<<Retour

F.B. Cette histoire a été rééditée, avec quelques variantes, et surtout des commentaires instructifs, en 1853 par Eusèbe Castaigne dans son ouvrage Rerum Engolismensium Scriptores.

 

 

 

Historia Pontificum et Comitum Engolismensium.

Incerto auctore, qui multa tum ex aliis, tum ex Ademaro deprompsit:

Canonicum Engolismensem fuisse, & vixisse anno 1159 certum est.

 

Ex tribus Mss. exemplaribus: uno R.P. Frontonis Ducaei Soc.

Jesu, reliquis V.C. Joannis Besly, quae modo

visuntur in Biblioth. Puteana.

 

 

 

Incipit Prooemium.

 

Nomina & gesta Pontificum & Comitum Engolismensium, quod negligentia scriptorum oblivioni traditum erat, quantum potui, memoriae commendare curavi, & nihil de meo apposui, sed ea quae in veteribus libris, vel in scripto felicis memoriae Hugonis Engolismensis Episcopi inveni; vel mihi celebris fama vulgavit, veraci stylo usque ad nostra tempora scribere proposui. Taceat igitur aemulus seu adulator: non enim inveniet aliquid iste de meo, unde mihi detrahat, nec alius unde me laudet.

 

 

Cap. I. De Ausonio Episcopo.

 

Primus igitur Episcopus Engolismensis Auzonius fuit natione Xantonicus, patre Albino, matre vero Eugenia, oppido Mauritania natus, a beato Martiale Episcopus ordinatus Engolismensis: qui percutione Vandalica, capitis obtruncatione martyrium consummavit. Sepultus in confinio urbis in occidentali parte, undecimo Kalendas Junii. Cessavit Episcopatus per tempora multa.

 

 

Cap. II. De Aptonio Epsicopo.

 

Aptonius Episcopus, qui Capellanus Clodovaei fuerat, assensu quoque ipsius Regis Episcopus Engolismensis consecratur. Praedictus siquidem Rex Engolismam obsidens, quam nefandissima gens Gothorum occupaverat, etiam Pontificatum ipsius urbis sibi usurpaverat a tempore B. Auzonii, consilio predicti Capellani sacrosanctas Reliquias sanguinis & aquae contra muros extollere fecit, & statim muri corruerunt, captaque civitate, interfectisque Gothis, & expulso Arriano Gothorum Episcopo, venerabilem Capellanum suum Aptonium consectate fecit, & in praedicta civitate constituit Episcopum; & Sacersos sacras Reliquias sanguinis & aquae Cathedrali Ecclesiae obtulit, in qua usque in praesens continentur, & in maximo honore venerantur.

 

 

Cap. III. De Euparchio Engolismensi Patrono.

 

Ab isto S. Euparchius, seu Eparchius Engolismensis Patronus ordinatur. Sepultus est autem in confinio urbis, in occidentali parte.

 

 

Cap. IV. De consecratione Ecclesiae Cathedralis Engolismensis.

 

Post transitum vero Aptonii Gregorius Archiepiscopus Turonensis, & Germanus Altissiodorensis (corr. Parisiensis) a Chariberto Rege missi, consecraverunt Cathedralem Ecclesiam in honore Apostolorum Petri & Pauli, quam de novo construxerat, distincta priori sede quam Gothi Arriana maculatione foedaverant, quae fuerat ante in honore S. Saturnini, consecraveruntque assensu Regis Episcopum Engolismensem Mererium, qui Capellanus ipsius Regis erat. Hic siquidem facundissimus fuit, doctorque mirandus, cujus scripta, ut audivimus, Cluniacensis Ecclesia habet. Ut vero antiquorum narrabat opinio, quae quandoque pro teste adhibetur, sepultus est sub Altare B. Petri de subtus muro. Eadem autem opinio asserebat, quod Innocentis corpus sub eodem Altari cum corpore praedicti viri continebatur. Cum autem praedictum Altare pro reaedificatione Ecclesiae dirveretur, ut praedicta opinio divulgavit, ita utrumque corpus sub Altare inventum est, praesente Domino Hugone Engolismensi Episcopo (ordinato anno 974) & aliis venerabilibus personis. Sed quia sine litteris & titulo corpora illa inventa sunt, publice noluit revelari; sed tale consilium omnibus placuit, quod sicuti sub priori Altari fuerant, ita sub reaedificato reponerentur, sub quo usque in praesens requiescunt.

 

 

Cap. V. De Sigeberti Regis pugna contra fratrem suum.

 

Eodem tempore Sigebertus Rex Franciae contra fratrem suum (imo ex fratre nepotem) Theodebertum pugnam disposuit, persequens eum usque Engolismam, ubi residebat propter fortitudinem murorum. Ille quoque derelictus a suis, cum paucis remansit; sed tamen ad bellum procedere non dubitavit, veniensque ad pugnam, octo millibus ab Engolisma juxta fluvium Carantonum, secus filvam Buxitam Theodebertus devincitur, & apud S. Eparchium sepelitur.

 

 

Cap. VI. De negligentia Scriptorum.

 

Civitas vero Engolismensium negligentia scriptorum, ut credimus, memoriae non tradidit facta subsequentium Episcoporum a Mererio usque ad Launum. Inde est quod nomina tantum habemus eorum, scilicet: Mathaeus, Sigismundus, Gotismundus, Anselmus, Berthoalis, Ardoïnus, Gerbardus, Theomundus, Erogius, Gibaldus, Adebalardus, Madabertus, Guillermus, Fredebertus (ad cujus petitionem Pipinus Rex dicitur chartam dedisse) Sidranius.

 

 

Cap. VII. De Launo Episcopo.

 

Launus Episcopus ab Aptonio decimus octavus. Hic siquidem Regis Pipini Capellanus fuit, & assensu ipsius Episcopus Engolismensis factus, vixit etiam usque ad tempus Caroli: cujus Regis scripto & impressione annuli sui, possessiones Clericorum confirmari fecit in Ecclesia B. Eparchii Deo servientium. Quia tunc temporis Canonicalis habitus in Ecclesia S. Eparchii erat. Privilegium autem suprascriptum in hunc modum erat (De est in tribus Mss. codicibus quibus usus sum: Papyrius Massonus habuit, nosque vidimus ad calcem Ademari Ms. in Biblioth. Thuana).

 

 

Cap. VIII. De Helia Scotigena Epsicopo.

 

Defuncto Launo, suscepit Helias Scotigena Cathedram Engolismensem, qui in Gallia mirifice scholas rexit. Hic attulit sacrosanctum corpus sanctissimi Martyris Benigni Engolismam; quo tempore Calvus imperiale solium ascendit: sub quo Rege Helias Scotus vita egreditur. Ita siquidem invenitur in quodam libro Scotigenam fuisse Doctorem in Galliis: Beda docvit Simplicium, & Simplicius Rabanum, qui a transmarinis oris ab Imperatore Carolo vocatus Pontificem in Francia promovetur; qui Alcuinum docvit, Alcuinus Maragdum, Maragdus Theodulfum Aurelianensem Epsicopum, Theodulfus Heliam Scotigenam Engolismensem Episcopum, Helias Henricum, Henricus Remigium & Hugbaudum heredes Philosophiae reliquit.

 

 

Cap. IX. De Hooliba Episcopo.

 

Helia vero decedente, Hooliba Pontifex suscepit Cathedram. Tunc temporis Carolus Calvus congregato concilio Aquitaniam per Comites disposuit. Turpionem vero in Engolisma civitate misit propter infestationem Normannorum. Post autem paucos dies Turpio Comes Engolismae ultra Xantonas cum Normannis congressus est, & occidens eorum Regem nomine Maurum, ab eo ipse occiditur: currentibus enim caballis ambo in pectoribus sibi lanceas consigunt, & vitam relinquunt.

 

 

Cap. X. De Emeno Comite.

 

Mortuo Turpione, Emeno frater Turpionis Engolismae Comes efficitur, & ipse post biennium cum Landrico Xantonensi Comite confilgens propter castrum Botavillae, quod frater ejus tenuerat, & Landricus ipsum castrum dolo acceperat. Landrico interempto, castro Ranconia saucius reducitur, & octava die moritur, sepultus juxta Basilicam S. Eparchii, & reliquit filium parvulum, nomine Ademarum, qui processu temporis Pictavis Comes effectus est.

 

 

Cap. XI. De Vulgrino Comite.

