. Actum in castris in praeria prope villam Pontium anno Domini MCCXLII mense Augusto.

 

 

 

Anno 1244

Ex ms. Colbertino.

Epistola Petri episcopi Petragoricensis, &c. ad S. Ludovicum regem Francorum.

De communi levando pro conservanda pace.

 

Excellentissimo domino suo Ludovico Dei gratia regi Francorum P. eadem gratia episcopus Petragoricensis, Iterius decanus Aiensis Samaciae, B. de Biran, R. de Turribus, G. de Salis, & P. de Longovado archidiaconi, Hal. cantor, & P. magister scholarum officialis, magister Gerardus cantor, & S. Stephani, & B. Frontonis Petragoricensis capellan. salutem in eo per quem reges regnant.

Cum nobilis Gerardus de Mala-morte nostrae dioecesis requisierit sub virtute praestiti a nobis juramenti, super pace observanda, firmiter nos adjurans, ut de juribus vestris & specialiter de communi in dioecesi nostra levando, de quo regia majestas per suas nos requisivit litteras, & rogavit nos per nostras litteras testimoniales certos efficere curaremus, nos ecclesiarum nostrarum senioribus & multis aliis fide dignis ad hoc specialiter convocatis, qui super hoc plenam habere notitiam dinoscuntur, inquisita & comperta plenius veritate, serenitati vestrae praesentium testimonio litterarum in verbo veritatis duximus intimandum, quod ab antiquitate pro conservanda pace in dioecesi Petragoricensi commune debetur, & quod a regibus Henrico, Richardo, Johanne & multis aliis, & novissime ab inlytae recordationis domino Ludovico patre vestro per comitem Marchiae, tunc senescallum suum, in dioecesi nostra, post captionem Rupellae per duos annos continuos fuit commune levatum in dioecesi supradicta. Unde cum bos sitis in jusmodi, vestra provideat excellentia quid honori regio & utilitati & paci terrae videbitur expedire. Datum XV. calendas Februarii anno Domini MCCXLIII.

 

 

Anno 1244

Ms. Colbertino.

Epistola communitatis Villa-Podii S. Frontonis & civitatis Petragoricensis,

ad S. Ludovicum regem Francorum.

Ejusdem argumenti.

 

Excellentissimo domino suo Ludovico Dei gratia Francorum regi sui consules & communitas villarum Podii S. Frontonis & civitatis Petragoricensis salutem & seipsos ad pedes quantuli sunt & quod possunt.

Cum reverendus pater episcopus Petragoricensis, & capitula beatorum Stephani & Frontonis Petragoricensis, & quaedam aliae personae dictarum ecclesiarum per suas litteras vobis insinuent, quod commune debetur in dioecesi Petragoricensi pro pace observanda, & quod vos estis in possessione levandi ipsum commune; regiae celsitudini praesentium testimonio litterarum insinuamus, quod nos firmiter credimus, quod dictum commune debetur in dioecesi Petragoricensi pro pace observada, & quod vos estis in possessione levandi ipsum commune, secundum quod in litteris praedictarum personarum confectis XV calendas Februarii continetur; quae litterae vobis etiam a dictis personis super hoc diriguntur. Datum XIV cal. Februarii anno Domini MCCXLIII.

 

 

Anno 1247

Ex ms. Colbertino.

Carta S. Ludovici regis pro comite Petragoricensi.

 

Ludovicus, &c. Notum facimus, quod cum per arbitrium a dilectis & fidelibus nostris P. de Erventre milite nostro, magistro Guillelmo de Lemovicis, & Garnero clericis nostris, coram nobis prolatum super contentionibus & querelis, quas habebant ad invicem dilectus & fidelis noster Elias Talairandus comes Petragoricensis, & burgenses Podii S. Frontonis Petragoricensis, super quibus a partibus praedictis compromissum fuerat in eosdem, inter cetera fuerit ordinatum, quod omnes reditus & omnia jura quae habebat idem comes in villa Podii S. Frontonis, de quibus per recognitionem consulum dictae villae & alias legitimo modo constiterit, quod de ipsis erat in possessione pacifica dictus comes antequam guerram moveret contra burgenses praedictos. Nos quamdiu vixerit idem comes, vel quamdiu placuerit nobis, habeamus é teneamus,eorum tamen proventibus per triennium proximum post ipsius arbitrii prolationem distribuendis inter uxores & liberos pauperum occisorum in terra illa de villa Podii S. Frontonis vel heredum ipsorum. Nos benigne volentes agere cum comite praedicto, qui firmiter nobis promisit, & etiam coram nobis spontanea voluntate super sacrosancta juravit, quod semper de cetero fidelis erit nobis & heredibus nostris, & fidele servitium nobis exhibebit, necnon & in instanti passagio nostro cum carissimo fratre nostro R. comite Atrebatensi transfretabit in subsidium Terrae-sanctae, eumdem comitem post elapsum triennium de gratia speciali restituimus ad omnes reditus & jura quae habebat in villa Podii S. Frontonis, quae per formam arbitrii supradicti poterimus, si vellemus, habere & tenere quamdiu viveret idem comes, de quibus legitime constiterit, sicut praemissum est, quod de ipsis erat idem comes in possessione pacifica ante guerram praedictam. In cujus rei testimonium, &c. Actum apud Crispiacum, anno Domini MCCXLVII, mense Aprili.

 

 

Anno 1247

Ex. ms. Colbertino.

Juramentum comitis Petragoricensis, super castro de Radulfia.

 

Ego Elias Talairandus comes Petragoricensis, notum facio omnibus praesentes litteras inspecturis, quod ego carissimo domino meo Ludovico regi Francorum illustri promisi, & super sacrosancta juravi, quod ego semper de cetero fidelis ero ei & heredibus suis & eidem domino regi & heredibus serviam, & quod castrum meum de Radulfia eidem domino regi, vel ejus mandato reddam ad parvam vim & ad magnam, quandocumque & quotiens ab ipso vel ejus mandato super hoc fuero requisitus, & quod idem castrum non tradam vel committam alicui, qui sit inimicus domini regis, vel quem dominus rex habeat pro inimico vel suspecto. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigillo meo feci communiri. Actum apud Crispiacum anno Domini MCCXLVII, mense Aprili.

 

 

Anno 1247

Ex. ms. Colbertino.

Juramentum comitis Petragoricensis.

De transfretando in Terram-sanctam cum comite Atrebatensi.

 

Ego Elias Talairandus comes Petragoricensis notum facio universis praesentes litteras inspecturis, quod ego coram carissimo domino meo domino Ludovico rege Francorum illustri super sacrosancta evangelia juravi quod in instanti passagio ipsius cum domino Atrebatensi comite ipsius domini regis fratre transfretabo in servitium Jesu Christi & subsidium Terrae-sanctae. In cujus rei testimonium praesentes litteras sigillo meo feci communiri. Actum apud Crispiacum anno Domini MCCXLVII, mense Aprili.

 

 

 

 

Tome 2

 

Epistola XLIV

regi Franciae.

Promittit ei pro episcopo Abrincensi abbatiam

Brantolmiensem, commendatque ei

episcopum Vasionensem.

 

Carissime fili, accepimus litteras tuae serinitatis in commendationem venerabilis fratris episcopi Abrincensis confessoris tui super monasterio de Brantolmo, quod ad eum, cum vacare contigerit, desideras pervenire. Nos & devotioni tuae majestatis erga sanctam sedem apostolicam, & meritis & virtutibus ipsius episcopi inducti, huhusmodi supplicationibus annuentes, cum primum praefatum monasterium per cessum vel decessum vacare contigerit, requisiti ipsi episcopo providebimus. Ceterum, carissime fili, meminisse potes quotiens tibi venerabilem fratrem Johannem de Montemirabili episcopum Vasionensem referendarium nostrum & assistentem commendavimus. Carissimus nobis est meritis & virtutibus suis plurimis exigentibus, tuae quoque majestatis fidelissimus & devotus, ut qui tua & subditorum tuorum negotia apud nos summa fide diligentiaque prosequatur. Quare dignus videtur, cui plurimum faveas, cum in omni alia re, tum in recuperatione patrimonii sui, quod a nonnullis per injuriam sibi eripi audivimus. Porro nobis gratissimum erit, quidquid in eum favoris & huminatis contulerit. Datum Romae die VII Martii M. CCCC. LXXV. anno IV.

 

 

 

 

Tome 6

 

Historia brevis

priorum Grandimontensium

Ex ms. codice Grandimontensis monasterii.

 

Observation praevia.

Duplicem hic exhibemus historiam priorum Grandimontensium, brevem unam, prolixiorem alteram, utramque ad illustrandas eorum res gestas necessariam. Utraque enim singularia quadam & scitu dignissima continet. De prioribus etiam Grandimontis scripsit Bernardus Guidonis episcopus Lodevensis, cujus opus in Bibliotheca nova edidit Labbeus; sed leviora sunt, immo levissima quae refert. Est autem Grandis-mons insigne monasterium, caputque ordinis a sancto Stephano Muretensi sub magna districtione in dioecesi Lemovicensi fundatum, quod Johannes papa XXII in abbatiam erexit.

 

 

 

De S. Stephano primo priore.

 

Stephanus Tierni sive Ternarum in Arvernia Galliae provincia vicecomes nobilissimus uxorem habuit Candidam, ex qua inscepit filium sibi cognominem Stephanum, quem cum ad intelligibiles pervenisset annos, litteris imbuendum tradidit, & duodennem secum ad gloriosum corpus S. Nicolai, quod de Myrrha Lyciae metropoli nuper translatum fuerat Barum, orandi causa duxit. Inde cum redirent puer Beneventi in morbum incidit. Erat ejus urbis archiepiscopus beatissimus Milo de Arvernia oriundus, apud quem puer a patre relictus,diu decubuit. Cum convaluisset, litterarum studia repetiit, & assiduus fuit cum archiepiscopo. Florebat tunc in Calabriae finibus justorum congregatio religiosa, quam Milo sermonibus, quos habebat ad populum, jugiter commendabat; cumque aliquem eorum patrum videre poterat, ut christum in servo suo loquentem audiebat. Fecit haec piorum hominum observatio, ut Stephanus noster qui pueritiae metas jam excedebat, magno deserendi mundum desiderio incenderetur. Quod ut commodius perficeret, parentes visitare decrevit, ac postmodum ad archiepiscopum redire. Accepta ergo a S. Milone licentia, Gallias repetiit, parentes visit, & Italiam repetiit. Verum cum Romam denuo fuisset ingressus, comperit S. Milonem viam universae carnis jam ingressum. Quare annos quatuor remansit apud quemdam prudentissimum sacrosanctae Romanae ecclesiae cardinalem, cum eo Romanam curiam intrans & exiens. Cumque de omnibus quae spectant ad salutem animae sufficienter edoctus fuisset, ac conceptum Deo serviendi desiderium complere vellet, a Romano pontifice, cui bene notus erat, devotissime petiit, ut ordinem quem in Calabria observari didicerat, sibi, ubi vellet, tenere concederet. Quod Christi vicarius auctoritate apostolica, & potestate qua cunctis praeeminet mortalibus ei concessit.

Ille de concessione summi pontificis, quam multum optaverat, gaudens, cum ejus benedictione discessit a curia, & per Arverniam in Lemovicum fines se contulit ad montem Muretum, ab urbe Lemovicensi non longe distantem, ubi inter rupes & fontes sedem sibi delegit, & cum quodam annulo, quem de omni substantia mundi solum habebat, semetipsum virginem Christo desponsavit, dicens: Ego Stephanus abrenuntio diabolo & omnibus pompis ejus, & offero atque trado meipsum Deo Patri & Filio & Spiritui-sancto, Trino & Uni Deo vivo & vero. Et scribens professionem suam posuit cam super caput suum, & dixit: Omnipotens & misericors Deus Pater, & Fili & Sancte Spiritus, qui semper idem permanes & vivis & regnas trinus & unus Deus, Ego Stephanus promitto tibi me amodo serviturum in hac heremo in fide catholica. Qua propter pono cartam istam super caput meum, & annulum istum in digito meo, ut in die obitus mei sit mihi haec promissio & haec carta scutum & defensio contra insidias inimicorum meorum. His dictis, non est ultra reversus ad saeculum, sed facto de virgulis parvo tugurio anno ab Incarnatione Domini MLXXVI tricesimum agens aetatis suae annum, heremum habitare coepit.

Ab illa die cibus ejus panis & aqua fuit.In senectute tamen, trigesimo scilicet a conversatione ejus anno, modico vino usus est propter stomachum, quem ciborum ariditas & penuria nimia arctaverat: sed carnem & sagimen nullo tempore suae conversationis sanus aut aeger comedit. Lorica ferrea contra carnis insidias tamdiu incessit armatus, quousque toto exsiccato corpore plenam de seipso obtinuit victoriam. Stratus in quo post nimiam carnis fatigationem ad quiescendum se modicum conferebat, erat ex tabulis ligneis instar sepulchri in terram conserti, omni stramento omnique lectisternio carens, praeter tunicam ferream, quam semper ad nudam gestabat carnem, & vilissimum habitum, quo desuper erat indutus. A prima die qua heremum coepit incolere, usque ad ultimum vitae suae, praeter ecclesiastici officii regularia debita, scilicet agenda diei, & B. Mariae & fidelium defunctorum, ordinem de S. Trinitate cum novem lectionibus & horis canonicis singulis diebus ac noctibus devotissime celebravit. Numerum genuflexionum ejus quas terram deosculando & cum fronte nasoque percutiendo faciebat, scire non possumus; seimus tamus quod manibus ac genibus in modum cameli earum assiduitate genuflexionum callos contraxerat, & nasum curvaverat in obliquum. Psalmodiam, familiares orationes, & contemplationem ita amabat, ut nunc hujus dulcedine captus, nunc illarum occupatione detentus, frequenter biduo aut triduo a corporali vacaret edulio. Ad se undique venientes ita instruebat, ut ea quae orando facere vel dicere consueverat, differret quidem, sed non omitteret. Postquam enim ab eo qui advenerant recedebant, quaecumque hora tunc asset, antequam comederet vel dormiret, omnia quae de consuetis orationibus necessario intermiserat omni cum devotione restituebat, unde plenumque usque ad crastinum nullum cibum sumebat.

Primo suae conversionis anno solud in heremo fuit, secundo autem quemdam de saeculo in suam recepit custodiam & disciplinam, quem alter postea subsequutus est; his duobus solummodo diu comitatus fuit. Postquam autem disponente Domino discipulorum ejus numerus crevit, non quasi unus ex illis in illis factus est, sed minor omnibus illis. Eorum tamen cogitationes noverat, & tentationes quas a diabolo pariebantur, illis apertissime dicebat. Venerunt ad eum cardinales Gregorius & Petrus de Leon, inter quos postmodum de praelatione Romani pontificatus, schisma fuit, cum a summo pontifice ad concilium Carnotense mitterentur legati, & B. viri conversationem summopere laudaverunt. Denique cum annos fere quinquaginta in eremo vixisset, sanctus noster Stephanus in morbum incidit; quo ingravescente, se in oratorium portari fecit, & finita missa, post sacram unctionem & sumtionem Corporis Christi octogesimo aetatis suae anno, in ordine diaconatus, sexta feria, sexto idus Februarii, migravit ad Dominum, anno Christi MCXXIV pene completo, sub epacta tertia, concurrente septimo, cum bissexto jam futuro in eodem mense.

Vix animum exhalarat, cum monachi de Ambaziaco, capellanus ejusdem vici, & plebis multitudo cellae fores pulsaverunt dicentes: Nolite nobis celare domini Stephani mortem, bene enim scimus quia mortuus est. Nam in vico nostro puer quidam in extremis positus ab heri & nudius tertius loquelam amiserat, qui cum a matre sua exitum praestolante fervaretur, subito in haec verba prorupit; Video scalam lucidissimam, cujus altera pars coelum, altera tangit Muretum, & angeli multi descendunt per eam, ut animam domini Stephani Deo gratissimam ducant ad gloriam. Quod audiens mirata est valde, & monachos istos vocavit, qui idem audierunt de ore pueri, qui etiam adjecit; Hoc erit vobis indicium quod dico veritatem, quia jam moriar, nec ultra loquar vobiscum, sed ascendam cum sanctissimo patre. Quibus dictis expiravit.

Eodem die ejus transitus apud Turonum incerto nuntio vulgatus est. Dato sanctissimo corpore sepulturae, discipuli ejus obitum per litteras & nuntium mandaverunt jam dictis cardinalibus, qui coram archiepiscopis, pontificibus, ceterisque sapientibus Carnoti congregatis, multa bona de virtutibus illius loquati sunt: quibus auditis omnes qui aderant, Deo gratias egerunt; & facta absolutione, cardinales dixerunt; Nos oravimus pro illo, nunc vero deprecemur illum, ut oret pro nobis ad Dominum, quia sine dubio plus possunt nos juvare illius sancta merita, quam illum nostra suffragia.

 

De secundo priore a sancto Stephano, scilicet Petro Lemovicano.