 

Audita morte Emenonis, Carolus Calvus Wulgrinum propinquum suum, fratrem Abbatis ex Monasterio S. Dionysii direxit Engolismam, & praefecit Engolismae & Petragoricae, & assensu Caroli Regis Hooliba in Pontificem Engolismae consecratur.

 

 

Cap. XII. De Fredeberto Episcopo.

 

His temporibus Fredebertus Episc. Franciae ad S. Eparchium veniens construxit ibi Ecclesiam in honorem S. Salvatoris: sed corpus beati viri de loco in quo erat, transferre non valuit, ipsoque consecrationis die post celebratam consecrationem Ecclesiae, & sacrificium Missae consummatum ante Altare Salvatoris, placida morte obdormivit in Domino, & ibidem ab Hooliba Episcopo honorifice sepulturae traditur.

 

 

Cap. XIII. De Carolo Calvo Rege.

 

Interea Carolo Calvo, cujus pater Imperator monetam Engolismensem suo nomine sculpere jussit, migrante de hoc saeculo, regnavit pro eo Ludovicus Balbus, nec aliqua aliquis Rex Franciae elevatur. Defuncto Ludovico regnavit filius ejus Carolus insipiens. Quo tempore Wulgrinus Engolismensis Comes migravit a saeculo decimo (imo quinto) Nonas Maii, & sepultus est juxta Basilicam S. Eparchii, post cujus mortem quinto anno Hooliba Episcopus diem clausit.

 

 

Cap. XIV. De Anatalo Episcopo.

 

Et Anatalus Pontifex Engolismae loco ejus ordinatus, tertio anno vitam finivit. Wulgrinus autem multis proeliis cum Normannis frequenter confligens, hac de causa aedificavit castellum Mastacium & Marcilliacum munimen contra Paganos, misitque in Marcilliaco Robertum legis doctum, & amicum Rannulfum, quem fecit Vicecomitem; qui Rannulfus habuit tres filios, Lambertum, Aldoënum quidem Engolisinam, Guillermo vero & Agennum, quem assumens vendicaverat sibi pro sorore Guillermi Tolosani, quam sibi copulaverat in matrimonium. Ademarus autem filius Emenonis Sanciam sorore Comitis Petragoricensis Bernardi copularat sibi in conjugio: Alduino & Guillermo familiarissimus fuit, qui honores illorum ac si frater diligebat; qui a Rege Odone vocatus, ad Palatium provectus est Pictavis Comes.

 

 

Cap. XV. De morte Vulgrini.

 

Post mortem siquidem Vulgrini, filius ejus Aldovinus Engolismensis Comes viginti annox vixit. Hic muros civitatis Engolismae restaurare cepit.

 

 

Cap. XVI. De Guibaudo Episcopo.

 

Quo tempore Guibaudo Pontificatum Engolism. regente, repetentes Normanni crebras irruptiones per Pictavensium terminos exercebant: unde factum est ut Monachi S. Salvatoris Karoffii pretiosum lignum Crucis ad custodiendum Engolismae deferrent cum diversis ornamentis Ecclesiae; & cessante infestatione Normannica, Aldovinus in civitate sua retinere tentavit omnibus diebus supradictum lignum, volens reddere commentatitium; hac de causa jussit adornare Ecclesiam S. Salvatoris, foras muros, in capite Basilicae S. Eparchii, ubi sanctum lignum deportaretur. Post annos vero septem languore corporis multactus est ipse, & in populo ejus ita fames vehementissima grassata est, ut quod hactenus compertum non fuit, de vulgo unus alterum ad devorandum quaereret, & a multis alios perimentes carnibus humanis more luporum vescerentur: quibus Aluinus coactus necessitatibus, ultimo anno ante mortem suam remisit Karoffo Lignum per manum Guillemi Sectoris ferri cum capsa aurea, quam ipse cum gemmis construi jusserat, ubi contulit Tribellicensem villam, & statim cessavit plaga, & ipse post annum defuntus est sexto Kal. Aprilis, & juxta patrem suum sepultus est: post cujus mortem occisi sunt a Bernardo nepote Odonis ultionem Sanciae sororis, Lambertus Vicecomes, & Rannulfus frater ejus, qui eam occidere conati sunt.

 

 

Cap. XVII. De Guillermo Sector ferri.

 

Guillermus autem Sector-ferri honorem illorum restituit Odolrico fratri eorum, qui fuit minor natu, & fuit illi Vicecomes, sicuti Ranulfus patri suo.

 

 

Cap. XVIII. De morte Willelmi.

 

Hic denique Bernardus, mortuo patre suo Guillermo, qui fuerat frater Aldoïni ex Vulgrino, Comes Petragoricae effectus est. Guillermus vero Sector-ferri Engolismensem Principatum obtinuit, & communem habuerunt totum honorem suum Guillermus Sector-ferri, & Bernardus consanguineus ejus.

 

 

Cap. XIX. De successione Focaudi Episcopi.

 

Quo tempore Guibaudus Episcopus Engolismensis decedens, successorem habuit Focaudum, tunc Vuillelmus Sector ferri, & Bernardus consanguineus ejus, aggregato conventu nobilium, iterum restituerunt Monasticum ordinem in Ecclesia B. Eparchii, praeficientes Abbatem Mainardum, qui in fronte Ecclesiae elegans construxit Oratorium in nomine sanctae Resurrectionis, & multas Reliquias, quas de Hierosolymis asportaverat, ibi recondidit. Tunc Vuillelmus Sector-ferri possessiones S. Eparchii augens, dedit supradictae Ecclesiae multa beneficia, tam praedia quam Ecclesias. Per idem tempus Focaudus Engolismensis Episcopus rexerat Ecclesiam per duodecim annos. Guillermus itaque Sector-ferri, (qui hoc nomen fortitus est, quia cum Normannis confligens, venire solito confictu deluctans, ense corto, vel scorto durissimo, quem Walandus faber condiderat, per medium corpus loricatum secavit una percussione) obiens, sepultus est juxta Basilicam S. Eparchii, & per triginta annos pro eo principati sunt Bernardus Comes Petragoricensis, deinde filius ejus Arnaldus, cognomento Borratio pro eo, quia cum ipsa veste lupum diabolicum homines devorantem appetiit, & manibus gestans, militibus occidendum praebuit. Deinde Willermus Talerandus, deinde Rannulfus Bonparus, & Ricardus Insipiens. Arnaldus siquidem subtrahens S. Eparchio villam Sallasensem, & conferens Heliae Duci Villaboënci ab Angelo percussus interiens hac de causa in fine mortis S. Eparchio Ajarnacensem villam contulit pro emendatione, & sepultus est juxta Basilicam S. Eparchii. Mortuo fratre ejus Guillelmo, Rannulfus bello occisus est ab Arnaldo Manzere, id est, adulterino filio Guillelmi Sector-ferri, qui pro patre suo principatum Engolismae suscepit.

 

 

Cap. XX. De Arnaldo Comite.

 

Arnaldus iste quidem Engolismensis pro Dei amore facto habitaculo Monachorum Buxiaci sancti Amantii, & ibi misso Reverendo Abbate Francone factus Monachus in aula S. Eparchii, sepultus est quarto Nonas Martii juxta patrem suum.

 

 

Cap. XXI. De Guillermo Comite.

 

Arnaldus supradictus Comes successorem sibi reliquit Guillermum filium suum. Praeterea Focaudus Episcopus migravit a saeculo anno DCCCCLI ab Incarnatione Domini, qui sedit annis XII. mensibus XI. diebus XIII. Obiit Idibus Februarii, & reliquit sibi successorem Rannulfum, qui regens Episcopatum Engolismensem annis IX. mensibus XI. diebus XIV. obiit X. Kalendas Februarii.

 

 

Cap. XXII. De Hugone Episcopo.

 

Post quem suscipiens Episcopatum XII. Kalendas Aprilis DCCCCLXXIII ab Incarnatione Domini Hugo Pontifex ordinatur: siquidem vir natione Xantonicus, a Jarnaco castro de Senioribus illius castri, quos vulgariter Comptarios vocant, natus vir astutus, & eloquens, & litteratus, qui ut nobis celebris fama antecessorum divulgavit, Comitatum Engolismensem Ecclesiae Engolismensi acquirere volens, maximas guerras cum Arnaldo Engolismensi Comite habuit. Qua de causa bona Engolismensis Ecclesiae detrahens, maxima casementa in Lemoviensi, Petragoricensi, Engolismensi, Xantonensi Episcopatibus, Baronibus, qui in praedicta seditione ei auxilium praebebant, impendit. Unde ad tantam alienationem bonorum, & ad tantam loci desolationem versa est Cathedralis Ecclesia, quod pauci Monachi ibi Deo fervientes, de bonis Ecclesiae vix sustentati poterant: unde cymbalum in claustro, & alias monasticas Cathedrales in Ecclesia Engolismensi adhuc retinent. Dicitur etiam de praedicto Pontifice, quod vitam beati Eparchii scripserit. Obiit in monastico habitu, &, ut credimus, in vita sua deposuit se, maxime cum corpus illius fine virga & annulo in sepulchro suo inventum fuerit, cum vetus Ecclesia beati Eparchii dirveretur. Decessit vero DCCCCXXI. (vel potius DCCCCXC) anno ab Incarnatione Domini VIII. Kal. Decemb. sedit annis XII.