 

Pio patre destituti fratres, de conventu suo in priorem & patrem spiritualem sibi delegerunt Petrum Lemovicanum, qui in saeculo sacerdos fuerat, & in religiose voti quod fecerat aemulator, Deo & hominibus carus & amabilis erat. Sub cujus regimine grege Dominico in augmentum proficiente, locum de Mureto, in quo Deo serviebant, monachi S. Augustini (Lemovicis) calumniari coeperunt; sed immensa Dei providentia latiorem locum & religiosae conversationi magis idoneum eis paraverat. Priore namque missam in sacello Muretensi celebrante, cum Agnus Dei ter cantatum fuisset, & omnes ardentissime Deum exorarent, quaedam coelestis vox audita est, dicens: In Grandimonte, in Grandimonte. Hanc vocem prior & nonnulli de fratribus audierunt, & finita missa, se ad locum divina revelatione compertum, nec longe a Mureto distantem se contulerunt. Ibi ecclesiam & domos aedificaverunt, eoque postea transtulerunt sanctissimi patris ossa, juxta quae miles quidam paralyticus sanatus est, & quidam sancti viri discipulus oculorum quem amiserat usum recepit.

Quibus miraculis inspectus, timuit prior sibi & aliis quietem minui, si populorum turbae miraculorum causa locum ad quem venerant frequentarent. Et veniens ad sepulchrum Hominis Dei ante altare, ei, ac si viveret, ita locutus est: Serve Dei, tu ostendisti nobis paupertatis viam, & toto conamine tuo docuisti nos incedere per eam. Nunc vero de arcta & ardua via, quae ducit ad mortem tuis nos vis miraculis revocare. Praedicasti solitudinem, nunc in solitudine fora nundinasque vis congregare. Non ducimur curiositate, ut tua miracula videre velimus. Satis tuae credimus sanctitati. Cave igitur ne de cetero ea miracula facias, quae tuam extollant sanctitatem, & nostram destruant humilitatem. Non sic tuae laudi provideas, ut nostrae sis immemor salutis. Hoc tibi praecipimus, hoc a tua poscimus caritate. Quod si aliter feceris, dicimus tibi & per obedientiam quam tibi promisimus constanter afferimus, quia ossa tua inde extrahemus, & spargemus in flumen. Ab hoc tempore paucissima facta sunt ad sancti viri tumulum miracula usque ad tempus canonizationis, de quo inferius.

Hujus secundi prioris tempore coepit Henricus rex maginficam Grandimontensibus patribus domum aedificare, quam ejus posteri perfecerunt, & plumbo tegendam curavit. Vixit Petrus Lemovicanus in prioratu suo annos tredecim minus triginta diebus.

 

De priore tertio Petro de sancto Christophoro.

 

Subiit huic in prioratu Petrus de S. Christophoro electus anno Domini MCXXXVII tempore Innocentii II pontificis maximi. Vixit in prioratu annos duos & dimidium.

 

De IV priore Stephano de Liciaco.

 

Post eum accepit prioratum Stephanus de Liciaco, homo austerus, qui constituit ut fratres bini & bini, cum de cremo aliqua necessitate urgente egrederentur, incederent. Prohibuit ut nullus fratrum istius religionis sanus aut aeger carne vel sanguine (f. sagimine) vesceretur. Vixit in prioratu XXIII annos & dimidium.

 

De V priore Petro Bernardi.

 

Electus est post eum Petrus Bernardi quintus prior, qui praedecessoris sui vestigia veraciter sequendo, virgam sui prioratus rectissimam per septem annos cum dimidio tenens, translationem gloriosissimi corporis S. Stephani confessoris, adunato in Grandimonte capitulo generali, die sequenti post nativitatem B. Johannis-Baptistae celebravit, & obiit VI idus Julii.

 

De VI priore Guillelmo de Traybhaco.

 

Cui successit Guillelmus de Traynhaco, tempore cujus Emmanuel imperator Constantinopolis, per venerabilem episcopum Lydensem in Grandimontem pridie idus Junii anno Domini MCLXXIV crucem sanctam transmisit. Idem prior MCLXXXI Alexandro III pontifice M. Gerardum Sibergiae abbatem meritissimum de Germaniae partibus venientem, ut fraternitatem ordinis peteret, ac Rupem Amatoris visitaret, honorifice suscepit, & reliquias SS. Albinae & Essentiae virginum & Martii aliorumque sanctorum a Philippo archiepiscopo Coloniensi meruit accipere. Romam adiit, unde rediens in itinere obiit decimo octavo prioratus sui anno. Ejus ossa in Grandimontem translata sunt.

 

De VII priore Girardo Itherii.

 

Ultimo anno papatus Lucii III, Philippo rege Francorum & Henrico II, Angliae regnantibus, oborta est gravis dissentio inter monachos Grandimontenses, quae per triennium fere duravit. Ibant ad curiam fratres & redibant, nihil proficientes usque ad tempus Clementis papae III qui B. Stephani Muretensis regulam confirmavit, privilegia innovavit, duosque priores qui tunc erant sibi contrarii destituit, & potestatem eligendi priorem indulsit. Qua accepta Grandimontem reversi, convocatoque generali capitulo in festo S. Michaėlis, elegerant Gerardum Itherii priorem septimum, cui fratres congregati fere quingenti obedientiam promiserunt coram Elia Burdigalensi archiepiscopo, Sebrando Lemovicensi episcopo, & Bertrando Aginnensi episcopo.

Hujus prioris septimi anno primo & Christi MCLXXXVIII facta est revelatio S. Stephani confessoris, de qua diligenter inquisierunt supra nominati pontifices, quorum attestationes Gerardus prior per duos ex discipulis suis Robertum sacerdotem & Guillelmum fratrem conversum Romam misit. Quibus visis perlectisque, dominus Clemens papa, habito cum cardinalibus consilio, destinavit Prenestinum episcopum & Johannem S. Marci cardinalem, qui Grandimontem peterent cum his litteris.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis Gerlado priori & fratribus Grandimontensibus salutem & apostolicam benedictionem.

Ideo sacrosanctam Romananm ecclesiam Redemtor noster caput omnium esse voluit & magistram, ut ad ejus dispositionem & nutum, divina gratia praecunte, quae ubique a fidelibus gerenda sunt, ordinentur, & errata in melius corrigantur, & ad ejus consilium in ambiguis recurratur, ut quod ipsa statuerit, nemini, quantumcumque de suis meritis glorietur, liceat immutare, ne si forte promiscua daretur universis licentia quaecumque sibi secundum voluntatem propriam occurrerent perpetrandi, confusa libertas, cum secundum personarum diversitatem vota diffentiant, in aliorum qliquando scandalum, sine justi discretione libraminis commendanda supprimeret, & minus digna laudibus indebitis celebraret. Inde siquidem fuit, quod bonae memoriae praedecessor noster Urbanus audita fama religionis, & vitae commendabilis puritate, qua sanctae recordationis Stephanus Grandimontensis ordinis institutor emicuit, quantis etiam miraculorum testimoniis omnipotens Deus ipsius voluit mundo merita declarare, legatis quos ad partes illas direxerat pro quibusdam negotiis ecclesiae tractandis, plenam circa haec investigationem committere voluit, ut ex ipsorum ceterorumque virorum, quibus sine dubitatione fides esset habenda, testimonio, ad id agendum consulte procederet, quod & fidelium commodis, & ejusdem viri sancti honori, qui hactenus velut in sterquilinio gemma latuerat, congruere videretur. Nos etiam ex testimonio carissimi in Christo filii nostri Henrici illustris Anglorum regis, necnon venerabilium fratrum nostrorum Guillelmi Remensis S. Sabinae cardinalis, Bartholomaei Turonensis, & Eliae Burdigalensis archiepiscoporum, & Seibrandi Lemovicensis episcopi, & dilectorum Robardi tunc S. Angeli, & Octaviani SS. Sergii & Bacchi diaconorum cardinalium, qui in partibus illis functi sunt legationis officio, & aliorum multorum episcoporum plenius instructi, de vita, meritis & conversatione qua saepedictus vir sanctus asseritur floruisse, & quod eum multimodis miraculorum indiciis divina voluit pietas illustrare, hujus executionem negotii dilecti filii nostri Johannis tituli S. Marci presbyteri cardinalis apostolicae sedis legati duximus arbitrio committendam, per apostolica illi scripta mandantes, ut ad locum vestrum accedens, convocatis adjacentium illarum partium episcopis, ceterisque viris religiosis, ipsum inter sanctos auctoritate qua fungimur, nos denuntiet adscripisse in sanctorum catalogo numerandum, & per ipsius merita Redemtoris suffragia decrevisse cum reliquorum sanctorum interventionibus postulanda. Datum Lateranis XII kal. Aprilis, pontificatus nostri anno II.

Acceptis litteris domini papae, valde laetati sunt fratres Grandimontenses, actisque Deo gratiis, priori Gerardo dixerunt: Domine pater, vestra discretio novit quomodo & quemadmodum pater spiritualis domnus Petrus Lemovicensis prior secundus, domino ac venerabili patri primo B. Stephano quasi increpando ac minando, cum cerneret quod Deus per merita ipsius prodigia & signa faceret, cum ne taliter ageret prohibuit. Raquirat itaque vestra humilitas ab eo, ut fiant aliqua miracula ejus meritis & precibus. Quo audito, dixit prior Geradus fratribus. Venite ergo & congregamini & eamus ante sepulchrum viri beatissimi. Iverunt, oraverunt, & Deus B. Stephanum diversis dignatus est honorare miraculis.

Appropinquante autem festo S. Augustini, & jam defuncto recenter Henrico Anglorum rege illustrissimo, dominus legatus Grandimontem venit, & convocatis ibidem archiepiscopis & episcopis, videlicet domno Henrico Bituricensi, Rainaudo Apamiensi qui tunc temporis a transmarinis partibus exul venerat, necnon & Elia Burdigalensi archiepiscopo, Seibrando Lemovicensi, Guillelmo Pictavensi, Elia Xantonensi, Ademaro Petragoricensi, Gerardo Caturcensi, Bertrando Aginnensi episcopis, abbatibus etiam & viris religiosis, & plebe innumero, accessit ad locum ubi corpus B. Stephani condigno honore humatum jacebat. Tunc domino legato jubente, a terra elevatur, & per caustrum cum magna veneratione, cereis ardentibus, ac thuribulis fumigantibus portatur, in ecclesiam deducitur, & super altare B. Mariae honorifice ponitur. Domnus Henricus Bituricensis archiepiscopus ac primas Aquitanicus missam in honorem sancti Stephani celebravit, cantoribus solemniter incipientibus Os justi. Inter missarum solemnia puer quidam decennis ex utero matris suae claudus, mutus, & manibus aridus, quem pater ejus Elias Valaris nomine, civis Lemovicensis, ad sepulcrum B. Stephani portari fecerat, coepit libere loqui, ambulare, & manus movere. Adolscens quidam filius Petri de Usarchia civis Lemovicensis, a vesica magna quam in collo habebat curatus est. Completis missarum solemniis, alia multa miracula facta sunt, quae a priore Gerardo litteris mandata extant. Idem prior vitam S. Stephani dictavit, Speculum Grandimontis compilavit, omnibusque bene constitutis prioratui cessit. Obiit XIII cal. Maii in Grandimonte.

 

De VIII priore Ademaro de Friaco.

 

Institutus est ejus loco Ademarus de Friaco prior VIII qui interfuit concilio Lateranensi Romae celebrato sub Innocentio III anno Domini MCCXV pontificatus illius anno XVIII. Inde rediens anno sui regiminis XVIII in itinere pridie nonas Martii obiit, delatus in Grandimonte, & inter priores sepultus.

 

De IX priore Caturcio.

 

Huic successit Caturcius prior nonus, cujus tempore, anno scilicet MCCXVII fuerunt fratres conversi ordinis Grandimontis, qui dominari clericis consueverant, sub clericorum correctione omnino redacti. Hic cum annis duobus prioratum gubernasset, illum resignavit, & post resignationem vixit annos decem. Obiit Grandimonti XII calendas Decembris.

 

De X priore Elia Arnaldi.

 

Caturcio substitutus est Elias Arnaldi prior X qui depositus fuit ad instantiam quomundam sui ordinis fratrum per episcopum Pictaviensem & abbates de Savignaco & de Maceriis, ac priores de Ligeto & de Glanderiis Cisterciensis & Cartursiensis ordinum judices a sede apostolica delegatos. Ab hac depositione dictus prior appellavit ad sedem apostolicam, appellationemque suam prosequens, obiit anno 1248 idibus Augusti. Ibidem jacet.

 

De XI priore Johanne de Aquila.

 

Post depositionem dicti Eliae electus est Johannes de Aquila, prior XI qui per tres annos cum dimidio prioratum salubriter rexit, & eidem postmodum ultro cessit. Obiit III nonas julii.

 

De XII priore Ademaro la Vernha.

 

Huic successit Ademarus la Vernha prior XII qui cum per tres annos prioratum rexisset, celebrato in Grandimonte festo nativitatis B. Johannis Baptistae, capitulo generali, obiit VI calendas Februarii.

 

De priore XIII Guillelmo Dongres.

 

Post quem electus est Guillelmus Dongres prior XIII qui interfuit concilio Lugdunensi sub Innocentio IV anno 1247 ubi dictus pontifex regulam & privilegia Ordinid Grandimontensis innovavit. Obiit Guillelmus VII calendas Julii in domo de Marchereto.

 

De priore XIV Itherio Meruli.

 

Huic successit Itherius Meruli prior XIV qui a fratribus Gallicis sui ordinis fuit coram rege Franciae accusatus, ad eundem evocatus, promisit renuntiare prioratui, quod fecit cum in Grandimontem rediisset, & post multa tempora V nonas Octobris in Sarmasia spiritum suo reddidit creatori.

 

De priore XV Guidone Archerii.

 

Ei successit Guido Archerii prior XV cujus tempore Theobaldus rex Nvarrae corpus B. Macharii martyris de legione Theobaerorum in Grandimontem detulit. Ivit Guido prior primo Lutetiam Parisiorum contra fratres Gallicos cum auxilio regis puniendos: tum visitando domos sui ordinis, etiam Romam se contulit, unde rediens audivit exitum fratrum Gallicorum inobedientium, & prioratui cessit.

 

De priore XVI Fulcherio Grimoaldi.

 

Ejus loco institutus est Fulcherius Grimoaldi prior XVI qui interfuit concilio Lugdunensi sub Gragorio X anno MCCLXXVIII. Obiit Grandimonti VI calend. Octobris anno MCCLXXXI.

 

De priore XVII Petro de Consaco.

 

Institutus est ejus loco Petrus de Consaco prior XVII qui cum ad instantiam fratrum aemulorum suorum fuisset coram papa Honorio IV citatus, & de curia ad Grandimontem, impetratis judicibus, rediisset, habita de suis adversariis plena victoria, anno IX sui regiminis prioratui cessit, & VI calendas Octobris in domo de Defenso feliciter migravit ad Christum.

 

De priore XVIII Bernardo de Grandalmar.

 

Post quem electus est in Grandimonte Bernardus de Grandalmar prior XVIII qui post mensem ab electionis die, VIII calendas Aprilis in pace quievit.

 

De priore XIX Guidone Fulcherii.

 

Huic successit Guido Fulcherii prior XIX cujus tempore Clemens V cum sex cardinalibus & curia sua per domum Grandimontensem anno MCCCVI transiit, & per quinque dies expensis ipsius domus moram traxit. Post ejus discessum praedictus prior nequiens a factis expensis domum Grandimontensem relevare, anno XV sui regiminis in vigilia Pentecostes libere cessit prioratui, & X cal. Octobris obiit in domo de Sarmasia anno Domini MCCCVI.

 

De XX priore Guillelmo de Prato Morelli.

 

Cui successit Guillelmus de Prato Morelli prior XX qui sex annis & novem mensibus ordinem Grandimontensem gubernavit, & ad Christum migravit anno MCCCXII V ideus Martii.

 

De XXI priore Jordano de Rupistagno.

 

Prior XXI auctoritate Clementis papae V in priorem electus est Jordanus de Rupistagno per abbates S. Fermerii & S. Maxentii Vasatensis & Pictaviensis dioeceseum, & archidiaconum Caturcensem. Hic cum V annis in regimine prioratus stetisset, fuit per Johannem XXII in Avininem evocatus, & in ejus praesentia die Lunae ante Natale Domini anno ajusdem MCCCXXX. De prioratu Grandimontensi facta est abbatia sub Johanne XXII, XV calendas Decembris MCCCXVII.

 

 

 

 

 

 

Ex. Historia fundationum conventuum

ordinis praedicatorum Tolosanae et provinciae Provinciarum

Auctore Bernardo Guidonis ejusdem ordinis.

Ex. ms. bibliotheca regia quod fuit olim Stephani Baluzii.

 

Fundatio conventus

Petragoricensis

 

Sicut colligere potui ex auditu unius potissime senioris temporis primitivi, anno Domini MCCXLI vel circa fratres Praedicatores venerunt apud Petragoram civitatem, ut ibidem locum & domum accipetent ad manendum ; inter quos fuit unus frater Johannes Balistarii Lemovicensis, praesulante inibi tunc temporis viro dignae semper memoriae domino Petro de S. Asterio, a quo fratres paterne & benigne fuerunt recollecti. Hic enim cum suo capitulo canonicorum, in quo plures personae reverendae & magnae probitatis florebant, dedit fratribus & locum & ecclesiam S. Martini extra moenia villae, cum suis pertinentiis & aedificiis, ubi erat eo in tempore prioratus quidam pertinens ad monasterium canonicorum S. Johannis de Cola, & unus canonicus sub nuncupatione prioris inibi morabatur, data prius ab ipso episcopo & capitulo recompensatione condigna monasterio & canonicis memoratis. Primo siquidem habuerunt canonici in recompensationem ab episcopo ecclesiam Dentolon, qua ecclesia postmodum dimissa, habuerunt & habent usque hodie loco ejus pacifice & quiete ecclesiam S. Martini, quae est infra villam. De praefata vero ecclesia S. Martini, quam fratres Praedicatores acceperunt, fecerunt ipsi fratres dirui caput quod rotundum erat, & residuum ecclesiae quod remansit, est usque hodie capella infirmitorii. Dedit etiam fratribus dominus episcopus memoratus bonam summam pecuniae, pro fratrum aedificiis construendis, & aliam summam canonicis S. Johannis de Cola memoratis, pro antiquis aedificiis, quae in loco fratribus remanserant. Unde non immerito ipse dominus episcopus fuit conventus & fratrum Praedicatorum in Petragora vere pater & patronus, tandemque in ordine in conventu Lemovicensi verus frater, ubi suscepit habitum ordinis, episcopatus sui anno XXXIII feliciter & strenue consummato, anno Domini MCCLXVII in quo quidem ordine laudabiliter & honorabiliter vixit annis VIII mensibus IV & dimidio, sicque ibidem feliciter diem clausit extremum pridie idus Julii Dominica die, anno Domini MCCLXXV.