 

 

Cap. XXIII. De Grimoardo Episcopo.

 

Cathedram vero illius Grimoardus Episcopus accepit. Hic natione Petragoricus, more (forte matre) Tuensis (forte Eduensis) fuit a Guillelmo (legendum Guidone) Vicecomite Lemovicensi, captus pro Monasterio Brantosmensi, quod ad eum in munere poscebat, captus tenebatur in turre Lemovicina, & dimissus juxta conditionem Guidonis Gerberti, seu Silvestri Papae Curiam appelans, Romam adiit. Guido Curiae Romanae sententiam damnationis suscepit, & cum ibi Guido praesens esset, Grimoardo Episcopo traditus est. Grimoardus iste oblationes Ecclesiae Engolismensis, & mansum de Tournac Ecclesiae praedictae acquisivit, & insuper quaedam praebenda cuidam pauperi in Ecclesia praedicta pro anima ejus datur; a quo etiam Ecclesia Cathedralis Engolismensis consecratur; per quem Hugo Rex Francorum privilegium Cathedrali Ecclesiae Engolismensi dedit: cujus tempore quidam de Principibus Engolismensibus Wadradus Loriches aedificavit in Xantonico pago Monasterium Basiense in honore sancti Stephani Protomartyris, & censuale fecit Romanae Ecclesiae: consecratur autem Ecclesia praedicta a Grimoardo & Islone fratre ejus Xantonensi Episcopo. Grimoardus vero obiens sepultus est in Cathedrali Ecclesia, juxta Altare Capituli: in quo Capitulo cum maxima hominum multitudo fortuitu conveniret, contigit ut quidam super tumbam ipsius obdormiit tertio voce Angelica vocatus, tertio evigilans admonitus est, quod a loco praedicto discederet. Sub tumba etiam ille quiescebat sancti viri corpus, quod Fratribus Ecclesiae praedictus homo resarcivit; corpus vero illius e loco illo translatum est in quodam arcu in Capitulo, cum Ecclesia nova aedificaretur.

 

 

Cap. XXIV. De Rohone Episcopo Engolismensi.

 

Reliquit vero Rohonem successorem sibi, qui natione Pictaviensis Montis-acuti oppidanus fuit: cujus manu Robertus Rex Gallicanus Cathedralem Ecclesiam Engolismensem privilegiavit. Guillermus vero Comes Engolismensis copulata sibi uxore Giberta, sorore Comitis Guillermi Andegavensis (scribendum Gaufredi) Alduinum & Gaufridum ex ea genuit. Guillermus iste sapientissimus fuit, & Consilianus Guillelmi Pictavensis Ducis. Blaviam denique cum expugnasset Guillelmus Engolismensis secum Ducem habuit, & magna fortitudine ipsum castrum cepit, & accepit haec in beneficio a Pictavensi Vicecomitatum Mellensem, Oenacensem, seu Chenaucensem, & Rocacardensem, & Chabanes; Confolens, & Roffiacum, & multa alia.

 

 

Cap. XXV. De Aymerico Principe.

 

Quo tempore Aymericus Princeps Ranconiensis seniorem suum Guillermum Comitem Engolismae, dum ipse Romae esset, castrum Fractum botum (forte Botavillam) in Xantonico construxit per dies Resurrectionis. Promiserat ei fidelitatem super reliquias sanctarum caligarum S. Eparchii; & quoniam perjurus contra ipsum fuit, post paucos dies a Jofredo filio Comitis supradicti animam sine mora reliquit. Comes vero Willermus cum Alduino filio suo castrum diu obsedit, & fortiter expugnavit; captum destruxit, & iterum reaedificavit, filio suo Joffredo commendans. Guillermus vero Vicecomes Marciliacensis & frater ejus Odolricus gravi discordia decertabant cum Auduino fratre eorum, propter castrum Roffiacum multo tempore: unde factum est ut Willermo Comite inter se pacificarentur, & pacem ipsam, pactumque conditionis super corpus sancti Eparchii iidem jurarent: quod interim mentiti, & perjurio rei, alter excaecatus est, alii duo omni honore privati sunt. Nam Guillelmus & Odolricus ad se dolo accersentes Aldoïnum in hebdomada in Ramis Palmarum, postquam cum eis coenaverat, & in hospitio eorum dormiebat, dormientem arripiunt, linguam ejus amputant, & oculos ejus effodiunt, & ita Roffiacum recuperant. Regressus vero Roma Willermus Comes, tantam impietatem vindicare decrevit, & accito Willelmo Duce Marciliacum obsidens desolavit, igne combutens, & traditoribus vitam & membra concessit; sed omnium eos privavit, & Alduino coecitate mulctato Roffiacum concessit; & post aliquot annos jubente Guillermo Comite, Alduinus filius ejus (qui) excoecatus, Marciliacum reaedificavit. Ea tempestate Willermus Engolismensium Comes, per Bajoariam iter cepit ad sepulcrum Domini: nam ante eum per illas partes nullus preterierat; quippe quia novella adhuc Christianitas per Ungriam & Sclavoniam erat: comitati sunt eum Odoardus Bituricensis Princeps, Ricardus Dolensis Abbas, Stephanus Rex Ungariae cum omni honore eum suscepit, & muneribus magnis ditavit. Cepit iter agere mense Octobri, & pervenit in sanctam civitatem prima hebdomada mensis Martii, unde revertens, ab omnibus Ecclesiae ordinibus solemniter suscipitur Princeps: tam Engolismenses quam Xantonenses & Petragorici ei obviam venerunt. Eodem fere anno idem Comes languore corripitur: quo anno Xantonas urbs cum ipsa Cathedrali Ecclesia incensio crematur ab impiis Christianis: quam injuriam Dei supradictus Comes vindicare volens, paulatim cepit viribus corporis destitui, & in urbe Engolisma secus Ecclesiam sancti Andreae propter Divinum Officium jubet sibi domum praeparari, in qua aegrotans decumbere cepit, ubi incessanter a diversis partibus omnes Principes & Nobiles visitabant. Cumque a non nullis diceretur maleficis artibus eum aegrotare, quia natura languore membrorum destituebatur, detecta est quaedam mulier malefica contra eum exercuisse, hoc est, imagines ex lino & cera confictas in ejus nomine sepelisse, tam in fontibus quam in ariclusisse. Quae dum malefica non confiteretur, judicio Dei commissum est, ut quod verum latebat, per duellum duorum virorum inter se pugnatium data victoria probaretur. Factis ergo Sacramentis feria secunda primae hebdomadae Passionis decertaverunt diu mumtumque extra civitatem, in insula Carantoni fluminis, scilicet Missus Comitis Stephanus, & defensor maleficae Willermus, cum baculis & scutis. Defensor enim maleficae erat ipso die maleficiatus a qubusdam incantatoribus, & quibusdam potionibus herbarum initiatis: sed Stephanus de solo Domini vero judicio confidens, victor sine sui corporis damno fuit. Alter toto corpore conquossato, suo nimium sanguine coopertus, victus stetit in pedibus ab hora tertia usque ad horam nonam, cum se movere jam non posset clypeo & baculo, evomuit quaedam maleficia quae gustaverat. Semivivus aliorum manibus deportatur, & longo tempore languens decubuit. Incantatores vero ejus de longe stantes, qui & quaedam praecantamina dicebant, mox territi fugerunt. Stephanus vero laetus & exiliens eadem hora cucurrit gratias Deo referre ad tumulum beati Eparchii, ubi praedicta nocte pervigit excubaverat. Deinde reversus est exultans in civitate ut se resiceret. Malefica vero multis tormentis, ignorante Comite, mox excruciata, nec sic confessa est, & a diabolo corde obdurato nullum verbum nec vocum ex ore  protulit: a tribus tamen mulieribus, quae cum ea interfuerant, de his maleficiis conuicta est testimoniis; quasdamque phantasticas ex lino imagines de subtus terra eaedem mulieres extraxerunt coram omnibus jam putrefactas diuturnitate. Comes ergo pepercit maleficae mulieri, nec sivit eam tormentari ulterius, & vitam concessit. Narrat Hieronymus in expositione Danielis, Epiphanem phantasiis maleficarum versum in amentiam a quibusdam terroribus oppressum interfisse. Alexander quoque Magnus talibus maleficiis in Babylonia faiscere cepit corpore, quae maleficia jusserunt fieri latenter, qui post eum regnare cupiebant. Ideo refertur de eo, quod decidit in lectum, & cognovit quia moreretur; sed cum diu langeuret vivens, veneno extinctus est. Et Moyses ait: Maleficos non patieris vivere. Nec mirum si Deus permittat praestigiis maleficorum aegrotare, cum beatum Job sciamus a diabolo percussum gravi ulcere, & Paulum ab Angelo Satanae colaphizarum, nec timenda sit corporis perituri aegrotatio, graviorque sit animorum quam corporis percussio. Quod autem quibusdam non nocet haec phantastica operatio, protectio Dei est, qui verat si ad homines malignum spiritum accedere.