Notandum autem quod sicut fidelis tradit antiquitas & narratio seniorem, in praefato loco, qui nunc est Praedicatorum, fuit abbatia in qua S. Eparchius de nobili prosapia comitum Petragorae trahens originem, monachus & pater extitit monachorum, quae ut fertur, destructa & desolata fuit, quando Petragoricensis fuit civitas devastata circa annum Domini DCCCXL.

 

 

Fundatio conventus

Brageriacensis.

 

Anno Domini MCCLX vel cirac venerunt primitus fratres Praedicatores apud Brageriacum Petragoricensis dioecesis, ad habendum & praeparandum & disponendum sibi locum, inter quos frater Bernardus de Porcheriis fuit promotor magnus & sollicitus. Manserunt autem fratres multo tempore in villa, in hospitio de Foleran, & locus fratrum interim parabatur. Dominus Elias Bruneri Burgensis fuit patronus fratrum, qui locum pro fratribus emit & eis dedit, & dormitorium eis aedificavit, & multa bona fecit. Geraldus Rotgerii aedificavit capitulum fratrum, in quo fratres primitus missam celebraverunt.

Anno Domini MCCLXII in actis capituli provincialis Narbonae in festo B. Mariae Magdalenae assignati, fuit receptus locus apud Brageriacum, & vicarius positus frater Bernardus de Garriga Petragoricensis, fueruntque fratres XII assignati.

Anno Domini MCCLXIV in actis capituli provincialis in Avenione in festo B. Mariae Magdalenae celebrati, fuit in praefata villa Brageriacensi conventus fratrum regulariter positus & receptus, & primus prior institutus frater Guillelmus de S. Asterio Petragoricensis dioecesis, &c.

 

 

Fundatio sororum Monasterii

S. Pardulfi.

 

Nobilissima domina Margareta vicecomitissa Lemovicensis, filia ducis Burgundiae, relicta nobilis viri domini Guidonis vicecomitis Lemovicensis, fecit construi & aedificati suis sumtibus & expensis locum S. Pardulfi in Petragoricensi dioecesi, in confinio Lemovicensi, ut esset monasterium sanctimonialium feminarum.

Magister vero Geraldus de Malo-monte, de Castro-Luci oriundus, vir totius prudentiae naturalis, in diebus suis potens in opere & sermone, qui fuit rector & gubernator ipsius dominae Margariae ac totius vicecomitatus Lemovicensis multo tempore pro eadem, quamdiu scilicet ipsa vixit, & non modico tempore post mortem ejus, & testamenti praefatae dominae major & praecipuus executor, post mortem ipsius dominae ordinavit & disposuit, ac studiose procuravit & promovit, necnon penitus ipse fecit, ut ponerentur ibi sorores de monasterio Pruliani, & esset ibi monasterium sororum sub cura & regimine ordinis fratrum Praedicatorum, secundum modum & ritum & consuetudines monasterii Pruliani, & locum ipsium constructum & aedificatum & reditibus dotatum cum pleno & alto dominio villa S. Pardulfi, quam ad hoc emerat, ut esset sororum, ipsis sororibus & ordini pro eisdem contulit & obtulit Parisius, coram illustri domino rege Franciae Philippo, praesente & recipiente pro sororibus & ordine ibidem fratre Guillelmo Aurelie cum socio suo fratre Bernardo Bertrandi anno Domini MCCXCL circa festum S. Agnetis virginis & martyris; & tunc fuit concessum & datum a praefato domino Philippo privilegium speciale bonum praedicto loco & monasterio, dictante & ordinante ipsum magistro Geraldo. Praedicta autem collatio dicti loci sancti Pardulfi fuit acceptata & approbata in sequenti provinciali capitulo Brivensi in festo assumtionis B. Mariae celebrato per vicarium provinciae fratrem Raymundum Extranei priorem Brivensem, provincia tunc vacante, & per quatuor diffinitores capituli provincialis, qui fuerunt frater Raymundus Hunaldi prior Tolosanus, & frater Odo de Causensio prior Montis-Pessulani, & frater Guirannus prior Massiliensis, & frater Johannes Vigorosi, quantum in eis erat & ad ipsos pertinebat anno Domini MCCXCII super quo confecta fuit littera vicarii & diffinitorum, & ut in posterum esset firmior, & in nullo dicta collocatio & acceptatio claudicaret, ad majoris roboris firmitatem praefatam donationem dicti loci innovavit, ac denuo fecit praefatus magister Geraldus, qui potestatem habebat ex tenore & clausula speciali testamenti praefatae dominae Margaritae, magistro ordinis fratre Stephano Bisuntino recipienti & acceptanti pro ordine & sororibus dictum locum S. Pardulfi Dominica in Ramis Palmarum, inchoante anno Domini MCCXCII in domo fratrum Praedicatorum Parisius, in praesentia plurium fratrum, inter quos erant quinque magistri in theologia & bacalaurei novem, alii quoque fratres electi non pauci; aderant etiam tunc praesentes Parisius frater Guillelmus Aurelie praefatus, & frater Geraldus Bremundi de conventu Petragoricensi, qui illuc iverant hac de causa, ut dictum negotium cum praefato magistro ordinis & aliis promoverent. Et tunc ibidem praefatus magister ordinis de voluntate & consilio omnium praedictorum, instante & inquirente opportune & importune praefato magistro Geraldo, voluit & ordinavit atque mandavit, quod sorores mitterentur de Pruliano pro instituendo monasterio S. Pardulfi, ex qua ordinatione & mandato adductae fuerunt de Pruliano sorores sex, & positae & introductae in monasterium S. Pardulfi in sequenti festo Trinitatis, cum quo concurrit illo anno festum translationis sancti Dominici, scilicet IX cal. Junii, anno Domini MCCXCIII multum solemniter & devote, praesente ibidem magistro Geraldo, & stente ubertim prae gaudio, cum multitudine copiosa virorum nobilium totius patriae, & religiosorum ac plebis, cum canticis & laudibus & jubilo multo, quarum sororum nomina sunt haec: Soror Fina de Aragone, quae fuit prima ibi priorissa, soror Agnes de Arnovilla, soror Elisabeth de Saves, soror Agnes de Bechevena, soror Beatrix de Beshesi, soror Clara Davia, quae inde postmodum rediit Prulianum.

Postmodum vero ut merito & numero angerentur ad Dei cultum & servitium exhibendum assumtae fuerunt & perductae aliae sorores quatuor de praefato monasterio Pruliani, necnon duae aliae de monasterio Pontis viridis, quae etiam primitus fuerant educatae in religione probata monasterii Pruliani, quarum nomina sunt haec, de Pruliano quidem soror Margarita Dardina, soror Elizabeth Vezina, soror Agnes de Beshesi, soror Bertranda Descayrac. Postmodum vero fuerunt adductae duae de Ponte-viridi, ut tactum est, scilicet soror Serena Descayrac amita dictae Bertrandae, quae fuit ibidem postea priorissa, soror Azema Fromenta de Martello.

Notandum incidenter quod magister Geraldus de Malo-monte de Castro-Lucii, ea die qua obiit dominus dicti castri, elegit sepeliri in monasterio sororum sancti Pardulfi. Obiit autem in castro Luceti anno Domini MCCXCIX in vigilia nativitatis B. Mariae, & delatum est inde corpus ejus ad praefatum monasterium, & sepultum ibidem honorifice die tertia subsequente.

Magister Elias Germanus frater ipsius, decanus S. Aredii, obierat Parisius ante ipsum feria tertia vel quarta ante Ramos Palmarum, anno Domini MCCXCIV quem fecit idem magister Geraldus sepeliri in domo fratrum nostrorum Parisius in ecclesia, ut inde suo tempore portarentur ejus ossa ad monasterium S. Pardulfi.

 

 

 

 

Vita beati Giraldi de Salis

Scripta ab auctore anonymo,

Castellarinsi, ut videtur, monacho, circa finem saeculi XIII.

Ex ms. Castellariensi.

 

(en marge: Anno 1120. Giraudi patria & ...)

1. Gyraudus igitur noster ortus est de Petragoricensi territorio, in vico cui vocabulum est Salis, & haec fuit tanto viro terra natalis; ibi natus & alitus est per multum temporis, in medio perversae nationis, bellicosae ac ferocis: ceterum de natali cervicositate non plus traxit aliquid tale, quam pisces maris de materno sale. Fulco dicebatur ejus pater, Adeardis mater: ambo inclyti & locupletati, generosi & famosi juxta nomen magnorum, qui sunt in medio hujus maris magni & spatiosi, ambo milites ex conditione, Christiani professione, religiosi devotione, de quibus nobis sermo grandis restat ad interpretandum. Sed usque ad ordinem prosecutoris duximus reservandum. Praeclari igitur parentes praeclaras tres soboles, quia praeclari tria luminaria, praeclare genuerunt, omnes futuros ad eremum, Giraudum vocantes primum, Grimoardum secundum, Fulconem novissimum. Sed usque ad tempus sustinendo de duobus ultimis fratribus, Gyraudus sic a quodam commendatus est in versibus.

 

Gyraudus gente generosus, corpore, mente,

Petragorae pago fulsit quia lucis imago.

 

(en marge: Litterarum studiis erudiendus traditur)

Ingeniosus itaque puer Gyraudus magnae spei, & laudabilis indolis, litterarum studiis traditus est a parentibus erudiendus in scholis. Erat enim primogenitus in multis fratribus, & ante eos traditus est artibus liberalibus; quibus non multo post fratrem sequi ad scholas fuit maximae curae: unicuique secundum tempus & ordinem suae geniturae Domi timere Deum, & abstinere ab omni peccato docebat eos devotissima mater. In schlis disciplinam & scientiam monebat eos sedulus magister, in quibus omnibus supra cunctos coaetaneos suos enituerunt in brevi, non tantum eruditione linguae magistrae, quantum unctione Spiritus sancti.

 

2. Religiosus itaque puer Gyraudus, comperiens in animo mundum positum in maligno, utpote quia domus ardet, & ignis instat a tergo, coepit secundum sapientiam congruentem aetati tam tenerae, revolvere in corde de logica illa singulari & unica quae mortis non timet ergo; & post multos cogitationum accusantium aut defendentium circuitus, sacra illustris pueri deliberavit infantia, demum petere deserta vel eremum; fecissetque desiderio satis, si teneritudo non obstitisset aetatis. Animus tamen cum Martino aut circa ecclesias aut circa abbatias semper intentus, adhuc in aetate tenella meditabatur, mire in benedictionibus dulcedinis praeventus; quod postmodum exsolvit devotus, tunc rei probavit eventus. Et vidit quod esset bonum & coram Deo acceptum; apposuitque mittere manus ad aratrum, quatenus aptus regno Dei declinaret finaliter barratrum damnationis.

 

(en marge: Ad Roberto de Arbrissello accedit).

3. Erat in diebus illis Robertus d'Arbrisel quidam vir spectabilis conversatione, & omni venerabilis acceptatione, hujus religio munda & immaculata erat coram Deo & omni populo, sollicitum se custodire ab hoc saeculo nequam. Is ergo de caducis & transitoriis curans parum, ex zelo cordis sui solum salutem sitiebat animarum; & circuiens per villas & castella, de domibus paternis abstrahebat Christo virgines, alliciens ad spiritualia connubia, sicut fecisse legerat malleum haereticorum beatum Hilarium de propria filia. Inter multas vero operationes spirituales ferventer instituit Fontis-Ebraldi locum & moniales. Erat fervens spiritu, & edoctus viam Domini, loquebatur ea quae sunt Christi Jesu. Stupebant autem omnes audientes, & mirabantur in verbis gratiar quae de saliva ejus egrediebantur. Excitatus Gyraudus puer praeconio tanti viri, festinavit apud eum inveniri, ut sub tanta ferula posset maturius erudiri. In quo facto consilium videtur habuisse Spiritus almifici, dicentis per os Ecclesiastici: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris habere timorem Domini.

 

(en marge: Canonicorum regularium habitum, eo hortante suscipit)

4. Suscipiens autem senex puerum cum devotione & alacritate animi, per dies aliquot notas faciebat parvulo vias Domini qui dum adolesceret & eremum tenderet ulteriorem, videns pater in juvene tam intensum servorem, persuadere coepit ei religionem laxiorem, & coegit renitentem. Suscepit ergo de consilio Roberti puer Gyraudus Domino oblatushabitum regularis canonici in monasterio sancti Aviti. Non longe erat monasterium illud a villa de Salis, & a domo parentum, placuitque ambobus commodari Domino praedilectum talentum. Quo tenerius tantae opinionis sobolem diligebant, eo amplius de ejus conversione gaudebant. Ubi sunt qui carnaliter amantes filios suos plorant inexorabiliter mortuos mundo, ut vivant Domino Christo? Noliter fiere super mortuum, ait Jeremias, neque lugeatis super eum stetu, plangite eum qui egreditur a Deo, scilicet per peccatum, quia non revertitur ultra, non videbit terram nativitatis suae. Parentes Gyraudi divino mancipati servitio, gaudebant, non fletibus tabescebant, sicut & ceteri qui spem non habent.

 

(en marge: In monasterio ut se gesserit).

5. Ingressus est Gyraudus coenobium cum virginitatis odore, referto sincero pectore spiritu mansuetudinis, & virtutum multiplici flore. Mira illi erga canonicos reverentia & patientia, subjecto & humilitas; ultra humanum modum & infantiae metas vivebat in congregatione justorum, ordinabiliter sibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo, velox ad audiendum & ad bona, tardus ad irascendum & ad mala, summe verecundus ad circumspiciendus & ad verba, non circumquaque prospicere, non curiose per visibile quodlibet evagari; non oculos effrontes super singulos collocare, non sanctae regulae Augustini iota vel apicem praeterire, non mandatis divinis vel seniorum contraire, non elusionem disciplinae subterfugium, ut assolet, aliquando reperire; non evanescere in cogitationes, non velle haberi in ostentatione, non in admiratione. Erat in puero justitia gratuita, per quam reddebat omnibus debita, Deo timorem, superioribus honorem, coaequalibus amorem, spiritui proprio servorem, pudorem & decorem, corpori candorem & moerorem. Quis umquam vidit vel audivit columbam simplicissimam, virtutem verecundissimam, aut cachinnare convitiose, aut loqui otiose? Talibus virtutum fulgoribus coram Deo & angelis radiosus erat, & apud socios flagranter gratiosus. (en marge: Fit diaconus) Et coėgerunt gradatim eum ad ordines ascendere, usque ad diaconatum; nam ex trepidatione & humilitate cordis semper abhorruit presbyteratum, dicens se nolle augere reatum.

 

(En marge: Iterum accedit ad Robertum de Arbrisello, & in cremum se recipit)

6. Gyraudus sic habitans per longum tempus extra formam saeculi, in medio regularis populi, ut ad virilem pervenit aetatem, cogitavit addere fortiora ad ea quae fuerant parvuli. Visitaverat pluries in illo temporis intervallo Robertum religiosum & famosum magistrum suum, & biberat de purissimo ejus pectore nobile Spiritus sancti templum, & vixerat, ut ab eo didicerat, sacri praeceptoris ad exemplum. Ad ipsum ergo rediit Spiritus sancti consilio, a quo exierat, cum quia eum sitiebat audire licentius, tum quia praedicando populis mereri volebat cumulatius, tum quia eremi cultor optabat, latiora declinans, degere angustius; sancta quippe rusticitas prodest sibi soli, sed docta caritas proximo & sibi. Ardebat in claustro, sed non lucebat mundo periclitanti, quia non erat in loco lucendi; videbat messem multam, sed operariorum paucitatem, & mercedis ubertatem. Egressus est igitur ut copiosiora sibi vindicaret merita; de paupere canonico factus pauperior eremita, & secundum Dei manum bonam secum amplicarecoepit Dei cultum & religionis gentem & locum. Ex tunc mutati sunt vestes & cibi, ex tunc sollicitius & arctius vacare Deo & sibi coepit.