 

 

Cap. XXVI. De obitu Willelmi Comitis.

 

Igitur Willelmus Comes ab Episcopis & Abbatibus poenitentiam suscipiens, omniaque sua disponens, et inter filios suos et conjugem suam nominatim, prout sibi visum est, honorem suum ordinans, reconciliatus et absolutus est; et toto Quadragesimae tempore Missas et cultum Dei frequentavit, quousque hebdomada Passionis oleo sancto ungeretur, et Viatico muniretur, et, ligno Crucis adorato et deosculato, spiritum in manu Episcopi Rohonis et Sacerdotum Deo redderet, laudabili fine et memoria. Per biduum servatum est corpus ejus a Clericis in Basilica Cathedrali sancti Petri Apostoli. Planctu nimio tota civitas repleta est; multitudo nobilium & turbarum undique flens advenit. Tunc, Dominica sancta Osanna, cum ramis et floribus delatum est corpus ejus ad Basilicam sancti Eparchii, & ibi sepultum est ante Altare sancti Dionysii: sepelierunt eum duo Episcopi, Roho Engolismensis & Arnaldus Petragoricensis. Ad caput ejus jussit poni filius ejus Audoïnus tabulam plumbeam ita scriptam: Hic jacet Dominus amabilis Guillermus, Comes Engolismae, qui ipso anno, quo venit de Jerusalem, obiit in pace, VI idus Aprilis, vigilia Osanna, MXXVIII ab Incarnatione Domini. Et tota sua progenies jacet in loco sancti Eparchii. Interea jussu Aldoïni flamma exustae sunt maleficae mulieres extra urbem. Postquam vero Comes sepultus est, processerunt Episcopi cum Clero & populo ad sanctam Processionem Dominicam & stationem solemniter peregerunt.

 

 

Cap. XXVII. De Alduino Comite.

 

Successit pro Willermo Alduinus filius ejus in Principatu Engolismae, & praeclarum laetitiae signum initio principatus ejus ostensum est, cum a dolore sepulturae transiit populus ad laetitiam, obvians Domino, exclamans: Osanna in excelsis, benedictum regnum patris nostri David, praeferens manibus victoriae palmas, ramos securitatis, & flores suavitatis. Obtulit supradictus Guillermus pro sepultura sua sancto Eparchio diversa & pretiosa munera tam in terris quam in silvis, auro & argento multo, aliisque rebus. Inter cetera donaria obtulit Crucem auream cum gemmis pretiosis, pensantem libras septem: candelabra argentea, sarravisa fabrefacta pensentia libras quindecim: totam silvam de Veniaco, quae antiquitus in dominio S. Eparchii fuerat. Sed demum propter abalienata illi erat ab antecessoribus Comitibus. Crastina vero post sepulturam ejus die Blaviae castrum dolo subtractum est Comiti Alduino a Joffredo fratre ejus. Mox Comes Alduinus cum virtute militari illus tendit, & cito ipsum castrum capiens, in deditionem accepit, & missa illic custodia militum, Engolismam regreditur ad celebrandum: quo regresso, frater ejus per dies sanctissimos Parasceves Sepulturae & Dominicae Resurrectionis, contra Blaviam exstruxit aliud novum castellum. Hoc comperto, Alduinus nequaquam praetermisit opus Dei, sed cum magna gloria & laetitia sanctum Pascha celebravit, & post diem tertium festivitatis, electo exercitu ad bellum committendum exiit. Audierat enim fratrem suum velle cum eo confligere, & exercitum de Xantonico aggregari. Ita castrum noviter munitum obsedit illico, & proelium praestolatur feroci corde: sed nequaquam frater ejus praesumpsit lacessere ad pugnam, videns robustam eum habere manum. Et post dies octo, expugnato & capto castro supplex venit ad eum: Cui Comes Alduinus protinus ignovit, & pacem concessit, é facti sunt amici in illa die, & tunc in beneficio tres partes Blaviae Comes concessit fratri suo Joffredo quartamque sibi retinuit, & conditionibus congruis pacificati sunt amore praecipuo. Tunc Joffredus filium suum commendavit fratri suo Alduino Comiti in manibus, propter duo castra quae sunt in Xantonico, scilicet Archiacum & Botavillam, quae semper attinent ad Comitatum Engolismensem. Qua tempestate Odolricus sancti Martialis Abbas vigilantissimae honestatis Engolisam venit ad Alduinum Comitem: Ipse vero tunc donavit sancto Martiali Ecclesiam Beatae Mariae in territorio Burdegalensi, cum insula magna Dordoniae, in qua sita est; estque ipsa Ecclesia uno plus milliario a castro Fronsiaco, quod erat in dominicatu vel in dominio proprietatis supradicti Comitis, cum omnibus in circuitu terris & castellis; quam possessionem retinebat ex jure hereditario uxoris suae nobilissimae Alairiae vel Alauziae Comitissae. Pater vero Alduini Willelmus reversus ab Jerosolymis, multis nobilibus, mediocribus & pauperibus bonum fuit incitamentum; confestim enim Isembertus Episcopus Pictavinus, & Jordanus Episcopus Lemovicinus, & Comes Fulco, pluresque Primatum, & infinita multitudo mediocrium & pauperum, ac divitum Jerosolymam tendunt. Roho autem obiens sepultus est in capite Cathedralis Ecclesiae, a parte Australi.

 

 

Cap. XXVIII. De Geraldo Episcopo Engolismensi.

 

In cujus locum successit Geraldus arte male, vit magnus a studiis (magnae constantiae) qui tyrannidem Dapiferorum suorum fugiens, ad Regem Franciae quasi exul divertit, & in extremis vitae laborans, erigere se contra Episcopatum Engolismae fecit, & vivos simul ac mortuos illius Episcopatus absolvit, praeter Dapiferos suos, quos excommunicavit, & futuram progeniem maledixit. Hic autem obiens sepultus est intra Ecclesiam S. Dionysii & parte Septentrionali. Titulis autem talis est tumuli illius: Hic requiescit Ger. Angolismae civitatis Episcopus.

 

 

Cap. XXIX. De morte Auduini Comitis.

 

Ipse vero Auduinus post mortem Guillermi patris sui quatuor annis Consulatum tenuit, & mortuus est anno MXXX (aliquid de est) anno ab Incarnatione Domini.

 

 

Cap. XXX. De Gaufrido Comite Engolismensi.

 

Successit in Consulatum Auduino Gaufridus seu Josfredus frater ejus, cujus erat uxor Petronilla filia Marnardi dicti Divitis Domini Archiaci & Botavillae & sola ejus heres; pro qua totam hereditatem patris habuit & possedit, quam duxerat ipse Gaufridus, vivente patre suo Willermo Comite. Filius vero fratris Alduini, scilicet Willermus Chausardus licet filius esset primogeniti & terram de Comitatu debuisset habere, solummodo Mastacium & medietatem castri Fronciaci habuit. Hac de causa scilicet quia Comes Willelmus ejus avus filios & filias exheredavit, idcirco quia uxor ejusdem Audoini toxicaverat eum, & propter hoc sententiam exheredationis in progeniem illius mulieris retorsit. Gaufridus vero Comes de uxore sua praedicta filios genuit Fulconem, Gaufredum Rudelli, Arnaldum de Montosario, Willermum & Ademarum postea Engolismenses Episcopos. Fulconi primogenitp dedit Comitatum Engolismae & terram quam ex parte uxoris suae habebat, Gaufredo Rudelli castrum Montosarii. Obiit autem Gaufredus Comes MXLVIII anno ab Incarnatione Domini.