 

7. Imprimis totus erat in cilicio, totus in cruce & martyrio, restrictus fuit in cibo & potu, & victu & vestiu, paucis minimisque contentus. Pallidus erat & macilentus, carnem spiritui subjiciebat, parcius quam necesse esst seminecis artubus indulgebat, corporis & mentis perpetua rutilavit virginitate, & mira se armavit asperitate; omnes sensus corporis sic erant mortificati, ut in mortem viriorum viderentur conjurati. Omnibus diebus vitae suae, aestate & hyeme, sanus & aeger, semel & non plus comedebat; languens & incolumis cilicium ad carnem gerebat, semper ad occasum solis solvebat jejunium; pane arcto & aqua brevi, cum modico legumine perficiebat prandium; panis hordeaceus quanto nigrior, tanto sibi carior, & quanto albior, tanto sordidior. Vix sal & ovum tangebat, aut caseolum; vix quandoque pisciculum. Delicata gulae, quia improperando negabat, & inter coenandum sua fletibus ora rigabat; in pulmentis legumineis admiscebat aquae frigidae vel vini liquorem, ut omnem adnullaret saporem; saepius intactas epulas misit egenis, saepe esuriens ministravit plenis vino quod erat bibiturus ad horam, per infusionem aquae tollebat colorem, dulcorem & saporem; semper vini virtutem sic enervabat, quia purum bibere crimen reputabat immane. Suadebatur ei aliquando contrarium, sed non persuadebatur; dicebat enim: Adam ejectus est de paradiso comedendo, & redire nos oportet abstinendo.

 

8. In discretis temporibus cilicium & cappa fuerunt illi indumenta, cappa grossa, rudis & vilis, in sui novitate asperis & hirsutis insita pilis; habens alimenta, & quibus tegeretur, his contentus erat; nullam corpori laxans, saepe novam pauperibus tribuit, cum a quoquam sibi collata fuisset, quia veste nova vestiri erubuisset. Munditia, vilitas ei placuit, paupertas sibi semper, sordes numquam; superfluitatem vel gloriae ostentationem fugiens, solam recipiebat necessitatem vel exilem naturae sustentationem. Quid dicam sustentationem an detestationem? unumque si dixero, non me peonitebit, veritatem enim dicam. De Johanne-Baptista dicitur, quod venit nec manducans, nec bibens, plane nec vestiens. Hic autem frigidus & madidus, jejuna & nuda membra deferens ultra humanam consuetudinem, dapes supernas & aeternas concupiscentias sitiebat, angelorumque dulcedinem. Vivat, qui coluerit, ut manducet; Giraudus manducabat ut viveret. Solum tempus perditum reputabat quod in sumendis cibis & potibus expendebat pellibus vervecis contra frigoris instantiam corpus algidum tegebat nonnumquam, pelliceis numquam.

 

9. Et quoniam mundo penitus erat crucifixus, totus rapiebatur supra sidera fixus, pectore suspirans ab imo, divina revolvebat in animo. Ex compassione mortis Domini, & peccatoris populi, necnon ob prolongationem miseriae, dilationem coelestis patriae cum Maria Magdalena ad pedes Jesu lacrymabatur quotidie. O quoties totas noctes ducens pervigiles in oratione coram te, Domine Jesu bone, totus a se alienatus, & in sagena tua tractus, saepe angelorum penetrabat concentus, incerta & occulta tuae sapientiae multoties manifestasti contemplanti, visiones & conceptiones inspirasti meditanti, aperuisti ei sensum copiosiorem in intelligentia scripturarum, referatione figurarum, scala & manuductione creaturarum? Quidquid enim aliis tribuere solet studiorum exercitatio & meditatio in lege Domini, hoc Spiritus tuus suggerebat ei, & erat, juxta quod scriptum magisterio didiscit, quia omnis creatura clamat: Deus me fecit.

 

10. Giraudo itaque scientiae innatae, acquisitae & infusae, triplici acumine vigente, irruit in eum Spiritus Domini repente, ut praedicando portaret nomen Jesu coram omni natione & gente. Lucebat ut carbunculus, ardebat ut caminus, fulgebat ut fidus, redolebat ut nardus, ex zelo caritatis calido, acuto, mobili, fervido & superebulliente, coarctabat cum spiritus uteri sui, nec conceptum sermonem poterat continere. Disseminabat ergo luculenter & eleganter verbum Dei per universam regionem, & laxabat prudenter retia in capturam per varios actus. Erat ob lucrum animarum omnibus omnia factus, replens eundo patriam, evangelistae faciebat opus, nec erat qui se absconderet a calore ejus. Benevolos instruebat, discolos arguebat, nulli palpans & adulans parcebat, pro omnibus orabat, omnibus debita reddebat, non aetatem discernebat, non sexum, non fortunam, non conditionem, non personam: summopere & tota diligentia operam impendebat, quomodo & qui non sapiebant, saperent; & qui non sapiebant, desiperent; a qui desipuerant, resipiscerent, gaudebat cum gaudentibus, &c.

 

11. Audita sunt Giraudi praeconia longe lateque, & celebri sermone vulgata in episcoporum & praelatorum audientia. Primus dominus Petrus Pictaviensis episcopus, vir vita & scientia praeclarus, dextram dedit ei interminabilis caritatis, committens ei vices suas, & ordinariae auctoritatis; similem auctoritatem quam plures episcopi commiserunt ei, dare legem vitae & disciplinae, & seminare semen sanctum in populo Dei; optime enim noverant spiritu serventem, non talentis incubantem, sed lucris inhiantem; & ecce solito vehementius linguae sarculo coepit evellere, destruere, disperdere & dissipare, aedificare, plantare & renovare, factitans prava in directa, & aspera in vias planas. Exultabat ut gigas ad discurrendum per terras & vicos, urbes & castella, parare Domino plebem perfectam. Irascebatur vitiis, nec palpabat; afficiebatur personis quas amabat, accendebat gelidos, inflammabat tepidos, pungebat improbos, stimulabat pigros, habetes acuebat; in arguendo libere personam, non noverat metuere. Diceres ignem urentem in consumendo vepres vitiorum, securem vel asciam in dejiciendo supercilia superborum. Explicabat peccatorum seriem & originem, prohibitiones & mandata, ut docti essent quid deberent agere, quid cavere. Post haec more bonae volueris ad latebras & ad nidum revertebatur in idipsum. Beati sunt qui se audieverunt & in amicitia tua decorati sunt.

 

12. Interea multi conversi ad Dominum per ejus ministerium coeperunt ei offerre possessiones & praedia ad construenda coenobia, fundavique septem monasteria pro viris, duo pro feminis. Nominavit autem Caduinum primum, Grandis-silvam secundum, Dalonem tertium, Bornetum quartum, Alodia quintum, Absiam Gatiniae sextum, Castellaria septimum; ibi sepultus est & requiescit in corpore, apud superos in anima, sicut dicitur, ab omni opere quod patrarat die septima requievit. Alia duo nominavit Tutionem & Bibionem ad monalium regionem. In Tutione introduxit & inclusit moniales pater devotissimus, & cum eo sacratissimus ejus praeceptor dominus Robertus, cujus supra meminimus; instituitque Tutionem esse matrem & caput ordinis; Fontem-Ebraldi vero filiam Tutionis; quod observatum est per aliquantum temporis, donec propter aquae penuriam Tutionenses compulsae sunt mutare domicilium & intrare Fontis-Ebraldi monasterium. Ex tunc irritatum est quod statuerat pater; & mater filia, filia vero facta est mater. In Bibiene vero prae ceteris locis animae fundatoris complacuit, quia locus ipse pauperrimus fuit, frequentius locum frequentabat, crebrius ibi Deo festa celebrat. Tot fundata per ejus industriam loca sancta fuerunt, quorum non nulla jam alia genuerunt, & matres filiarum fieri meruerunt. In quibus omnibus instituit in victu & vestitu modum vivendi ad unguem secundum regulam S. Benedictis nihil minui, nihil superaddi, nihil iterari, nihil omitti praeceptorum, nil converti vetitorum, nec supra cogi, nec citra cohiberi. Sed jam ad historiam veniamus.

 

13. Quodam tempore fratres uterini Giraudi, Grimoaldus & Fulco, de scholis ad propria faciebant reditum, & necesse erat per Charontonis fluvium transitum habere; ex opposita vero parte fluminis sine nauta & remige stabat navis; traductorem navis expectarunt diutissime, sed adveniente nullo flere coeperunt amarissime. Flentibus illis & conquerentibus advenit eis homo quidam, facie ignotus, & salutatis eis ex more, ex eis sciscitabatur unde essent; de Petragoricensi pago, inquiunt, ad quem & tendimus, & domini Giraudi Tutionensis a quo paulo ante discessimus, fratres sumus. Cumque hoc dicerent, subito navis a portu soluta est; quod videntes duo fratres timuerunt amplius, verentes ne propter aquae impetum navis descenderet inferius, & habere non possent ulterius; sed Dei pietas longe egit aliter; nam navis per medium alveum habuit ectum iter, & ad eos usque celeriter; quod ut ignotus homo vidit, stupescens ait; Vere, vere, ut apparet, ō pueri, diligit vos Deus omnipotens; ingredimini nunc navem, & ducam vos usque ad ripam. Revera sicut promisit, sic per aquam nimiam pueros transvexit. Egressi de navi virum illum ulterius non viderunt, sed in viam suam laetantes abierunt, unde & psalmos Deo cantaverunt, & ad suos usque incolumes pervenerunt. Hoc multis audientibus Giraudus narrare consueverat, quia in spiritu in iis omnibus interfuerat, & de se virtutem exisse senserat. Sed jam tempus ast, ut quod de parentibus & duobus fratribus Giraudi promiseramus, exsolvam.

 

14. Fulco ergo pater Giraudi, modo asper, modo lenis, secundum exigentiam temporis, postquam vixerat in populo, per consilium filii valefecit saeculo; cum enim ageret in extremis, suscepit religionis habitum, & post crementum meritorum pervenit adhuc juvenis ad obitum, & beato, ut credimus, sine cum Domino requiescens, mortuus est adolescens. Mater vero viduata tanto compare, consilio Giraudi monialis facta, habitum meruit immutare, & ut confessa est mater filiis, dum adhuc esset in hac vita, excepto solo filiorum patre, omnino viro permansit incognita. Clara conversatio duorum omnibus considerantibus esse potest speculum & exemplar morum.

 

15. Grimoaldus autem deposito saeculi habitu professus est cum capellanita apud Tustonium, inde translatus, factus est prior apud Castellarium, & post mortem fratris electus est in abbatem Allodiensium; inde compulsus assumtus est ad Pictaviensis urbis pontificium. O Deus omnipotens, quam grave damnum! Non vixit in cathedra illa per annum, quid ibi gesserit dicere non possum, quia raptus est, ne malitia mutarer illius intellectum, aut quia tanto viro dignus non erat mundus; qui si durasset peramplius, fructificasset uberius, carnem abundantius domuisset. saepius protestatus est se malle fore leprosum quam abbatem; exulem vel martyrem, quam praesulem. Cumque ageret in extremis, ter vidit regem coelorum, semel Mariam Christi Domini genitricem; nam pluries ante viderat apparentem, audieratque loquentem. Transiit autem sexto calendas Augusti, sepultus apud moniales Fontis-Ebraldi. Cui sepulturae, Domino concurrere faciente, interfuerunt tres archiepiscopi, Burdegalensis, Rhemensis, & Turonensis; tres episcopi, Suessionensis, Meldensis, & Noviomensis; legatus unus, scilicet dominus Gaufridus episcopus Carnotensis, & cum plebibus innumerabilibus consul Andegavensis.

 

16. Fulco vero novissimus filiorum eremeticum habitum suscepit apud Boscavium & beato sine quiescens pervenit ad bravium, post decursi in bonis actibus longi itineris spatium, non debebat vir ramificatus a tam gloriosa propagine in aliquo degenerare, sed in viam parentum ac fratrum fortiter ambulare. Sepultus est in capitulo Boscavii, ubi erat de primis loci illius pauperibus eremitis, & ibi jacuit temporibus aliquantis. Post multum vero temporis ad tantae sanctitatis reverentiam honorificentius translatum est corpus ejus in ecclesiam, & dum levaretur, inventus est integer, & illaesus, ac caro carens carie, nec vestimenta sunt attrita quasi sepultus fuisset externa die; quod aspicientesstupore circumdati sunt assistentes. Fuerunt qui de panniculis & commissuris illis aliquid sibi scinderent, & in bursis pie retinerent. Cumque in diversorio sequestrati, scissuras illas vellent tollere pro reliquiis, nihil invenerunt omnes viri reliquiarum in bursis suis; a domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Haec fuerunt parentum & filiorum gloriosa praeconia. Jam nunc ad Giraudi insignia redeamus.

 

17. Giraudo igitur praedicante regnum Dei, & dicta fratris confirmante, contigit dum ad moniales Fontis Ebraldi praedicationis gratia declinaret, ingressusque capitulum, vidit in mulieribus illis Deo & angelis abominabile monstrum. Nam crinium suorum tortura & circumdatura, more meretricis phaleras & manticas praetendebat posterius, cornua anterius. Inspectis ergo cornutis illis rationabilibus bestiis, coepit primo eas attrahere blanditiis; sciebat namque generosum esse hominis animum, ut ducatur potius, quam trahatur; & solitariam prius aggressus est abbatissam, sciens quod alias facilius vindicaret per ipsam, nec facile membra praestarent dissensum, ubi capitis praeambulum viderent consensum.

 

18. Domina, inquit, abbatissa unum munusculum peto a vobis, quaeso ne negaveritis; assensit abbatissa, in idipsum assensae sunt & reliquae omnes. Mox exercens linguam quam in talibus satis habebat diserram, edidit eis apostolicam formam mulieribus impositam: Non in tortis, inquit, crinibus aut circumdatura auri & argenti; & incipiens ab hac scriptura Petri apostoli; Volo, inquit, ut singulae detis mihi in continenti omnes capillos capitis vestri. Quomodo enim tolerandum est in sanctimoniali femina quod apostolus damnat in saeculari matrona? Spiritu-sancto suscitante & per os Giraudi suggerente, tondentur universae repente, & pro lege deinceps statuitur, ut a nulla moniali in posterum coma nutriatur.

 

19. Post tanta Giraudi, praeconia libet inserere Guillelmi Pictaviensis episcopi, & eremicolarum abbatum testimonia. Vitam, inquiunt, religiosissimi ac famosissimi viri Giraudi tangimus summatim, non feriatim exponimus. Epistolam succingimus, non historiam teximus. Puer ingressus est coenobium, inde migravit ad eremum; sublimiter degebat in coenobio, sublimius vixit in eremos; excellenter religionem inchoavit, excellentius terminavit. Non Aegypti ollas, non Sodomae flammas, non argenti auras, non vanitates respexit & insanias falsas. Ascensiones in corde suo disposuit, de virtute in virtutem ascendit, ad supremum tecti pervenit, canticum graduum intonavit. Vestis ejus erat cilicium, potus aqua, legumenprandium, vita ejus crux & martyrium, nec aeger, nec incolumis cilicio carebat, nec aeger nec incolumis nisi semel comedebat, in omnibus gestis suis Hilarionem redolebat, Antonium praesentabat, immo Christus in eo vivebat. Totus ardebat & alios accendebat; nunc Johannes in eremo, nunc Paulus in publico, faciebat & dicebat, super montem excelsum ascenderat, unde Sion evangelizabat, multos inflammavit, multos ad eremum convocavit, multa loca aedificavit, in quibus normam beati Benedicti usque ad minimum iota servandam ordinavit. Quid plura? Christum amavit, Christum praedicavit, Christum imitatus, ad Christum evolavit; si qui tamen rubiginis autum contraxit vel imperfectum margaritas; vestris purgetur beneficiis, orationibus & lachrymis. Si hoc non est ei necessarium, sed evolavit ad Christum; oratio vestra revertetur in finum vestrum.

 

20. Erat in periculo maris quidam Giraudi discipulus, & cadens in mare opprimabatur fluctibus. In articulo naufragii illius magistri meminit, magistrum advocavit. Mox illo clamante, apparuit ei vir reverendi habitus, dicens benigne: Quem invocasti, ecce adsum. Et continuo liberatus a tempestatis voragine, reperit se in littore.

 

21. Erat irretractabilis consuetudo evangelizanti per provinciam viro Dei, quod in quacumque villa qui primus invitaret eum ad hospitium, annueret ei. Quadam die villam sancti Maxentii erat intraturus, populo illi, sicut & ceteris gentibus, verbum vitae praedicaturus. Sed fatua mulier illo die invitans sanctum in sua, incertum est autem quid appetebat in viro, thorum scilicet an marsupium, sperans se aliquid accepturam ab eo. Giraudus, ut audivit, venturum se esse spopondit. Novissime vero veniunt & reliquae personae honestae, invitantes sanctum, sed renuit omnibus, dicens se esse ab una femina jam praeventum. Et ut cognovit a dicentibus, quia lubrica esset, & nominis non boni: « Sinite, inquit, finite, possibile est Deo etiam potius per me converti, quam per eam me perverti. » Sermone peracto meridie, juxta condictum Giraudus subintravit mulieris discolae tectum; post prandium & coenam clauso die venitur ad lectum. At mulier capta laqueo oculorum suorum, visa elegantia ciri, accessit ad thorum inverecunde dicens ei: « Date, inquit, locum, & in latus vos vertite, & ad dormiendum vobiscum me recipite. Est ita, inquit sanctus? revera ait illa, oportet me dormire vobiscum, idcirco enim introduxi vos in locum istum. Et ille, recedite, inquit, paululum, & ad tempus, donec me praeparaverim ad hoc opus. » Erat autem caminus accensus in domo & carbones multi ardentes in loco. Expandit ergo sanctus prunas per atrium, & desuper extendit proprium pallium, sicque in hunc locum cubavit in medium, & advocata impudica hospita, exorsus est ita: Jam si nunc vultis hic mecum quiescite, & usque in mane dormite. Cernens improba meretrix, confunditur & compungitur, pedibus sancti provolvitur, mutatur, & tondetur; atque in Fonte-Ebraldi recipienda perducitur.