 

 

Cap. XXXI. De successione Fulconis.

 

Successit vero illi in Comitatu sicut ipse in vita sua disposuit, Fulco ejus primogenitus filius, sicut ab antiquis accepimus vir magnae fortitudinis & audaciae, & in militia strenuissimus. Qui inter caetera quae viriliter egit, Pictavenses de terra sua in quam ad devastandum irruerant, audacter invadens repulit usque Coniacum fortiter invadendo rustando & pugnado fugavit & multos ex eis cepit. Insuper in pago Xantonensi castrum Mauritaniae obsidione qua Dux Aquitaniae illus clauserat & jam fere ad captionem constrinxerat cum magno suo exercitu illuc perveniens ad magnum (forte ad manum vel manus) singula liberavit. Obiit vero in senectute bona MLXXXVII anno ab Incarnatione Christi. Idem numeri error extat in tribus Mss. Certe conjux Gaufridi Petronilla pro salute animae suae Monasterium S. Pauli de Botavilla propria pecunia & allodiis fundavit & in eodem Monasterio sepulta est.

 

 

Cap. XXXII. De Willelmo Episcopo.

 

Post Gerardum Arte-mala Guillermus Engolismensis natione, patre Gaufrido Consule, Petronilla matre, Engolismae natus Episcopatum Engolismae suscepit vir sapiens & disertus qui Guillermo Aquitanorum familiarissimus fuit; qui praedicto Praesuli Thesaurariam Sancti Hilarii & oblationes altaris Angeliacensis dedit. Dum autem praedictus Praesul in extremis laboravit pro remedio animae ejus altare praedictum dedit Angeliacensibus. Totum autem Capitulum cum Abbate concessit quod duo Monachi pro anima Pontificis semper in Ecclesia substituerentur, quod usque in praesens perseverat, praedictus vero Praesul maximas guerras habuit cum Fulcone fratre suo & cum illo militari praelio saepe conflixit. Aedificavit Tolveram & Borzai. Obiit anno MLXXVI ab Incarnatione Christi XII. Kalendas Octobris sepultus est intra Ecclesiam Cathedralem a Septentrionali parte. Sedit annis triginta tribus.

 

 

Cap. XXXIII. De Ademaro Episcopo.

 

Loco cujus promotus est in Episcopatum Ademarus frater Willermi Episcopi predicti, natione Engolismensis, patre Engolismensi Consule Gaufrido, Petronilla matre, Engolismae natus, Stirpensis Ecclesiae Abbas, homo mirae simplicitatis, qui cum Duce Aquitanorum in Hispaniam contra Saracenos militavit. Hic Monachos per Engolismensem (quantum potuit) dilatavit. Dicitur etiam quod ipse dixerat se velle unam quamque Ecclesiam Episcopatus Engolismensis esse Prioratum Monachorum. Cui indignatus Hugbertus Sacrista respondit. Et nos Canonici in singulis Ecclesiis Engolismensis Episcopatus singulos vellemus esse Episcopos. Dedit autem Cathedrali Ecclesiae mansum d'Angunt & praepsituram quae fere omnia bona sibi usurparat & septem Friscobonae (forte Friscingas) in die anniversarii sui. In cujus tempore promotus est in Canonicum dominus Iterius Archambaudi Sacerdos civis Engolismensis, militari progenie ortus: vir siquidem ditissimus super omnes coaetaneos suos, qui cum Episcopus Ademarus Praeposito mille solidos Pictavensium pro acaptamento exigeret, & ipse reddere non posset, praedictus Iterius Episcopo mille dedit & mille solidos acaptamenti reddidit, & Praeposito & parentibus ejus multa bona contulit. Unde tam Episcopus quam Praepositus & parentes ejus Praeposituram reddiderunt, dederunt que Sancto Petro & donum istud Urbano Papae confirmare fecerunt. Episcopus autem Ademarus sedit annis viginti, mensibus duobus & migravit a saeculo.

 

 

Cap. XXXIV. De successione Willelmi Comitis.

 

Fulconi vero praedicto Engolismensi Comiti successit in Comitatum Guillermus filius eus primogenitus, dictus Sector-ferri, quem peperit ei filia de Ounormani Vagena quae vocabatur Condo. Guillermus iste mediocris staturae & egregiae statudinis (fortudinis) ita quod hujusmodi in corpore quantitatis major virtus, ut arbitror, non extitit. Nonnullos enim Equites ictu lanceae per clypeum & loricam transfigendo interfecit, & a vulgo dicitur, quod ab equo suo persecutione militari numquam praecipitatus decidit. De plurimis vere factis ejus scripto & memoriae ista commendare duximus. Comitatum Marchiae quem Hugo de Lezignaco vir prudens & bellicosus occasione juris haereditarii sibi in proprium vindicare volebat, assiduis ejusdem Hugonis impugnationibus multotiens ad Karrofum ductis plurimis militibus de terra sua electis propriis expensis viriliter defendit. Castellum Sancti Martialis a multis infestationibus & castellum Assiae valida obsidione Guillelmi Ducis Aquitanie, magnique exercitus oppressione sua suorumque Comitum strenuitate egregie liberavit. Strenuos & praecipuos viros in tempore suo inimicos habuit Ardoinum seu Audouinum de Berbezillo, Ademarum de Archiaco, Bardouinum de Coniaco & multos eorum coadjutores auxiliis & muneribus Guillermi prioris Ducis Aquitaniae fretis, eosque multotiens conflictu bellico, acie ex utraque parte ordinata aliquando in honore Berbezilli, aliquando in honore Coniaci vicit & fugavit & non paucos ex eorum militibus cepit. Sane castellum Benaugium quod ex parte uxoris suae juris sui erat & castellum Sancti Macarii, cum homines illius terrae infideles ei abstulissent, illuc perducto exercitu ad magnum sui honorem in perpetuos usus recuperavit. Eodem tempore Ademarus Engolismae Episcopus migravit & saeculo MCI anno ab Incarnatione Domini pridie mensis Septembris. Sedit annos 20. & sepultus est intra Ecclesiam Cathedralem a septentrionali parte.

 

 

Cap. XXXV. De promotione Gerardi in Episcopum.

 

Postquam promotus est in Episcopum Girardus natione Normannus, Dioecesi & civitate Bajocarum, oriundus, patre Giraudo. Qui cum in civitate Engolisma & Petragorico & in quibusdam castellis circum adjacentibus regimina Scholarum habuisset, defuncto Ademaro Engolismensi Episcopo ob insignem ipsius scientiam & honestam vitam, in Engolismensem Episcopum promotus est petitione populi, electione cleri, honoratorum assensu. Qui cum Romam tenderet, audito quod Paschalis Papa Concilium congregasset maximum diebus illis, ad jubileum tetendit (ita codex Beslii, ac Duccanus habet, maximis dietis ad urbem tetendit, haud dubie emendatius) in quam quamuis tacite venit, tamen rsidentes Episcopos cum domino Papa in Concilio invenit. Causa siquidem qua convenerant, talis fuit. Imperator siquidem Henricus Papam Paschalem, Cardinales & nobiles Romanos ceperat. Hac occasione Papa reliquit investituras Imperatori quae fiebant per annulum & virgam, & super Sacrosancta juravit propria manu & Curia ejus Imperatorem se non excommunicare pro investituris. Quia vero Papa rem illicitam fecerat deponere se a Papatu promiserat & ad Poncianas insulas habitu religioso exul ire disposuerat si investituras salvo sacramento ad pristinam libertatem, &c. In qua re nullum remedium a toto Concilio inveniri poterat. Gerardus Episcopus requisitus tandem tale consilium dedit, quod investiturae revocari poterant salvo sacramento, ita tamen quod Imperator dans investituras non excommunicaretur. Quod consilium omne Concilium laudans dixit, non tu locutus es, sed Spiritus Sanctus in ore tuo. Placuit ita que Papae & toti Concilio quatenus Gerardus Episcopus per quem Deus Ecclesiae suae tale consilium referaverat, cum quodam Cardinale Diviniaco, vel Dunciaco, ad Imperatorem dirigeretur, qui voluntatem Imperatoris consuleret, quatenus Ecclesiae Romanae investituras exponeret (forte reponeret) alioquin habitum consilium revelaretur. Quod cum in praesentia Imperatoris supradictus Pontifex Gerardus mirabiliter perorasset, & a Cancellario Imperatoris qui illius interpres erat, singula exponerentur, vehemens tumultus ortus est in Curia, ita quod Coloniensis Archiepiscopus qui eum solemniter in hospitio suo susceperat; in Galliis namque discipulus Gerardi fuerat, de vita illius dubitans, dixit: Magister maximum scandalum generasti in Curia nostra. Indignans autem Gerardus respondit: Tibi sit scandalum, mihi est Evangelium. Dedit tamen Gerardo Pontifici Imperator multa munera: Per idem vero tempus Willelmus Taillefer Engolismensis Comes circa finem vitae suae sepulcrum Domini visitavit, & in reditu apud Dusense Monasterium a saeculo migravit; & in eodem Monasterio honorifice sepultus est, & reliquit haeredem sibi Wulgrinum filium primogenitum qui natus ei de filia Amani, seu Amaniei, Gasconis que vocabatur Vitapoi. Raimundo filio suo dedit Fronciacum & Fulconi filio suo Montemauserium. Gerardus vero Engolismensis Episcopus cum domino S. Paschali Papae adhaesisset, qui ad partes Galliarum venerat cognita honestate & praeclara sapientia ei vices suas prius in Britannia, & deinde Turonensi, Burdegalensi, Bituricensi, Auscitana Provinciis commisit. Praeter caetera que in legatione eximie fecit, octo Concilia celebravit. Willermo vero dicto Sectore-ferri, ut diximus, successit in Consulatum Wulgrinus ejus filius primogenitus homo magnae staturae & pulcherrimae compositionis prudens & militiae peritus, patiens laborum, timor hostium, & arma suorum, & viribus corporis robustus, & cui in militari conflictu & communi certamine fere bene successit. In eleemosynis faciendis, in veneratione & oblationibus Ecclesiarum benignus, in Castitate & in munditia corporis sui praecipuus, in hostium suorum depressionibus sollicitus ac providus & per omnia laudabilis, excepto quod proprietatis suae amplificandae cupidus quosdam terrae suae homines malas consuetudines imponendo gravavit. De gestis vero pauca ex multis referemus. In juventute sua, patre suo adhuc vivente & Consulatum tenente sedula strenuitate, & quamplurimi laboris ac militiae exercitio adversantibus Willermo preclarissimo ac strenuissimo Duce Aquitanorum & Bardone de Coniaco illustris ac benigne largitatis viro, & Audoino de Barbezillo viro Bellicoso castellum Archiaci furtim ablatum de manu Ademari de Archiaco prestantis viri auxiliis & consiliis felicis memorie Gerardi Engolismesis Episcopis & Romanae Ecclesiae Legati viriliter recuperavit, & interim ratione ejusdem discordiae casamentum & Baronia de Mastasio, quae pater suus pro captione sua ad tempus amiserat, ei ac patri suo praefato domino Gerardo auxiliante reddita sunt. Patre vero illius Hierosolymitanam viam ingresso contra Ademarum Rupis-fulcaudi dominum magnae audaciae & calliditatis virum aciem mille militum vel amplius direxit. Tantorum autem ardorem & discordiam interventus praedicti Gerardi sedavit, atque terminavit. Praeterea Guillermo minore Duce Aquitaniae tenente castrum Blaviae, quod pater similiter dictus Guillermus prae obsidione ceperat & turrem & muros destruxerat, praedictus Comes Wulgrinus congregato magno exercitu & propriis expensis contra voluntatem praedicti Ducis & universae fortitudinis illius reaedificavit; & ita munitum inexpugnabile reddidit, quod non solum cuilibet infestationum, sed etiam Duci Aquitaniae & ejus exercitui usque in hodiernum resistere poterat. Sane idem Wulgrinus castellum Chabanes & Confolent cum honoribus Ademaro domino Rupis-folcaudi, qui castella illa juris esse sui ex parte uxoris suae dicebat & Willermo priore Duce Aquitaniae mirae audaciae & strenuitatis viro ipsum Ademarum in requisitione illorum omnimodis manutanente invitis & suo posse adversantibus Roberto Burgundio, Amuria & Rancone (vel Aimerico de Rancone) cum filia Jordani Eschivati illius terrae domini sine masculo jaerede defuncti, dedit. Deinde cum praefatus Dux Aquitaniae dolo & proditione castella illa quorundam Procerum in ipsis manentium occupasset, eo mortuo & filio ejus in Principatu substituto dicto Willermo iidem Wulgrinus & Robertus Burgundio ea recuperaverunt. Postea vero cum idem Robertus, dimissa terra illa & sponsa quam nondum nuptialiter templo contulisset & Willelmo de Mastacio fratri Roberti Domini Montis Berulfi cum consilio Wulgrini Comitis terram illam & sponsam concessisset eidem Willelmo de Mastacio terram illam tenenti secundus Willermus Aquitaniae Dux castella, sicut pater abstulerat, auferre tentavit, & se ea capturum Lemovicensi in Curia Sancti Martialis publice jactavit, ita quod nullomodo Wulgrinus Comes auderet ei se opponere: quod audiens Wulgrinus ad defendendum illa castella cum multis militibus & peditibus audacter intravit & propriss expensis & hominibus ea muniens fere per mensem aggressum praedicti Ducis expectavit qui nequaquam ut jactaverat venit: & inde Wulgrinus ad urbem Engolismensem veniens terram illam in pace dimisit. Hoc etiam tacere nolumus, quod cum etiam Wulgrino quartam partem castri Montiniaci & per Braudandi custodiam turris Giraldus de Blavia, qui in castro illo dominium habebat abstulit Wulgrinus ipse in praesentia Guillermi minoris Ducis Aquitaniae & ejus auxiliis fultus ipsum castellum obsedit adversantibus Iterio de Villaboe, Bardone de Coniaco, Gaufredo de Rancone, Hugone Bruno de Leziniaco & multis aliis Baronibus, tam de Pictavensi quam de Xantonensi pago, qui contra eum castrum illud munierant, & foras ad prelium non semel egressi adversus eum & praedictum Ducem ac vires eorum fortiter dimicaverunt. Sed tandem innumeris mortibus & longa obsidione & multis assultibus compulsi qua dam nocte furtim castrum dimiserunt & aufugerunt. Quotiens autem & audacter ipse conflixerit & quos ictus more bellico intulerit, & passus fuerit, difficile scribere visum est: & ita in hac obsidione maxime & in multis aliis bellicose & viriliter egit quum summus miles prae caeteris diceretur, & fama virtutis ejus non solum in propinquis sed etiam in remotis regionibus divulgaretur. Castello itaque Montiniaci hoc modo quo diximus capto & in manu Gerardi Engolismensis Episcopi pro quo ut pote juris & feodi sui existente jam & hominium fecerat, suscepto, turrim altam & robustam in eo aedificavit & ipsum castellum muris undique validissimis munivit. Et vero Engolismensem a primo lapide edificavit: in qua reedificatione supra dictus Itherius Archambaudi in constructione parietum expensarum medietatem de proprio suo ministrabat. De proprio suo aedificavit dormitorium, refectorium, cellarium, Presbyterium, januas ferreas & contulit praedictae Ecclesiae (forte Ecclesias) de Julhac & de Renenorvilla & de Touzac, & Ecclesiae de Julac quae manu laica alienata ab Ecclesia Engolismensi fuerat de manu militum qui dicuntur Coquenses ad jus Engolismensis Ecclesiae revocavit, & contulit etiam de proprio ut pauperes viginti quatuor seper alerentur in praedicta Ecclesia in unaquaque Quadragesima & acquisivit duodecim solidos in Ecclesia de Touzaco ad tunicas pauperum. Dedit etiam Engolismensi Ecclesiae Pontificalia ornamenta, quae emit a Bosone Xantonensi Episcopo mille solidos, scilicet casulam magnam cum lapidibus undique aurifrizatam, vestimentum cum alba undique aurifrizatum manipulum & stolas cum lapidibus aurifrizatas & tunicam ac dalmaticam, in qua sunt depictae aquilae, & quinque solidos in die anniversarii sui. Obiit in senectute sua MCXXXV ab Incarnation Domini anno IX Kalendas Augusti, & inter Pontifices collatus juxta Pontificem Grimoardum in Capitulo sepultus est. Gerardus itaque Engolismensis Episcopus aulam Pontificibus construxit, & Ecclesiae quam ut diximus, aedificavit, haec munera obtulit. Contulit vero textus aureos & magnum textum cum lapidibus nimirum turibula deaurata & crucem de argento, duo candelabra argentea, unam capsulam argenteam, unum urceum argenteum, unum calicem aureum, unum deauratum argenteum, quatuor argenteos, duas tabulas eburneas cum argento, duplex argenteum psalterium, duo altaria argentea, & in fine suo thuribulum argenteum septem capsulas argenteas & duas aburneas & duas pyxides argenteas, & unam eburneam, manipulum de argento, unum calicem de argento lapideum; quatuor magnas cruces, tres parvas. Haec ornamenta praedictae Ecclesiae intulit, unum pallium auri operis & magnutidinis & duodecim alia, quadraginta cappas, novem dalmaticas, tres tunicas, septem amictus argenteos & aureos, colarium aureum, quatuor stolas, octo manipulos, quinque albas & unam de affresina: & centum volumina librorum vel eo amplius, ut credimus, videlicet scripta Gregorii, Augustini, Ambrosii, Hilarii, Isidori, Cypriani, Gregorii Nazianzeni, Origenis, Hieronymi, Bruni, Bedae, Rabani, Boethii, Paschasii, Sidonii, Historiam parvam & Historiam Julii Caesaris, scripta Tullii, & innumera bona Ecclesiae nostrae & mensae Episcopali contulit. Constituit etiam de proprio suo bono ut tredecim pauperes in mensa Pontificis Engolismensis semper alerentur. Tempore cujus & beneficio & auxilio Ecclesia de Corona, Bornetensis (vel Ambornensis) Ecclesia, & Ecclesia de Grossobosco & de Aulavilla edificari coeperunt. Aulam Pontificibus & Capellam & Cameram Pictavi aedificavit, & annulum aurei operis cum lapidibus pretiosis Ecclesiae Engolismensi dedit: Curtim Varuci in decima, in agricultura & aliis redditibus augmentavit; aulam Varui aedificavit muris, vallo aedificatam roboravit, Ecclesiam & domos construxit leprosarias; innumera bona mensae Episcopi acquisivit, Varuci, Adiriaci, Engolismae. Qui in judicio verax, in responsione discretus, in praedictione eximius, in allocutione blandus, in proverbis facetus, tamen circa finem ad Petri Leonis schismatici partes divertit, errori illius favens. Die autem proxima mortis suae accepimus quod in confessione sua Sacerdotibus dixerit, si partem Petri Leonis contra voluntatem Dei ignorans manu tenuerit se confiteri & poenitere: Omnia autem illa quae habebat fere in vita sua, vel Ecclesiae dedit, vel pauperibus crogavit. Sabbato autem Missam celebrans maxima devotione & effusione lachrymarum sequenti die Dominica migravit a saeculo MCXXXVI anno ab Incarnation Domini, sedit in Episcopatu annis triginta tribus mensibus ... diebus ... Et cum aliquem Capellanum nec gistis sive quaestis nec hospitis vexasset unicuique Capellanorum sui Episcopatus in fine suo unam minam obolum dedit, & illud magnificum fidus quod claritate sui partes occiduas illustraverat: proh dolor! extra Ecclesiam quam aedificavit sub vili latet lapide. Cessavit Episcopatus usque XIV. Kalendas Julii.