 

22. Multi quorum Deus tetigerat corda, fuerunt hospites Giraudi per mundum, qui dum praedicaret, praebuerunt hospitium; dum domificaret, impenderunt adjutorium. Inter ceteros fuit unus, cui Giraudi praestitum est meritis tale beneficientiae munus. Ardebat villa, discurrebat favilla; flante aura, non erat spes quo salvaretur aliqua domus in illa. Videns ille bonus hospes humanum deesse consilium, divinum rogitabat adesse patrocinium. « Giraude, inquit, hospes bone, commendo tibi domum meam ne flammas ingredi patiaris ad eam. » Dicto citius flamma fugiens abiit, & recessit, & domus integra & illaesa remansit; flamma autem diffusa est super domos vicinas, & grassata incendit a dextris & a sinistris; domum vero hospitis omnino non tetigit ignis, neque constristavit, nec quicquam molestiae intulit.

 

23. Dilatabatur religio Cisterciensis diebus illis, & a comite Campaniae fundatum est coenobium Claraevallis. Ibi ordinatus est beatus Bernardus in abbatem primarium, & clarissime ac singulariter triginta novem annis Claraevallis rexit monasterium. Singulariter enim effulsit in ecclesia sancta Dei, & post apostolos ingenio ac stilo, facundia ac efficacia, disciplina vitae & doctrina scientiae, opere & sermone, virtutibus morum ac jubare miraculorum nullus in orbe secundus ei. Ipse fuit per quem patuit doctrina sophiae, praeco Dei, doctor fidei, citharista Mariae. Iste est Bernardus, cujus videre faciem ttus desiderabat mundus; ipsius erat potissima cura salus animarum, conversio peccatorum, fundatio abbatiarum, dilatatio religiosorum. Hac de causa circuivit mare, & aridam, & universam pene nationem, donec deveniret provinciam Burdigalensem & Narbonensem. Hac occasione Bernardus (1) & Giraudus viderunt se mutuo; & facti sunt deinceps cor unum & anima una in Christo, glutino caritatis, & potuerunt esse contemporanei sex annis vel septennio.

 

24. Cum enim Bernardus abbatizaverit anno Domini millesimo centesimo decimo quarto, & Giraudus obierit anno Domini millesimo centesimo vigesimo, constat verum esse quod diximus de contemporeitatis termino. Non minus adhaesit alius alio, quam ferrum adamanti; non minus vidit & agnovit alium unus quam sese duo cherubim mutuo obumbrantia propitiatorium. Si videres Giraudum deducentem hospitem sanctum & introducentem in monasteriorum suorum nidulo, diceres redivivum David, deducentem arcam foederis Domini in jubilo. Illustres itaque viri Bernardus & Giraudus in unum congregati simul veniunt Caduinum, ordini enim Cisterciensi volebat Giraudus incorporare monasterium, juxta Bernardi magisterium; sed viri habitatores illius loci, filii Belial, non dominicis, sed epicuricis (2) inclusi ovilibus, propter novitatem ritus, vilitatem habitus, & asperitatem victus,penitus abhorrentes jugum ordinis, illo in tempore sanctum Dei remiserunt vacuum & sine honore, dicentes corde, est si non ore, Bernarde, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.Et apposuerunt adhuc sancto peccare, roncinum quo vehebatur cauda truncare; nondum enim visitaverat Caduinenses oriens ex alto, sicut postmodum, quando conversi sunt sub Pontiniaco. Bernardo ergo de finibus illis egrediente, & pedum suorum pulverem in testimonium illis excutiente, Giraudus consolabatur eum blande. Venite, inquit, recedamus ab his civibus in nomine Domini, & dabo vobis domum meliorem, tantum ne moveamini. Non enim vos abjecerunt, sed me: dicebat autem Grandissilvam. Revera sicut dixit, sic factum est; nam Grandissilvae incolae receperunt Bernardum (3) sicut angelum Dei, & in obedientia perpetua se subdiderunt ei. O Deus omnipotens, quanta audivimus & cognovimus ea, & patres nostri, &c. Ibi pater sanctus de sexta quasi parte unius hostiae, tamquam singulus integram hostiam perciperet, totum conventum de Corona clementer communicavit, ibi viride solium potenter exsciccavit, ibi insultantem de grossitie colli equi sui prudenter consutavit. Omnibus Giraudus interfuit, vidit, & audivit, & ad virtutem stupuit. Sed jam ad Pictaviam stilo redeamus.

 

25. Post dies illos, Petrus Duvar, unus de discipulis Giraudi, venit in burgum sancti Maxentii diebus quadragesimalis jejunii, & quibusdam honestioribus caritate eum detinentibus retulit, quod venerabilis Guillelmus episcopus domino Giraudo magistro suo totam dioecesim suam exposuit, & obtulit ad currendum & aedificandum religionis locum, quo congruit, & ipse libenter annueret, & adjutorium impenderet. Cumque diversi diversa, & illa edicerent loca, demum quidam intulit Castellaria, utpote pratis & silvis, aquis & fossatis, vastisque solitudinibus abundantia. Adductus ad locum discipulus venit, & vidit, probavitque quod audierat, rediensque ad magistrum exposuit quod viderat. Excitus Giraudus his sermonibus, mense Maio devenit ad burgum, sermonem fecit ad populum, videre Castellaria exivit in crastinum, & ea die primus in terra illa primum meruit accipere donum, & sic reversus est unde fecerat exitum. Circa vero Baptistae natalitia, Petrum Duvar cum duobus aliis discipulis ad locum excolendum destinavit, & cira festum sancti Bartholomaei ad consolationem eorum dominum Giraudum virum justum & pium eis mittens in priorem ordinavit. Facta sunt autem haec omnia anno Domini millesimo centesimo decimo nono. Quodam die cum Giraudus secus Castellaria transiret, & locum Absiae peteret, ut ibi, sicut in multis jam locis fecerat, de eremitario abbatiam constitueret, fratres illa vice non visitavit, ut consueverat, mandavitque fratribus ne transitum ejus aegre ferrent, sed expleto Absiae opere eum venturum, veracius expectarent. Clerici etenim Absienses, sicut & Castellarienses erant & eremitae, domino famulantes in puritate vitae. Absiam itaque pervenit, & quae circa fratres desideraverat, devote complevit.

 

26. Interea dominus tyronem suum tam emeritum, & virtutum ac operum numerositate refertum, volens remunerare, triticumque purgatumseptuplum in horrea coelorum congregare, per febrem nuncium voluit evocare; repente coepit infirmari, & cum eo fratres sunt infirmati. Decubuit lecto & vicissim universi cum eo. Quis non tanto patri infirmanti non coinfirmaretur? Ipse tamen sciebat quid de eo Deus esset facturus, ceteri nesciebant; exierat tamen sermo inter fratres, quod magister ista vice non moritur. Sibi pacentia imaginabantur, & ex abundantia cordis loquebantur. Ceterum Dominus aliter disposuerat.

 

27. Giraudus igitur sciens quae futura erant super eum, recogitansque quid Castellariensibus promiserat per seipsum, tractare coepit de promisso inter discipulos quos ad hoc convocaverat in unum; qui omnes voce consulerunt unanimi, competentius, sive viveret sive moreretur, eum esse Castellariis, quam alibi. Filius ergo veritatis nolens irritare promissionis eloquium, accersiri sibi fecit dominum terrae qui tunc aderat, nomine Tirolium, porrexitque ejus preces in ejus finum; & adjuravit per dominum ne eum dimitteret in regione hominum Gastinensium, sed transferret Castellariis, intra concessionis suae coram testibus factae dominium; accepto mandato, mane facto, matutinis nondum finitis, Tirolius electis rectoribus in gestatorio feretri Giraudum eduxit, atque discipulis Castellariensibus dominica in passione gaudenter induxit; qui veniens tanta fuit infirmitate gravatus, ut dominica palmarum ad processionem fratrum non posset incedere, nisi bajulatus. Corpore deficiens, mente fortior erat & potens. Cumque languor ingravesceret, diffenteriaque deficeret, atque in omnibus Deo gratias ageret, die Paschae portari se a discipulis in oratorium fecit; ibi Christi confessor Deo confitens, & diu moerens, signum crucis adoravit, Dominique corpore & sanguine egressum suum roboravit; factusque ad horam in excessu mentis, & evanescens Domino, circumstantibus ait in matino: Volueres video. Illis non intelligentibus & sciscitantibus quaenam essent volucres visae, bonae an malae; subjunxit verus Israėlita; Visitare me venit Dominus Jesus-Christus, & cum eo Petrus Pictaviensis episcopus, & dominus Robertus eruditor meus. O virum incomparabilem, qui in dei mortis non est derelictus a Domino! virum, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, & per seipsum deducere & introducere cum angelis in impireo.

 

28. Inter haec Gyraudus cognoscens quia moreretur, fratres qui aderant rogavit sollicite ut sui memorarentur; regulam praeceptoris almificii beati Benedicti admonuit suscipere, & per sanctam obedientiam adjunxit tenere. Quid plura? de locis suis ac fratribus diligenter ordinavit, amicos & hospites Deo pro eis supplicans commendavit; ne se aliter quam pauperes fratres sepelirent, vel ad sui tumulum vigilare aliquos finerent imperavit; sicque bajulatus ad lectum remeavit. Interea fratres ei suaserunt, sed non persuaserunt, ut aliquid ovi aut casei gustaret, in adjutorium suae infirmitatis, seu praecipue ob reverentiam paschalis solemnitatis.

 

29. At ille quasi indignans onerosis consiliariis, ait illis: Ah! ah miseri! quia talia consulere praesumsistis; & ego praecipio vobis, ne aliquid tale comedatis. Mansi ergo illo die & secundo vivus in medio populi sui, disputans & suadens de regno Dei, qui linguis hominum & angelorum loqueretur. Vix explicari sufficeret, cum quantis lamentis ad seipsum, hortamentis ad populum, oblectamentis ad Dominum, devenit ad extremum vitae terminum, imo ad initium, secundum illud Salomonicum: Consummatus homo tunc incipit. Nunc ascendebat ad Dominum cum Moyse, dicens ei: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos acquisitsti tibi ministerio meo; nunc descendebat ad populum suum cum Apostolo dicens; In disciplina quam suscepistis perseverate, fratres, quia haec est via, & non est alia super terram. Cantabant fratres, sanctum Pascha celebrantes. Giraudus etsi non cantabat, non plorabat tamen; quid enim ploraret qui veli phase, id est transitus ducebatur ad solemnitatem. At quoniam ea quae de ipso erant, finem habent, (testamentum enim hujus mundi morte morieris) dicamus, quin potius lugeamus tanti patris tam pretiosum obtium; musica siquidem in luctu importuna narratio.

 

30. Anno igitur gratiae millesimo centesimo vigesimo (4) duodecimo calendas Maii, id est vigesimo Aprilis, feria tertia post Pascha, valde diluculo, Giraudus plenus dierum & virtutum, inter manus discipulorum migravit ex hoc saeculo, primusque suorum appositus est populo; imponens eis, singulis qui aderant, manus, & salutans eos inter verba orationis, ultimum Deo reddidit spiritum. Mox per singulos illius albae septimanae dies, una vox discipulorum lamentantium, unus concursus non vocatorum populorum, virorum ac mulierum, simul in unum divitum & pauperum, nobilium & ignobilium, irruentium & se & suos tanto patri commendare desiderantium. Qui videre vel tangere tantam sanctitatem poterat, beatus erat. Ad fuit dominus Guillelmus secundus, Adelenius nomine, Pictaviensis episcopus, inconsolabiliter stens, & ejulans, & ex praecordiis clamans: Ostendite mihi dominum meum, ostendite mihi dominum meum, & intuens eum ita vilibus panniculis laneis involutum; Auferre, inquit, ista hinc, & induite illum secundum clericatus sui diaconatum. Factumque est ita, & factum est in die octavo Paschae sepelierunt corpus Giraudi in Castellariis, locorum suorum novissimo, pauperrimo, & quantum ad rectum vilissimo, sed religioso, in beatae Mariae oratorio, a latere altaris sinistro.

 

31. Dum sepeliretur Giraudus a ministris intra oratorium, erat populus foris expectans horam exsequiarum; & apparuerunt illis tres cruces mirae pulchritudinis super oratorium pendentes in aere; quas non omnes videre meruerunt, sed quibus datum est; quae tamdiu manserunt, quamdiu exsequiae duraverunt; & qui videbant mirabantur, nec aspectu satiabantur. Media ceteris amplior & excellentior erat rubicunda; duae reliquae ad similitudinem iridis, una viridis, altera candida.

 

32. Quid inter haec, fratres, animadvertitis? magnum portentum abditumque sacramentum. Significatur quoddam divinum & a mundanorum corde peregrinum; excellens, ni fallor, meritur servuli, qui tanto & tam privilegiato signo meruit a Domino decorari. Cum enim crux a cruciatu dicatur, omnis amor crux est, quando desiderat hoc quod assequi non potest; tres ergo cruces, Dei, & sui, & proximi dilectiones. Purpurea crucifixit eum Domino per amorem transitoriae asperitatis; nivea, sibi per electionem virginitatis; sed caerulea proximo per aedificationem utilitatis, instruendo de credendis & agendis. Unde Rabanus super Esther; Per virorem fidei, & candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Quidam ternarium crucis referunt ad peccatores, quibus compatiebatur propter offensam Dei, metum inferni, & metum coeli. Alii ad saeculum proprium, cui crucifixus erat quoad divitias, delicias & honores. Reliqui ad Dominum Christum, post quem languebat ex crucis recordatione, ex miseriae duratione, & gloriae dilatione.

 

33. Aliter ipse sanctus crucium mysterium exposuit; qui episcopo Grimoaldo fratri suo dormienti post mortem apparuit. A Giraudo ergo per visionem sibi apparente quadam de re quam facere cogitabat consilium petiit; sed ne facere debeter, terrendo prohibuit; post hoc sciscitabatur frater fratrem, vivens triumphantem, dicens: Magister, est veraciter credendum quod cruces visae sint ad exequias vestras? Cui ipse respondit: Vere & absque ulla dubitatione credendum est, quod viderint eas quidam, quibus datu, sed non omnes; ostendit namque Dominus quanta dilectione virtutem sanctae crucis agnoverim; apparuerunt autem ibi tres cruces diversi coloris, quarum una viridis, secunda purpurea, tertia candida; prima quidem signavit abstientiam carnis, secunda martyrium cordis, tertia gloriam aeternae beatitudinis. Et haec dicta de crucibus sufficiant.

 

34. Sepulto corpore, & signato monumento in veteribus Castelleriis, jacuit ibi decem septem mensibus cum duabus hebdomadis. Nam ex tunc translatis fratribus in loco quo nunc degunt, translata est gleba sanctissima cum conventu anno gratiae millesimo centesimo vigesimo primo, mense Septembris, sexto calendas Octobris, corpus Giraudi incorruptum & integrum delatum est de loco primo, & sarcophago bituminato reconditum est, ubi est abbatia modo; oratorio tamen petrino nondum inchoato, vel aedificio aliquo lapideo. Hoc anno undecimo, scilicet calendas Novembris, Giraudus prior decessit, eique Emericus Petraforicensis in regimine successit. In diebus istius fratres facti sunt monachi, & ipse primus abbas hujus loci; demum anno gratiae millesimo centesimo vigesimo nono, adjuvante fratres & exultante tota vicinia, circa corpus sanctum inchoata est petrina ecclesia, perfecta est autem anno trigesimo septimo, & anno gratiae millesimo centesimo quinqugesimo sexto, dedicata a Chalone Pictaviensi pontifice, Adriano summo antistite, Ludovico in Gallia regnante, assistente domno Emerico primo abbate, pleno dierum,divitiis, gloria, gaudio & honore. Sed jam nunc applicemus calamum ad ea quae gessit, a revelata sunt per Giraudum post obitum.

 

35. Piscator quidam Evrardus nomine, cum Bernardo primo eremita Plumbi habitatore degebat, victum & vestitum, manu arte, navi & rete quaerebat. Subiit animum dormientis nocturnis horis, quod madescentia retia non expansa reliquerat foris. Exiliit e lecto illa hora, pendentia expandit retia sine mora, circumspicit lunam & sidera, polum & aethera, serena & clara rutilare, nec canem aut gallum aut strepitum aliquem resonare, sed leniter lambentibus littora fluctibus applaudere tranquillum mare; & dum aspicit in visu noctis, ecce processio nive candidior innumerabilium senum & juvenum apparet Evrardo ambulans super aquas maris, quasi tendens versus partes sancti Michaėlis. Post primos emergunt alii, & post alios semper scaturiunt novi, nec tantus aut talis grex visus est alibi. His decursis, vir venerabilis canitiei & habitus, totus quasi divinus & athanaticus, semotus ab illis, & per mare gradiens sicco vestigio, assistit Evrardo, dicens salutato: Valeme Bernardus, habitator loci diuturnus? Valet, inquit. Surrexime ad matutinas? Nondum, inquit. Vade, ait, & dic ei ex parte nostra; Modicum sermentum totam massa corrumpit; item transgressor unius factus est omnium reus. Defunctorum servitia minus plene peragis & peregisti, quae nisi restitueris cum multo foenore, bona multa perdes congregata in omni tempore; quod defraudasti, cito restitue, quia jam rumpere tentat Atropos filum mortis tuae. His auditis, ait Evrardus? Ecquis es, Domine? Ego sum, inquit Giraudus de Tutione. Dixit, & illico socios insequitur pede sicco. Tandem pulsata & praedicata hora canonica frater Bernardus audit & agnoscit quid ex parte magistri denuntiat Evrardus; errata cum fletibus limat & corrigit, & quod minus egerat restituit, non tepidus, neque tardus, & complens vitam in languoris cruciamine; non diu vixit, sicut sanctus praedixerat.