 

 

Cap. XXXVI. De Lamberto Episcopo.

 

Post Gerardum Wulgrino tenente Consulatum suscepit regimen Engolismensis Ecclesiae Lambertus natione Engolismensis vico Palude, patre Fulcherio, matre Leggardi natus: vir quidem sapiens & discretus & summae eloquentiae & maximae religionis, qui ab Ademaro Episcopo Sacerdos ordinatus Ecclesiae S. Joannis de Palude Capellanus fuerit. Qui in ea congregavit conventum fratrum religiose ibi viventium. Processu vero temporum Ecclesiam de Corona a primo lapide aedificavit: in qua promotus in Abbatem de Ecclesia S. Joannis de Palude conventum religiosum transtulit in Corona, quos bonis moribus & institutionibus eximiis exornavit, & praedictae Ecclesiae multa bona acquisivit, illam molendinis, sylvis, praediis, pratis ditavit, reliquiis, libris, ornamentis decoravit. DFactus Praesul Engolismensis Ecclesiae quatuor praedia (in Ducaeno codice pallia) dedit & Ecclesiam de Magnac aquisivit. Aedificavit in domibus Episcoporum quandam aulam in qua est puteus & coquina & turrem super portam Varuci; aedificavit Ecclesiam Baptisterii de conventu benedictionum. Qui exemplar religionis, justitiae, largitatis, castitatis & eleemosynae omnibus in provincia Burdegalensi fuit. Wulgrinus vero cum praedictus Dux Aquitanie Junior turrem Geofridi appellatam ingeniis suis expugnatum & valide captam destruxisset, & aliam turrim dictam Turrim Radulfi de Coniaco quoniam expugnando antecedentia acquisierat & suis ut dicebat hominibus & propriis expensis munitam teneret, Proceres & milites atque populus inde expulsi atque exheredati auxilium Wlgrini ad proprias mansiones & sua jura recuperanda simpliciter expetierunt. Qui congregato quamplurimo exercitu & viribus Procerum ejusdem castelli ac vicinorum Baronum eis faventium coadunatis obsidione turrem circumdedit. Itaque homines qui eam tenebant, libertatem inde euindi non habebant. Quod audiens commemoratus Aquitaniae Dux exercitum ac vires quantas potuit congregavit & ad libertatem turris & hominum in ea inclusorum in honore castri Pontis non multum longe a Turre adduxit. Quod comperiens Wlgrinus & qui cum eo Proceres, se ad pugnandum contra adversum exercitum paraverunt. Cum vero ex utraque parte acies ordinatae essent interventu Episcoporum domini Lamberti Engolismensis & Willelmi Guardardi Xantonensis & sapientium virorum pax & concordia inter Ducem & Wlgrinum Comitem & Proceres castri Pontis ita reformata est, quod Radulfus turrem suam reddidit & Gaufrido de Ponte ut suam quae diruta erat reaedificaret, concessit, caeterisque Baronibus omnia jura sua habere permisit. Haec ita circa Pontenses acta sunt, qui castri sui reaedificationem & mansionem, sive bonorum suorum restitutionem prudentiae & strenuitati Guillermi Comitis non immerito universaliter afferunt. Haec quoque memoriae & scripto commendamus, quod idem Wlgrinus circa finem vitae suae laudabiliter ac virtuose egit circa castellum Villaboe, siquidem Iterius de Villaboe occasione unius partis quam in castello, habebat auxiliis & expensi Gaufridi de Rancone fultus qui cum militibus castrum intraverat & munierat: Helias de Coniaco partem & jus dominicum suum quod in castrum habebat illud praeter turrem quae dicitur Pictavinorum abstulit, & hanc ablationem & invasionem sibi & sequacibus suis & perpetuo usurpare moliebatur. Quod audiens Comes Wlgrinus quamuis debilis ex infirmitatis oppressione quam fere per dimidium annum sustinuerat, multorum exercitu tam militum quam peditum congregato honorem castelli Villaboe audacter ingressus est, ibique per aliquot dies moratus cum montem in quo castellum situm est, contra adversarios vellet ascendere, illi congressum ejus formidantes, quamuis eo plures milites haberent, dimisso castello & turre Pictavinorum, quam obsessam tenebant & expugnabant, aufugerunt. Tunc Helias de Coniaco Bardonis filius castellum & castelli dominium suum ex integro per manum Wlgrini Comitis honorifice recuperavit ac demum paucis de exercitu illo electis in aulam Wlgrinus Comes veniens quod quidam contra eum imminerent, munitionem illam expugnando cepit & destruxit, quibusdam malefactorum interfectis & detruncatis, & quibusdam in aqua proxima dum fugerunt submersis: & sic burgum illum qui dicitur Maulia undique fossis & machinationibus lignorum munitum destruxit & combussit, ut nec praeter Ecclesiam aliquid in eo superstes remansisse viderent. Deinde fere in eodem mense coadunata gente tam militum quam peditum burgum qui dicitur Comac munitionibus atque fortitudine brevius quam credi potest bene paratum contra voluntatem & consilium suorum, quod nemo de genere suo antea hoc facere ausus fuerat, & etiam contra opinionem inimicorum exerit contra Dominum Rupis-Fulcaudi & Vertolii & honores eorum qui illi maxime adversabantur & inimici existebant. Quo facto usque ad dimidium annum totum Rupis-Fulcaldi honorem & gentem in eo manentem pene sibi subjugavit, & juxta libitum suum ad finem duxisset, nisi morte praeventus fuisset. Quas expensas apud Burgum memoratum, & quam multiplices comsumpserit, quamque audacter & viriliter honores predictos & loca in eis munita invaserit, non est facile, ut ipse fecerit, scripto commendare. Cum autem virtute floreret, & fama ejus militaris virtutis usque ad externas nationes divulgaretur, inimicis suis aliis timore perterritis, aliis vero timore & oppresione defatigatis atque illius largitas in reficiendis & procurandis honorifice &c devinciendis militibus ampla haberetur, ac donativa illis magnifica & plusquem se secum haberet abundantia existerent, correptus acutae febris dolore apud castellum Botavillam, convocatis Proceribus suis & domino Lamberto Engolismensi Episcopo in cujus manu & dispositione testamentum faciens jam quinquagesimum & ultra annum perficiens, in Comitatu vero vigesimum, ab hac vita decessit & sepultus est in Capitulo S. Eparchii ad sinistram partem altaris MCXL anno ab Incarnatione Domini, XVI. Kalendas Decembris, & reliquit Guillelmum primogenitum suum heredem sibi quem peperit ei Pontia filia Comitis de Marchia: dedit tamen duobus filiis suis posterioribus natu scilicet Fulconi & Gausfrido Martelli, quos peperit ei filia Vicecomitis Castelli Airaudi nomine Amabilis, Mastacium & Usvillam.