 

36.Consueverunt abbates vicini illius regionis in honorem Giraudi annuatim concurrere ad festum sanctae suae depositionis. Inter ceteros semel adfuit vir venerabilis & per omnia laudabilis dominus Johannes de Calencio, primus abbas Boscavii, qui regimen illud susceperat quasi duceretur ad mortem martyrii. Venerat ad festum tanti patroni, sed & valefacere curabat inflexibiliter imposito regimini, nec in hoc cujusquam acquiescere volebat persuasioni. Expletis quae pertinebant ad diem festum, instabat iste ut absolveretur; sed pater abbas omnino dissentiens perstabat ut ad Boscavium reverteretur. Volebat filius praecise remanere, volebat pater obnixe filium remeare. Dum inter utrumque lis amica necteretur in hunc modum, Giraudus interpellatur arbiter; dissolvit perplexionis nodum. Nam accedens ad monumentum sancti Boscaviensis abbas sursum cor in aethere fixit, atque fide plena, devoto pectore, lacrymis fusis, patri communi dixit. Sancte Giraude, ad cujus sto monumentum, da mihi non posse reverti ad Boscavii conventum, sed qui omnia potes a Domino, fac me remanere tecum in omnem eventum. Dicto citius febre corripitur ignota. Gratias agit Deo, mente devota, patrono Giraudo persolvit vota. Mox lecto prosterntur, adstantibus jocus adesse videtur, sed ille se non rediturum ad propria, sed moriturum die tertia pollicetur. Quaerunt fratres, unde fit certus: Respondit, quia Giraudi patrocinio immutabiliter in talibus est expertus. Quid plura? confitetur, ungitur, communicatur, fratrum reconciliatio petitur, die tertia defungitur, & primus abbatum in capitulo Castellariensi sepelitur; sicut fratres audierunt, sic viderunt, & de nocte pariter & de die. Sed jam omissis quae scripsit antiquitas, ad nostra tempora veniendum.

 

37. Jacuit ergo Giraudus, & in ecclesia illa lapidea a sinistris alataris sub lapide marmoreo clausus in sarcphago petrino fortiter sigillato & bituminato, centum viginti octo annis usque ad tempora clarissimi & religione conspicuissimi ac prudentissimi viri domini Thomae abbatis. Ipse anno gratiae millesimo ducentesimo quadragesimo octavo, in purificatione beatae Mariae, suscepit regimen abbatiae, & apposuit cor suum inhaerere Domino, & Giraudo servo ejus, propter quod apposuit erga eum cor suum Dominus, & benedixit coronae annorum suorum, & in temporalibus, & in spiritualibus, sicut benedixit domui Aegypti propter Joseph. Et cogitavit abbas Thomas, secundum manum Dei bonam secum, augmentare in duobus cultum divinum, scilicet in ampliando Castellariensis templi gentem & locum, & in elevando in sublime a terra Giraudi corpus, ad aedificationem hominum. Durum siquidem & intolerabile videbatur abbati in communi humilitate terrenorum viscerum sordis & pulveris ossamenta deprimi tanti viri, quem collocaverat Dominus in excelsis cum principibus cum populi sui principibus; & sicut concepit, sic executus est, & de templo.

 

38. Anno itaque Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, regiminis autem sui anno vigesimo (5) tempore paschali, abbas Thomas, adjunctis secretioribus fratribus, fodit in altum, usque ad sepulchrum; & gavisus est vehementer cum invenisset, licet cum difficultate, desideratum thesaurum, & pannis holosericis, ut decuit, ossa involuta & munda servavit honorifice; donec thecam pro corpore, vas pro capite, fabricasset; quod & factum est; nam caput posuit in vasculo deaurato, corpus vero in feretro marmoreo in modum arcae fabricato, & super columnas sex lapideas sursum elevato, in eodem loco, ubi prius jacuerat sub pavimento. Factumque est grande miraculum in die illa. Nam pretioso corpore collocato, & operculo ad rectius submittendum per cordas elevato, omnes funiculi, praeter unum rupti sunt subito, & assistentium manus, quasi sine pondere & laesura; operculum lapideum tantae molis statuerunt in loco debito. Mirabatur artifex, quod tantam molem tam paucorum manus & humerus in aėre sustinuir, nec eam laesit etiam in modico neque contristavit.

 

39. Aliud quoque audivimus gestum relatione dignum. Cum praedictus sancti tumulus initiatus esset in fieri, Thomas venit abbas, quotidie vehementius instabat operi, rogitans decenter, artificialiter & velociter compleri. Idipsum & faciebat socius suus architectus operis, nomine Colini filius Belial, id est absque jugo, qui tot admonitionibus indignatus est prae fastidio; & non veritus est verbis improbis despumare convitia in sanctum, & non impune, nec ad sapientiam ei: Pro nescio qui, inquit, Giraudo, quem vultis sanctificare, Deo invito, oportet nos accelerare plus solito. Cum has & hujusmodi blasphemias in virum sanctum evomeret, increpavit eum socius ut taceret, alioquin cerebrum ejus effunderet. In ipsa nocte erat Colinus dormiens in cubili suo, & apparuit ei sanctus Giraudus, dicens continuo: Numquam te intromittas de injuriarum mearum ultione, quia potens est Deus punire aemulos meos, quoties voluero, gravi animadversione; his dictis Giraudus disparuit; & blasphemum mox infirmitas lethalis arripuit; qui inde non convaluit, sed horrenda morte peccatum blasphemiae luit.

 

40. Simile cuidam accidit de Partiniaco, cum sancto Dei convitiaretur ore maledico. Ibant enim ex more quidam Partiniacensese sabbatis ad beati Giraudi vigilias; & iste miser constitutus in via irrogabat & peregrinis injurias & Giraudo blasphemias, nec impune, in ipsa nocte blasphemus febre corripitur peracuta, mors expectatur incontinenti secutura; nulla hora noctis quieta est vel secura. Mane facto sacerdos accersitur, viaticum petitur, confessio permittitur, confessor ex more hortatur, confessus tandem externae blasphemiae recordatur. Quid plura? Veniam cum lacrymis deprecatur, emendandum se pollicetur; & quod si eum oculo clemente respexerit, peregrinus ejus, & servus erit in perpetuum, corda in collo visitaturus sanctum, tamquam qui meruisset suspendium. Mira res! qui paulo ante secundum causas inferiores descendebat in interitum, nunc per virtutem Giraudi certificationis experitur antidotum; infra paucos dies veniens ad sancti sepulchrum, resti in collo secundum promissionis votum; & qui paulo ante merita Giraudi sibi soli vix sufficere, & nulli alii valere dogmatizaverat impudenter; a modo Christi amicum cunctis annuntiat praepotenter.

 

41. Erat frater Guillelmus Desjuvre monachus Castellariensis, & magister pauperis hospitii, senior bonae vitae & laudabilis testimonii; quadam die ceteris dormientibus dum pergeret ad ecclesiam, monachum ignotum reverendi vultus & habitus obviam habuit, dixitque ignotus domestico: Benedicite, illi non respondenti, Dominus; quia nex erat abbas, nec prior conventus, ait ignotus protinus: Ne loqui timueris, sed abbatem ex parte mea salutabis, & sic ei intimabis. Quod potes facito, & de reliquo solicitudinem abbatiae derelinquito mihi; ego namque pro te ante Deum vigilo, qui locum & gentem protego sub meo azilo. His auditis, dixit notus incognito: Quisnam es tu? Et ille: Quis ego sum tu nescis modo; scies autem postea; sequere me. Exiens sequebatur eum, donec ingressum ecclesiam videret intrare Giraudi mausoleum. Et tunc cognovit quia B. Giraudum vidisset, qui haec & illa sibi dixisset.

 

42. Interim dum haec circa Giraudum agebantur, per abbatis Thomae operam ecclesia prima in longum, latum & altum, in dies augebatur; & perfectum est omne conceptum renovationis opus, & positus est Giraudo retro altare majus post ciborium ex transverso collocationis venerabilior locus. Ibi ergo de lateribus aquilonis Giraudus post altare in recto diametro ad orientem translatus est, qui & permanet usque in praesentem diem. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo Agnetis secumdo; perfecta est circa Giraudum ecclesia renovata, & ab archiepiscopo Burdigalensium Simone rite dedicata. In qua per Giraudi merita fabricitantes refrigerantur, caeci illuminantur, claudi consolidantur, surdi aperiuntur, multi loquuntur, daemoniaci serenantur, guttosi mitigantur, frenetici & epileptici reducuntur, blasphemi benignantur, tumidi deficcantur, paralytici confortantur, moriruri praeservantur, mortui spiritualitr suscitantur, libet nunc inserere pauca de multis, aliqua de universis.

 

43. In parochia de Marcheisi homo quispiam claudicabat uno pede, nec nisi super baculum, quem vulgo potentiam vocant, poterat incedere. Hic habebat in eadem vicinia virum alium, qui neptim abbatis cujusdam Castellariensis duxerat in conjugium. Compassus ille passionibus convicini, quadam die inter familiaria colloquia dixit illi: Est quidam sanctus nomine Giraudus sepultus in Castellariis, quem si devote visitando requisieris, ab incommodo tuo salvus eris; & ego in pignus & obsidem me tibi constituo, quod requisitus patrocinio non deerit tuo. Quid plura? Oportet eum credere qui discit, sicut philosophus in Elenchis dict: Credidit homo sermoni, quem collega suus dixerat, & votum emisit. In crastino via arepta, claudus & obses ambo pervenerunt ad locum, visitaverunt sancti monumentum, aeger convaluit ad perfectum, & dimisit ibi potentiae vehiculum in testimonii documentum, licet duobus annis portasset incommodum.

 

43. Alio tempore Petrum cognomento Abrenuntio necessitas resarciendi tectum, supra pinnaculum sutrini statuit; qui casu contingere in immane praecipitium subito totus fuit, illisitque ad terram caput ejus tam valide, ut lapidem pergrandem super quem corruit, plusquam dimidium pedem cogeret terrae viscera subintrare. Ingemuit ipsius Petri pater, qui casu adfuit, & ait: Sancte Giraude, tibi commendo filium meum, sancte Giraude tibi, &c. mirum auditu, sed verum gestu & dictu vel eventu! Sic conquassatus artifex ponitur in lectisternium, gestatur ad hospitium, experitur Giraudi beneficium, sanus & incolumis infra paucos dies revertitur ad consumandum inchoatum artificium. A Domino factum est istud, &c.

 

44. Johanni cognomento Margnac carpentario, contigit simile constituo in campanilis cacumine. Cum enim plures fabri lignarii campanam minorem in sede sua collocarent, iste unus incaute stabilitus e medio omnium prolapsus est ad ima, stetitque ruina ante majus altare usque ad pavimenti novissima. Qui dum praeceps meret, invocabat virginem Mariam & Giraudum servum Dei; idipsum & ceteri omnes conclamantes & compatientes ei. In tanti casus fractione, non remansit in vertice cadentis caro vel pilus, cutis vel capillus; diceres esse caput excoriatae bestiae, nec aliud quam interitus sperabatur ipsa die. Quid plura? ultra opinionem astantium, & vanam spem quamplurium, evasit homo illa vice carnis interitum per beati Giraudi preces & meritum; in conspectu mirantium stabat homo quem ruina prostraverat, vivebat vir quem fractura necaverat. Vidi ego hominem postea, cui post evulsionem recollocaverant medici corium cum capillis, & aliquod praeteritae laesionis vestigium perpendere non poteram in illis.

 

45. In veteribus quoque Castellariis in capella lapidea, in qua Giraudus jacuit primitus, crebra miracula fiunt divinitus. Nocturna per vices ibi radicare videntur & corruscare luminaria, ita quod resplendet hortus inde, & loci adjacentis colonia; accensa etiam ibi lampas cernitur aliquando sine ministerio humano. Est ibi lectus ligneus cum stramine & linteis, in quo, ut dicunt, Giraudus expiravit; quem Deus in medio flammarum sine incendio illaesum conservavit meritis servi sui.

 

46. Cum enim subitum infortunium vehementi conflagratione totam capellam illam perimeret, in tantum ut etiam tectum & laquearia flamma consumeret, lectus & altare cum ornamentis suis evaserunt, ita quod nec odorem ignis habuerint. Tantam sic quidem virtutem super quatuor elementa servo suo Deus contulit, quod rebus ejus nulla creatura eo invito molestiam intulit, sed ignis in hoc incendio, aėr in trinae crucis indicio, aqua in fratrum navigio, terra in duplici praecipitio voluntati ejus per omnia se obtulit. Sed nec coelum, vel quinta essentia, ejus se ministerio subtraxit, quando volucres coeli & tales volucres moriturus aspexit. Duos etiam infantulos, ut circumstantibus apparebat, emortuos suscitavit in facie bajulorum; ut ei deservire mereatur trina rerum machina, coelestium, terrestrium, & infernorum; & ad pleniorem dictorum fidem, duae camisiae puerorum usque hodie pendent ibidem.

 

47. Conivadae in Archesio demens & frenetica admodum erat femina; adeo ut in stagna sese praecipitaret & in flumina; hauserat in lucidis intervallis aliquam vel exilem de Giraudo memoriam, & quasi a cunabulis noverat abbatiam. Quodam die ducente phanaticam impetu sui spiritus, subiit animum ejus ingredi abbatiam a parte muri fluvio contigui, & accedere visa ad murum, cum id non liceret nisi per stagnum medium, usque ad collum praecipitem se dedit in fluvium; viderunt miseram homines non secus quippiam operis actitantes; & missa longa pertica, tandem extraxerunt eam miserentes; sciscitantibus quid quaerebat; respondit, quod per ruinam maceriae sanctum Giraudum adire cupiebat; & porrecta sibi misericordiae dextra, ducentes eam ad capellam sancti Giraudi, solitariam statuerunt intra; ipsi vero consideraverunt & inspexerunt finem rei extra. At illa viso grabato in quo levita sanctus obierat, manus injecit, & stramen cum omnibus pertinentiis foras ejecit; & nescio quo occulto prodigio sub sancti cubili sancto inventi sunt coluber tortuosus & buffo; quibus ejectis, & refecto femina lecto, ab illa die & deinceps perfecte compos mentis effecta est & ex toto. Simile accidit cuidam militi, Petro de Ambierre nomine, qui insaniam & alienationem mentis incurrerat ex vehementia amoris unius feminae. Hunc soror compassa, in cubile ex abrupto projecit & ligari fecit; sed post duos menses fracto jugo, ruptisque vinculis, aufugit usque Mirabellum; & ibi abigebat muscas de furnariis circumducendo flabellum. Inde hauriebatper vices lucidorum intervallorum interpolationes diversorum sanctuariorum, prosequens peregrinationes; tandem applicans Castellariis equos, & lanceam vibrans habentem in ferro pillum filtreum, quaerebat ubi esset militum hospitium, & impingebat in ostia & macerias portarum, per medium monasterium. Facta coena, coepit furere vehementius a vino, intrans completorium, & clamoribus improbis illudens psallentibus Domino. Eadem nocte tentus est & ligatus a suis; siluit, excepto quod exarando cum quinipulo parietes, per hospitium irruit. Mane facto, aliquantulum serenatus, orationes fratrum & reliquias sanctorum humiliter petiit; capite nudato, pedibus & cruribus reverenter adiit sanctuarium reliquiarum, in oscula fuit, & usque hodie perfecte convaluit. Sequebatur militem a longe sororis maritus cum chordis & quadriga, vinctum reducere volens ad propria; sed venit abbas Thomas verens ne ex visis motus relaberetur in amentiam, quadrigam duci jussit illa nocte ad proximam grangiam. In crastino revertentes ad propria, gratias egerunt abbati, quod modo dominus eorum, Giraudi meritis, vale dixisset infirmitati. Erat in partibus illis misera mulier, multorum mater filiorum, quorum unus dementiam diuturnam incurrerat, more lunaticorum. Per omnes sanctorum famosas memorias mater filium ob salutem circumduxerat; donec per Dominam nostram de Cella, per sanctum Theobaldum, tandem ad sanctum Maxentium applicuerat; cumque filius sine sensu permaneret sicut prius, juravit mater quod non circumduceret ulterius. Audivit hoc quae accedens propius: Ne, inquit, ita loquamini, & ad sanctum Giraudum hic propinquum proficiscamini, & pro certo sancti virtutem experiemini; en ipse stat in vestro itinere, & ego vos introducam usque in ejus nemore. Sic dictum est, sic factum est; cum autem mater cum filio appropinquavit nemori, torqueri coepit petiens furia atrociori, solutisque casu quibus contingebatur vinculis, versitans per devia, tandem fessus & compos resedit in via sub arbore. Post haec lentius cum uno filiorum mater perveniens ad locum, vidit & gavisa est multum: Quomodo, inquit est tibi fili? & quid actum est tecum? & filius ad matrem: quidam sanctus, Giraudus nomine, sanavit me perfecte, sequimini me, & ego ad ejus ecclesiam vos ducam directe. Quid plura? praecedente filio, & sequente matre, venitur ad ecclesiam; nec a dextris, nec a sinistris obliquatur a via; gratiarum referuntur actiones; & sic gaudentes revertuntur in patriam.

 

48. Est una famosa progenies in Chavigniaco, a qua singulae ramificatae personae visitare solent sanctum Dei, cum muneribus, semel in anno. Tempore aliquo, illius prosapiae juvenes & virgines, senes cum junioribus, annuatim videmus occurrere cum oblationibus, & sub sibilo aurae tenuis intellesimus ab aliquibus, quod si non apparerent in conspectu Giraudi semel in anno, suis temporibus morbum caducum sustinerent singulis mensibus; vel potius horrendis interirent cruciatibus.

 

49. Giraudus quondam cursor abbatis Thomae uxorem habebat, & parvulos, quorum unus vento vel veneno toto vultu inflatus, subito perdidisse putabatur oculos. Ignara mater filii quid agere deberet super eum, residuum duxit oculos suos dirigere ad eum; deficiebat consilium humanum, & ex totis praecordiis suis se convertit ad divinum. Spe concepta salutis ad abbatiam sancti Giraudi opitulatione sanatum reduxit, ut enim puer aspersus est, & potatus latice facere ablutionis, mox depulsus est omnis dolor inflationis.

 

50. Costa Giraudi in vasculo sequestrata honorifice conservatur, quae diebus dominicis ad capellam sancti Giraudi fidelibus populis illic vigiliantibus deportatur. Quodam die lata & relata, ac deposita incaute, furata est a quodam monacho hospite, qui, ut praesumitur, pedem excutere sitiebat de religionis limite. Mox una sententia majorum excommunicationum, una cura filiorum superlectilem proscrutantium, una confusio latronum se occultantium. Nam in tanto facinore latro principaliter habuit complicum patrocinia, sicut rei probavit eventus per intenta jurgia; cumque intellexissent sigillatim & per singulos fiendum scrutinium, videns latro nihil suae industriae praevalere latibulum, costam abscondit in choro super stallorum vehiculum; ibi post multos circuitus, cum exultatione universae domus costa inventa est, & in locum suum restituta. Fuerunt qui dicerent quod costam latro extra monasterium efferre pluries voluit, sed Giraudi virtute obstante non valuit.

 

51. Duo viri fratres de S. Maxentio venationis egressi gratia, applicuerunt in beati Giraudi nemore, quorum unus urebatur quotidianae febris ardore. Is a longo tempore fuerat sancti peregrinus, & offerebat ei quatuor numismatum munus. Ingressus ergo capellam in illa hora, obtulit quatuor denarios pro redemptione, & quintum ex devotione. Quo facto, exivit continuo quasi tristis, & mire cogitativus. Notavit hoc monachus qui forte aderat, & sciscitabatur ab eo quidnam sibi contigerat; & ut cognovit febricitantem, horamque accessionis expectantem, ait illi: Dormite, inquit, paululum in grabato sancti, & ibi requiescite, & ego vobis promitto quod inde surgetis cum perfecta sospitate; compulit eum oppido facere quod hortabatur precibus violentis, & post somnum reliquit eum febris juxta verbum pollicentis. Benedictus, inquit, sanctus Giraudus a Filio Mariae, & benedicta hora qua vestrae obtemperavi prudentiae, quia numquam fui ita sanus, sicut sum hodie. His dictis, cum fratre laudans & gaudens, ad propria remeavit.

 

52. Adolescens quidam sacerdos, de versus Chavigniacum, venerat semel ad abbatiam, ut visitaret beati Giraudi memoriam. Erat enim epilepticus, vel caducus miserabiliter, sicut uni nostrorum aperuit lacrymabiliter. Introductus ergo monasterium, & compunctus corde prae taedio vitae, nimium de medio circumstantium virum venerabilem dominum Guillelmum, quondam abbatem Boscavii, traxit ad secretum colloquium; & confessus est ei totum spiritum suum per ordinem, incommodique sui non negavit originem, horroremque & magnitudinem; afferuit quoque mortem sibi magis esse caram, quam vitam ducere ram amaram. Et adjecit: Audivi sanctum vestrum pie solere patrocinari epilepticorum miseriis, ostendite mihi, quaeso, aliquid de ejus reverendis reliquiis. Et monachus: Revera, inquit, solent hujusmodi patientes has osculari reliquias, & in capella veteri nocturnas excubare vigilias, & sic reverti compotes ad domos proprias. Credidit homo sermoni quem monachus dixit, & quod audierat implere efficaciter in animo fixit. Reverenter osculatus est reliquias, quia jejunus, & obtulit devotionis munus. Nocte sequenti cum lacrymis vigilavit; mane facto, costam devotus adoravit, & amplius non reversus, sanus in patriam remeavit. Non omisit ex omnibus quas audierat observantiis verbum, vel syllabam, iota vel apicem; propter quod manum Giraudi per manum Dei bonam secum sentit adjutricem.

 

53. Dominus Guillelmus Figace vir religiosus, mansuetus &c timoratus, de Clarevalle semel exierat, gratia visitandi Pictaviae religionem, habens in comitatu alium monachum nomine Guillelmum Britonem. In via qua ambulabant, nocte ignis non restinctus per incuriam servitorum, omnem propinquam materiam consumit, & pedem Guillelmi dormientis exussit. Augebatur in dies doloris acerbitas proficiscenti, qui non succensendum censet rem naturalem patienti. Fuerunt qui dicerunt sacro pedem igne succensum propter tetram horroris caliginem, & angoris valetudinem, qui crescere videbantur in immensum. Sic tandem applicuit Castellariis, ubi fideliter imbutus est de Giraudi virtutibus fulgidis, gloriosisque prodigiis. Qui spe concepta, in crastino visitavit sancti mausoleum. Et ex tunc secundum dies antiquos convaluit ad perfectum, intrans cum suis, ambulans, & exiliens, & laudans Deum: Benedictus Dominus, qui non deseruit locum & gentem Castellariensium, sed tantum ac talem nobis credidit civem sanctorum & domesticum suum. Regina Saba hausit in Salomone sapientiam; Heliseus in Helia, & Judaei in Romanis potentiam, Esther in Assuero clementiam, Timotheus in Paulo sanctimoniam, Bersellai Galaadites in David misericordiam, angeli in Christo laetitiam; sed nobis omnibus omnia ista fiant praedulcis & perillustris praesentia Giraudi.

Per Dominum nostrum Jesum-Christum Filium Dei, cum quo vivit & regnat Deus in unitate Spiritus-sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

 

(1) Vivente Giraldo, S. Bernardus nullam fecit fundationem in provincia Burdigalensi & Narbonensi, sed nec nisi diu post Giraldi mortem; quapropter quae hoc & sequenti numero ab auctore referuntur, ex falsa traditione desumata sunt.

(2) Quae hic narrat auctor, cum ea vitae austeritate & puritate, quam Giraldus suis in monasteriis instituit, conciliari non possunt.

(3) Non vivente S. Giraldo, sed anno 1145 quando S. Bernardus profectus est ad Tolosanos, ut pater ex epistola ejusdem S. Bernardi 242 ad Tolosanos scripta anno 1147 post reditum suum: quos abbas sanctissimus sic alloquitur: Sit vobis commendatus lator epistola venet abilis abbas Grandis-silva & domus ejus, qua & nostra est, & nuper nobis & nostro ordini ab ipso tradita, & ecclesia Claravallis specialiter associata.

(4) His concinit Chronicon Malleacense apud Labbeum Biblioth. nov.

(5) Si anno 1243. Thomas suscepit regimen, annus vigesimus ejusdem regiminis anno 1267 incipit, non anno 1249. Itaque hic mendum irrepsisse in curia Ananuensis manifestum est.

 

 

 

Tome 7

 

Charta Ludovici VI

Francorum regis, data Burdigalae in

episcoporum conventu.

Anno 1137.

Ex chartario Engolismensi domini Chauvelin.

 

In nomine Sanctae & Individuae Trinitatis. Amen.

Ludovicus Dei gratia Francorum rex, tibi dilecte in Domino Gaufride Burdegalensis archiepiscope, cum suffraganeis episcopis Remundo Aginnensi, Lamberto Engolismensi, Guillelmo Xanctonensi, Guillelmo Pictavensi, Guillelmo Petragoricensi, nec non cum abbatibus Burdegalensis provinciae, vestrisque successoribus in perpetuum.

Regiae majestatis est ecclesiarum quieti pia sollicitudine providere, & ex officio susceptae a Domino potestatis earum libertatem rtueri, & ab hostium seu malignantium incursibus defensare. Sic nimirum regalis apicem dignitatis nos a Domino, a quo omnis potestas est, consecutos esse constabit, si juxta evangelicam institutionem, & apostolicae doctrinae traditionem, in sanctae Dei ecclesiae ministerium accincti, pro ejusdem contuenda libertate, qua Christus eam liberavit, & pacis quiete operam demus. Quapropter petitionibus vestris, communicato prius episcoporum, abbatum & procerum nostrorum consilio, assentiente Ludovico filio meo, jam in regem sublimato, duximus annuendum & in sede Burdegalensi & in praenominatis episcopalibus sedibus abbatiis ejusdem provinciae, quae defuncto illustri Aquitanorum duce & comite Pictavis Guillelmo, per filiam ipsius Alienordim jam dilecto filio nostro Ludovico sorte matrimonii cedit, in episcoporum & abbatum suorum electionibus canonicam omnino concedimus libertatem, absque hominii, juramenti, seu fidei per manum datae obligatione. Porro decedentis archiepiscopi & suffraganeorum ipsius episcoporum sive abbatum decedentium res universas successorum usibus regia auctoritate servari volumus, & concedendo praecipimus illaesas; hoc adjicientes, ut omnes ecclesiae infra denominatam provinciam constitutae, praedia, possessiones & universa ad ipsas jure pertinentia, secundum privilegia & justitias & bonas consuetudines suas habeant & possidenat illibata. Quin immo ecclesiis ipsis universis & earum ministris cum possessionibus suis canonicam in omnibus concedimus libertatem, quod ut perpetuae stabilitatis obtineat munimentum, scripto commendari, & sigilli nostri auctoritate & nominis nostri caractere corroborari praecipimus.

Actum Parisius in palatio nostro publice, anno incarnati Verbi MCXXXVII, regni nostri XXIX. Ludovico filio nostro in regem sublimato anno sexto, in praesentia Gauffridi venerabilis Carnotensis episcopi & apostolicae sedis legati, Stephani Parisiensis episcopi, Sugerii abbatis beati Dionysii, Girardi abbatis Josaphatensis, Algerii a secretis nostri, astantibus in palatio nostro, quorum nomina subtitulata sunt & signa. Signum Radulphi Viromandorum comitis & dapiseri nostri, S. Guillelmi buticularii, S. Hugonis camerarii, S. Hugonis constabularii.

Data per manum Stephani cancellarii.

 

Charta (1) Ludovici VII

Francorum regis.

Anno 1137.

Ex chartario Engolismensi domini Chauvelin.

 

In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Amen.

Ego Ludovicus junior magni Ludovici filius, Dei gratia rex Franciae & dux Aquitaniae, tibi dilecte in Domino Gaufride Burdegalensis archiepiscope, cum suffraganeis episcopis Remundo Agennensi, Lamberto Engolismensi, Guillelmo Xanctonensi, Guillelmo Pictavensi, Guillelmo Petragoricensi, nec non cum abbatibus Burdegalensis provinciae vestrisque successoribus in perpetuum.

Regiae majestatis est ecclesiarum quieti pia sollicitudine providere, & ex officio susceptae a Domini potestatis, earum libertatem tueri, & ab hostium seu malignantium incursibus deffensare. Sic nimirum regalis apicem dignitatis nos a Domino, a quo omnis potestas, consecutos esse constabit, si juxta evangelicam institutionem & apostolicae doctrinae traditionem in sanctae Dei ecclesiae ministerium accincti, pro ejusdem contuenda libertate, qua Christus eam liberavit, & pacis quiete vestris, communicato prius episcoporum, duximus annuendum, & in sede Burdegalensi, & in praenominatis episcopalibus sedibus, abbatiis ejusdem provinciae, quae defuncto illustri Aquitaniae duce & comite Pictavis Guillelmo, per filiam ipsius Alienordim nobis sorte matrimonii cedit, in episcoporum & abbatum suorum electionibus canonicam omnino concedimus libertatem, absque hominii, juramenti, seu fidei per manum datae obligatione.

Porro decedentis archiepiscopi & suffraganeorum ipsius episcoporum sive abbatum decedentium res universas successorum usibus regia auctoritate servari volumus, & concedendo praecipimus illaesas. Hoc quoque adjicientes, ut omnes ecclesiae infra denominatam provinciam constitutae, praedia, possessiones, & universa ad ipsas jure pertinentia, secundum privilegia, & justitias, & bonas consuetudines suas habeant & possideant illibata. Quin immo ecclesiis ipsis universis & earum ministris cum possessionibus suis canonicam in omnibus concedimus libertatem. Quod ut stabilitatis obtineat munimentum, scripto commendari, & sigilli nostri auctoritate, & nominis nostri caractere corroborari praecipimus.

Actum Burdigalae in palatio nostro publice, anno incarnati Verbi MCXXXVII regni nostri sexto, in praesentia Gauffridi venerabilis Carnotensis episcopi, apostolicae sedis legati, Alverrici Bituricensis archiepiscopi, Heliae Aurelianensis episcopi, Lamberti Engolismensis & Guillelmi Xanctonensis episcoporum, Sugerii abbatis S. Dionysii, astantibus in palatio nostro, quorum nomina intitulata sunt & signa. Signum Radulphi Viromanduorum comitis & dapiseri nostri, S. Guillelmi buticularii, S. Hugonis camerarii, S. Hugonis constabularii.

Data per manum Algrini cancellarii.

 

(1) Hanc chartam edidit noster Sanmarthanus tomo 2. Gall. Christ. sed truncam cum in ipso initio cum in fine, eam integram damus.

 

 

Epistola Pontii Episcopi

Xanctonensis, ad visitatorem domuum

Militiae Templi.

 

Conqueritur de ejus fratribus, quod non servarent interdictum latum in civitatem Engolismensem.

 

P. Dei miseratione Xanctonensis ecclesiae minister humilis, viro religioso provido & discreto.... generali visitatori domuum militiae Templi citra mare, salutem & sincerae vinculum caritatis.

Cum Engolismensis civitas ecclesiastico supposita sit interdicto propter excessus enormes & gravissimas injurias, quas nobilis vir H. comes Engolismensis contra ecclesiam Dei dicitur commisisse; inter quae illud luctuosum, ac quasi monstruosum manifeste se offert, quod canonicos & universum clerum de dicta civitate noscitur expulisse, omne commercium, alimenta & victualia, necnon & beneficium elementorum, scilicet aquae & ignis, quae Deus & natura hominibus praepararunt, pro suae voluntatis libitu, voce praeconia, denegando, necnon & Engolismensem episcopum ab ejusdem civitatis ingressu turpiter repellendo; quidam de fratribus vestris commorantes ibidem, observare dictam interdicti sententiam vilipendunt, apertis januis ecclesiae & alta voce, receptis etiam interdictis & excommunicatis, in ecclesia officia divina celebrando; ex quo siquidem facto scandalum non modicum nascitur, justitia laeditur, fraterna caritas apertissime vulneratur. Quapropter prudentiam vestram ac discretionem modis quibus possumus deprecamur, quatenus in facto hujusmodi tale consilium apponatis, quod de recta providentia merito commendari possitis, tanti scandali materiam ab ecclesia Dei celeriter removendo. Et si etenim liceret ordini vestro, quod nullo modo credimus, quia nulli omnino umquam audivimus vel legimus hoc concessum; tamen honestas, quae foeda & turpia prohibet, & jubet mutuae caritatis unionem servari, est inter bonae voluntatis homines praeferenda.

 

 

Epistola Episcoporum

provinciae Burdegalensis, ad plures regni

archiepiscopos & eorum suffraganeos.

 

Ut comitem Engolismensem denuntient excommunicatum.

 

Reverendissimis dominis & carissimis in Christo patribus Dei providentia Remensi, Senonensi, Rotomagensi, Bituricensi, Turonensi venerabilibus archiepiscopis & eorum suffraganeis universis, G. ejusdem patientia Burdigalensis, W. Aginnensis, P. Petragoricensis, Pontius Xanctonensis episcopi, salutem cum omni reverentia & honore, & fraternis condolere doloribus in visceribus caritatis.

Illa sincerae dilectionis unio, quae spirituali vinculo filias Sion copulat & conjungit, juxta illud quod in Cantico amoris legitur: Una est columba mea, una est dilecta mea, sua virtute operari debet in singulis, ut unius afflictio, per compassionem ab omnibus debitam, omnibus sit communis. Qua propter paternitati vestrae duximus intimandum, quod cum venerabilis frater noster R. episcopus Engolismensis, propter multas & intolerabiles injurias & manifesta gravamina, quae nobilis vir H. comes Engolismensis sibi & ecclesiae suae intulerat, pro suae libitu voluntatis, eumdem comitem dudum excommunicationis vinculo innodasset, non solum requirente vel exigente justitia, sed etiam compellente, prout ab eodem episcopo & pluribus aliis intelleximus & credimus firmiter verum esse; idem comes nequaquam veritus mala malis, vel pejoribus pessima cumulare, in illum tandem crudelis novitatis ac novae crudelitatis gradum se rapuit, ut senescallus ejus, ipsius comitis nomine, & de illius speciali mandato, sicut publice asserebat, voce praeconia edici fecerit in civitate Engolismensi sub poena commissionis personarum & rerum, quod nullus venderet victualia vel alia episcopo vel canonicis, seu aliis clericis, undecumque essent, vel hominibus eorumdem, vel aliquid ab eis emeret, nec permitterentur civitatem ingredi, vel aquam haurire de fontibus communibus vel fluminibus publicis per se vel per alios, clibanis ad coquendum panem & molendinis etiam propriis, omnique genere commercii eisdem per eamdem vocem praeconiam totaliter interdictis. Quod etiam interdictum praecepit dictus comes in terris & castris baronum suorum proponi publice & inviolabiliter observari. Propter quod subtracto alimentorum ac elementorum, nominatim ignis & aquae beneficio, canonici & universus clerus, necnon & capellani parochiales, qui baptismum & poenitentiam & sacramenta cetera ministrabant, compulsi sunt deserere civitatem, multaque alia sunt commissa, ut dicitur, quae illud notorim nequaquam praetermittendum se offert, cum sit usque ad haec tempora apud nos inauditum; quod praefatum episcopum Engolismensem, volentem ingredi civitatem, praefatus senescallus comitis & alii homines sui de speciali & expresso mandato comitis, ut dicebat, intrare civitatem nullatenus permiserit, sed eumdem cum verbis contumeliosis, portis clausis, hominibus armatis portas custodientibus, turpiter repulerunt.

Supplicamus igitur benignitati vestrae, ut corda vestra moveat, vel potius percellat atrocitas hactenus inaudita, & novo genere malitiae introducta; ipsumque comitem tamquam excommunicatum publice, & saxci cordis pertinacia induratum, a communione vestra, prout jura suadent & exigunt, offensa perseverante maxime, penitus repellatis, & eumdem a subditis vestris faciatis arctius evitari.

Datum ut supra.

 

 

Epistola eorumdem

ad Alexandrum Papam IV.

 

Ejusdem argumenti.

 

Sanctissimo in Christo patri ac domino Alexandro divinae providentiae munere sacrosanctae ac universalis ecclesiae summo pontifici, G. Dei miseratione Burdegalensis archiepiscopus, W. Aginnesnis, P. Petragoricensis, Pontius Xanctonensis episcopi, pedum oscula beatorum.

Casum referimus, clementissime pater, dolendum pariter & horrendum, & idcirco sano consilio & promto auxilio indigentem. Equidem cum comes Engolismensis multiplices injurias graves & intolerabiles R. venerabili fratri nostro episcopo & canonicis Engolismensibus irrogasset, ad illam tandem facti crudelitatem conscndit, ut senescallus ejus, ipsius comitis nomine, & de illius speciali mandato, &c. ut in superioribus litteris eorumdem antistitum, Remensi, Senonensi, Rothomagensi, Bituricensi, Turonensi archiep. usque ad haec verba, turpiter repulerunt.

Cum igitur in persecutionum & tribulationum angustiis, quibus frequenter concutitur navis Petri, sit ad Romanae sedis velut singulare subsidium pro salutatis remedio recurrendum; sanctitati vestrae preces offerimus cum lacrymis, suspiriis, & vehementi dolore, quatenus huic novae pesti tale curationis antidotum praeparetis, ut & praesentis excessus monstruosa transgresso modis convenientibus puniatur, & forma poena terribilus fiat impiis in exemplum.

 

 

Epistola eorumdem

ad S.R.E. cardinales.

 

Ejusdem argumenti.

 

Reverentissimis dominis & in Christo patribus, divinae providentiae munere honoratissimis apostolicae sedis cardinalibus, super quos axis universalis ecclesiae volvitur, G. ejusdem permissione Burdegalensis archiepiscopus, W. Aginnensis, P. Petragoricensis, Pontius Xanctonensis episcopi, cum omni devotione, reverentia & subjectione salutem, & honestas justasque preces pietate solita benignis auribus exaudire.

Frequens est & quasi consuetudine longissima jam obtentum, ut inferiorum ecclesiarum praelati gravamina & pressuras, quae filii dissidentiae nequiter ingerunt, beatissimo coetui fratrum sacrsanctae sedis denuntient, & eorum implorent subsidia, qui contra magnos & periculosos subditorum morbos noverunt altius curationum remedia poscentibus exhibere. Proinde serenitati vestrae duximus intimandum, quod cum comes Engolismensis multiplices injurias graves & intolerabiles R. venerabili fratri nostro episcopo & canonicis Engolismensibus irrogasset, ad illam tandem facti crudelitatem conscendit, ut senescallus ejus, ipsius comitis nomine, &c. ut supra Epistola eorumdem, Remensi, Senonensi, Rothomagensi, Bituricensi, Turonensi archiepiscopis, usque ad haec verba: turpiter repulerunt. Deinde sequitur:

Ideoque dominationi vestrae, non sine lacrymosis precibus unanimiter supplicamus, quatinus in facto isto quodammodo monstruoso, quod omnium ecclesiarum respicit libertatem & statum, taliter dignemini vos habere, ut honor Dei & voluntas ipsius omnibus aliis praeferatur, & transgressionis enormitas justis poenarum ictibus feriatur. Ne si forte, quod absit, aliud accideret, flagitiorum mater & nutrix impunitas ausum praester ad paria vel majora, non solum in praejudicium ecclesiae, sed & magnam subversionem fidei christianae. Detestabile enim apparet & plusquam absurdum, quod in potestate comitis vel tyranni cujuslibet resideret expellere posse cum vellet episcopos, canonicos, & universum clerum; elementa & alimenta, nec non & rerum commercia in civitate & diocesi voce praeconia interdicere, & sic eis auferre per consequens ecclesiasticorum & usum; cum & in rebus vel de rebus sacramenta fiant & sacrificia, & personae sint per quas res hujusmodi consecrantur.

Conserver vobis Altissimus longam vitam & gratiam ad honorem ecclesiae suae sanctae.

Datum ut supra.

 

 

Epistola Roberti

episcopi Engolismensis ad Alexandrum

papam IV.

 

De vi sibi & clero suo illata a comite Engolismensi.

 

Sanctissimo in Christo patri ac domino Alexandro, Dei providentiae munere sacrosanctae & universalis ecclesiae summo pontifici, R. Engolismensis ecclesiae ejusdem miseratione minister humilis, pedum oscula beatorum.

Familiare est filiis hominum & insitum a natura paternis auribus denunciare molestias, quae sibi plerumque a filiis perditionis per vexationes indebitas ingeruntur. Hinc est, clementissime pater, quod lacrymis profluentibus ad maxillas, casum lamentabilem ac lugubrem vestrae refero sanctitati, a qua confidenter, nedum in communibus, sed & in desperatis morbis plenae curationis auxilium, vel saltem opotunae consolationis remedium ab universis in pressuris & accidentibus expectatur.

Est autem casus hujusmodi, quod cum H. comes Engolismensis multiplices injurias graves & intolerabiles mihi & canonicis Engolism. irrogasset, ad illam tandem facti crudelitatem conscendit, ut senescallus ejus, ipsius comitis nomine, & de illius speciali mandato, sicut publice afferebat, voce praeconia edici fecerit in civitate Engolismensi, sub poena commissionis personarum & rerum, quod nullus venderet victualia vel alia episcopo, vel canonicis, seu aliis clericis, undecumque essent, vel hominibus eorumdem, vel aliquid ab eis emeret; nec permitterentur civitatem ingredi, nec aquam haurire de fontibus communibus vel fluminibus publicis per se vel per alios, clibanis ad coquendum panem, & molendinis etiam propriis, omnique genere commercii eisdem per eamdem vocem praeconiam totaliter interdictis. Quod etiam interdictum praecepit dictus comes in terris & castris baronum suorum proponi publice & inviolabiliter observari. Propter quae, subtracto alimentorum ac elementorum, nominatim ignis & aquae beneficio, canonici & universus clerus, nec non & capellani parochiales, qui baptismum & poenitentiam & sacramenta cetera ministrabant, compulsi sunt deserere civitatem, multaque alia sunt commissa, quae sapiunt haereticam pravitatem. Inter quae illud notorium nequaquam praetermittendum se offert, cum sit usque ad haec tempora apud nos inauditum, quod me praefatum episcopum Engolismensem, volentem ingredi civitatem, praefatus senescallus comitis & alii homines sui, de speciali & expresso mandato comitis, ut dicebant, intrare civitatem nullatenus permiserunt; sed me, cum verbis contumeliosis, portis clausis, hominibus armatis portis custodientibus, turpiter repulerunt. Qui utique sic indecenter expulsus, propter mortis periculum, quod non sine causa timebam & timeo, revelata mihi per personas fide dignas seditione secreta, nec civitatem nec diocesim a festo Pentecostes ausus sum introire. Sed nec illud licet silentio praeterire, quod in civitate Engolismensi & diocesi per terram comitis contemnuntur divina, & contra generale interdictum legitime promulgatum, & positum in terra ipsius comitis, propter flagitia quae fiebant, cum tubis & tympanis ac aliis horrendis solemnitatibus per manus laļcales in locis sacris humantur corpora defunctorum, & alia multa execrabilia fiunt, quae sunt contraria fidei christianae.

Placeat igitur beatitudini vestrae, pater, quae profugis & currentibus ad se debet esse pro civitate refugii, & ad quam, quasi ad secundam tabulam, palpitant naufragantes, hujus ferae pessimae morsibus circumspecta promtaque diligentia contraire, & crudelis novitatis ac novae crudelitatis factum punire taliter, ne omnis insolentiae mater & nutrix impunitas viam ad similia praeparet, & ausum praestet ad paria vel majora.

Profecto in eo confidit dictus comes, non dubito a majoribus suis & consimilibus exemplum trahens, quod quicquid ordinaria juridiction statuerit contra eum, justitia mediante, impetratio litterarum ad remotos judices & suspectos, per gratiam vel favorem nobilitatis, vel aliam quamlibet quolibet modo obtentam, maxime cum clausula, Non obstante, in irritum deducatur, ut & sic justitia pereat, succumbat aequitas, iniquitas dominetur. Civili etenim jure noscitur esse cautum, quod potentioribus non possumus esse pares. Verum ne talia fiant, dante Domino, pia vestra paternitas providebit.

Conserver Altissimus personam vestram ecclesiae suae sanctae, cum multiplicibus optatae gratiae incrementis.

 

 

Epistola Roberti

episcopi Engolismensis, ad P. episcopum

Petragoricensem.

 

De collato sibi subsidio gratias agit, quantave patiatur exponit.

 

Reverentissimo domino & in Christo patri P. Dei providentia venerabili Petragoricensi episcopo, R. ejusdem miseratione Engolismensis ecclesiae minister inutilis & indignus, seipsum cum omni subjectione, devotione, reverentia & salute.

De missione nuncii, de compassione benigna, de communicatione doloris, de dilectione sincera, de consolatione paterna, & de oblato subsidio laborantibus nobis in ferrea fornace Aegypti, quae omnia vestrae pietatis & probitate bonitatis litterae complectuntur, non ad quas debemus, sed quas, utcumque possumus, gratiarum assurgimus actiones. Non enim se offert facultas super hoc in praesenti, etiamsi omnes capilli capitis verterentur in linguas facundas, & humanis vocibus resonarent. Sed morem, quem in hac parte misericorditer geritis, vobis retribuat bonorum omnium retributor.

Plane quia de statu nostro certiorari litteratorie vestra clemantia postulavit, quod pluris est apud nos, quam grande auri pondo donatum, illud scribimus, quod in frixorio tribulationum positi, per Dei gratiam gravia & importabilia dictis & factis a filiis iniquitatis patimur. Qui etsi res nostras & ecclesiarum nostrarum quamplures raptas detineant & invasas, nobis etiam & ecclesiae nostrae canonicis de propria sede dejectis, & multis ignominiosis bannis praeconia voce contra nos & universalem clerum, subtractis alimentis & elementis, nequiter promulgatis, non, quod res facinorosas & inauditas perpetraverint, dolent, sec facturos se pejora jugiter comminantur. Nos tamen de misericordia Altissimi confidentes, qui non relinquit sperantes in se, & qui etiam, Johanne testante, dicit: In mundo pressuras habebitis; sed considite, quia egor vici mundum. Ipse etiam ait: Si qui propter justitiam patimini, beati. De speciosa etiam sua Sion in Isaia sic loquitur: Oculi tui videbunt Jurusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, & omnes funiculi ejus non rumpentur, quia solummodo ibi magnificus Dominus noster. Item & alibi suis loquitur: Vobiscum ero usque ad consummationem saeculi. His & consimilibus, carissime pater, in Domino confortati, nec non & infinitis majorum exemplis, qui talia & in infinitum pejora passi sunt, provocati, quanto levius possumus, ferimus persecutionum flagella, quae filii Belial excogitatis studiis subministrant. Super his dominationi vestrae scripsissemus jam diu est, sed qui mittendi erant nuncii, strages & incendia, quae fiebant in Petragoricensi diocesi usque ad mortis periculum, formidabant.

Valeat paternitas vestra.

 

Epistola episcoporum

provinciae Burdigal. ad Ludovicum regem

Francorum.

 

Ejusdem argumenti.

 

Excellentissimo domino suo L. Dei providentia praeclaro Francorum regi, G. ejusdem permissione Burdegalensis archiepiscopus, W. Aginnensis, P. Petragoricensis, Pontius Xanctonensis episcopi, cum omni devotione, reverentia & dilectione salutem, & post temporalis regni certamina, diadema coelestis beatitudinis feliciter obtinere.

Ad aures majestatis vestrae jam dudum per quosdam ex nobis & aliorum plurium insinuationem firmiter credimus pervenisse, qualiter comes Engolismensis post multiplices injurias, quas idem comes venerabili fratri nostro episcopo & canonicis Engolismensibus pro suae voluntatis libitu dicitur irrogasse, ad illam facti crudelitatem conscenderit, ut senescallus ejus, ipsius comitis nomine, & de illius speciali mandato, sicut publice afferebat, voce praeconia edici in civitate Engolismensi fecerit, sub poena commissionis personarum & rerum, quod nullus venderet victualia vel alia episcopo vel canonicis, seu aliis clericis undecumque essent, vel hominibus eorumdem, vel aliquid ab eis emeret, nec permitterentur civitatem ingredi, vel aquam haurire de fontibus communibus vel fluminibus publicis per se vel per alios; clibanis ad coquendum panem & molendinis etiam propriis, omnique genere commercii eisdem per eamdem vocem praeconiam totaliter interdictis; quod etiam interdictum praecepit dictus comes in terris & castris baronum suorum proponi publice & inviolabiliter observari. Propter quod subtracto alimentorum ac elementorum, nominatim ignis & aquae beneficio, canonici & universus clerus, nec non & capellani parochiales, qui baptismum & poenitentiam & sacramenta ceteraministrabant, compulsi sunt deserere civitatem, multaque alia sunt commissa, ut dicitur, quae noscuntur esse contraria christianae fidei. Inter quae illud notorium nequaquam praetermittendum se offert, cum sit usque ad haec tempora apud nos inauditum, quod episcopum Engolismensem volentem ingredi civitatem, praefatus senescallus comitis, & alii homines sui de speciali & expresso mandato comitis, ut dicebat, intrare civitatem nullatenus permiserunt; sed eumdem cum verbis contumeliosis, portis clausis, hominibus armatis portas custodientibus, turpiter repulerunt.

Plane cum per nos Burdegalensem archiepiscopum, & nos episcopum Xanctonensem serenitati vestrae haec praedicta jam fuerint intimata, & per comitem vel per suos nulla facta fuerit adhuc dictis episcopo vel canonicis satisfactio vel emenda; immo, prout audivimus, in irrogandis injuriis ex parte comitis non cessetur, licet idem comes, exigente justitia, pluribus ex causis a praedicto episcopo excommunicatus existat, & terra illius supposita ecclesiastico interdicto; idemque episcopus in Engolismensi diocesi propter insidias, quae parati sibi dicuntur, secure non audeat commorari; clementiae vestrae, modis quibus possumus, nos omnes unanimiter supplicamus, obsecrantes in pretioso sanguine Domini [Jesu] Christi, quatinus huic pestiferae novitati dignemini competentibus remediis obviare, nec regiae bonitatis oculus in hac parte conniveat vel dormitet, qui pietate Deo placita pro tuitione ecclesiarum consuevit hactenus vigilare. Negari etenim vel celari non potest diligenter considerantibus, quin hujusmodi facta, quae praemissa sunt, venena sapiant haereticae pravitatis (1).

Valeat magnificentia vestra, quam Deus omnipotens conservet & roboret per tempora longiora.

Datum cal. septembris anno ut supra (1259).

 

(1) Post acceptas hujusmodi querimonias, rex, evocato ad causam dicendam comite; decrevit compromissum, ut per arbitros Lemovicensem scilicet & Caturcensem episcopos res terminaretur. Horum decretoria sententia comes jussus est celebri supplicationi, quae reducendis in urbem episcopo ac clero universo, die festo indicaretur, adstare in sago nudus caput & pedes; decretum praeterea, ut civitatis portae, per quas ingressurus erat episcopus in platea ante cathedralem ecclesiam concremarentur. Demum crimen publice comes fateretur, & veniam supplex peteret ab episcopo. Quinquagintas etiam libras actoribus muletae loco pensitaret, & insuper Engolismensi basilicae eos reditus assignaret, qui cereis tribus ante majus altare, dum facta fierent, perpetuo accendendis, sufficerent.

 

 

<<Retour