 

 

Cap. XXXVII. De Guillelmo Taillefer.

 

Guillelmus vero Taillefer juvenis elegantis formae Consulatum suscepit, adversum quem Ludovicus Rex audivit querelas Lamberti Englismensis Episcopi quod Comes Engolismensem Ecclesiam vexaret, quae de regalibus bonis fundata erat, has litteras Guillelmo Comiti direxit:

Ludovicus Rex Francorum & Dux Aquitanorum Guillelmo Engolismensi Comiti fideli nostro salutem & dilectionem. Pervenit ad aures Regiae dignitatis nostrae, quod in bonis Engolismensis Ecclesiae manus extendis, quae praedecessores nostri Reges eidem Ecclesiae contulerunt, quam & fundarunt. Haec oppressio in nostram redundat injuriam, qui & Ecclesiam Christi debemus defendere & praedecessorum nostrorum eleemosynas conservare. Eapropter fidelitati tuae per Regia scripta mandamus vi Engolismensem Ecclesiam & bona illius cum amore & honore nostro in omni pace & quiete dimittas, nec amplius vim inferre praesumas. Nos autem cum ad partes venerimus, si quid inter vos & Episcopum querelarum emerserit, ad modum & concordiam studiose revocare conabimur.

Cum autem Ludovicus Rex ad Aquitanicas partes veniret, Lambertus Episcopus, ut accepimus, dixit Regi quod Engolismenses Episcopi Capellani Regum Francie fuerunt, ex quo Ligerim ad partes Aquitanicas transirent, quod Ludovicus Rex non contradixit. Guillelmus siquidem Comes cum Baronibus suis multas guerras & vexationes passus est. Ludovico autem Rege aggrediente iter Hierosolymitanum, praedictus Guillermus sequutus est eum maximo exercitu, qui a Rege Siciliae & ab Imperatore Constantinopolitano honorifice susceptus est & multis muneribus ditatus fuit. Et cum Rex Franciae & Imperator Alemanniae & omnes fere Barones fame & inopia periclitarentur, praedictus Guillermus in pace transiens salvo exercitu & rerum substantia, Jerusalem venit, & egentibus Baronibus permaxima dona distribuit. Tunc temporis felicis memoriae Lambertus morbo laborans panem non comedens per multos dies vixit & a Comprovincialibus Episcopis & aliis religiosis personis in infirmitate sua visitatus est. Qui plenus dierum in senectute sancta post munitionem (leg. inunctionem) & susceptam Eucharistiam in praesentia fratrum suorum spiritum Deo reddidit MCXL vel potius MCXLIX anno VII. Idus Junias. Sedit in Episcopatu annis XIII diebus viginti. Cessavit Episcopatus usque XIV. Kalend. Julii subsequentis annis; sepultus juxta caput Ecclesiae de Corona in Orientali parte.

 

 

Cap. XXXVIII. De Hugone Episcopo.

 

Post quem suscepit electionem Cleri petitione & assensu Hugo natione Engolismensis, Rupis-Focaldi oppidanus, Petro patre, Edoarda matre natus, Ecclesiae Engolismensis Cantor, qui a primaria etate castitatem & munditiam fervavit, etiam verba illa que bonos mores corrumpunt verecunde vitabat. Fuit humilis in omni actu, in locutione gratiosus, nihil habens rusticitatis admixtum, qui cum parvus adhuc, vel habitu esset, tamen in predicatione facundissimus erat. Qui liberalibus artibus imbutus Magistro Gisleberto in Galliis adhaerens, illum maxime in Theologia sequutus est. Cum autem Gaufridus Burdegalensis decessisset, Canonici Burdegalenses vocem suam in electionem dederunt Engolismensi, Agennensi, Pictavensi, Xantonensi, Petragoricensi. Qui cum de electione secreto tractarent, Henricus Rex se intermiscuit concilio eorum, deprecans, quatenus Joannes de Saecli Magister Scholarum Pictavensium per eos in Archiepiscopum eligeretur. Et ipse praesens Rex volebat interesse electioni, ne aliquis Episcoporum contra voluntatem Regis aliquid diceret. Cum vero Rege praesente praedicti Pontifices timido silentio stuperent, solus Hugo Engolismensis Episcopus dixit: Domine Rex nobis quibus electio juste commissa est, de electione in praesentia vestra tractare non licet: quandiu autem hic nobiscum fueritis de officio Ecclesiastico & de ordinatione nobis commissa tacebimus, nec amplius qui voce nostra primo promotus est per nos promovebitur. Quod audiens Rex cum maximo rancore tristis abscessit. Comes itaque Guillermus de itinere Hierosolymitano regressus maximam guerram cum Rannulfo de Agernac sororio suo habuit. Qui Rannulfus quadam die cum magnas militum & peditum copias congregasset & Castrum novum capere pararet, praedicto Guillermo cum paucis sibi occurrente cum illa peditum & militum multitudine ab eo captus est. Item Arnaldo Bocardi praefatum Guillermum graviter infestante G. Mandugot, seu Manigot, cum ad auxiliandum illi properaret, a praedicto Consule captus & in vinculis redactus est. Idem Consul magnas guerras habuit cum Fulcone & Gaufrido fratribus suis, cum Focaudo Archiaci, cum Iterio de Coniaco & multis aliis Baronibus qui abstulerant ei munitionem Macuriae, quam obsidens praefatus Comes repulsis inimicis, honorifice suscepit. Illus quoque eximium illi accidit. Nam cum guerram haberet cum Guidone de Rupe-Foucaudi armata manu intrans castrum Rupis-Foucaudi, quidquid extra turris munitionem invenit aut ignis combustione delevit, aut rapinis dirupit. Cumque saepe nominatus cum Rege Anglorum ad obsidionem Chosae venisset, contigit quod Hugo Engolismensis Episcopus gravissima infirmitate correptus opprimeretur, quem modum infirmitatis cum astantes Medici judicare non possent, multa ignoranter dixerunt. Quantae charitatis praedictus Hugo Pontifex fuerit; quam assiduus in lectione, quam benignus erga subditos, dicere nequimus. Ex quo urbem ingrediebatur cum Cathedralibus in choro omnibus horis & maxime in matutinis Deo psallebat communi voce, non gravata Episcopali auctoritate, & fastidiens palatium in Claustro cum Cathedralibus frequenter residebat, nisi Ecclesiasticae causae traherent illum, qui maxima bona mense Episcopi contulit. Consilio ejus Ecclesia Engolismensis judiciariam de Julac acquisivit. Qui homo summae pacis & summae concordia ex quo ipse discessit, quasi cum eo pax & concordia discessit: tota civitas in seditionem versa est. Vix sexagenarius maximo planctu Clericorum, lamentatione nobilium, luctuoso gemitu utriusque sexus & aetatis post munitionem (inunctionem) & acceptam Eucharistiam obdormivit in Domino pridie Idus Augusti MCLIX anno ab Incarnatione Domini. Sedit annis X. mensibus 2. die uno. Sepultus est intra Ecclesiam Cathedralem a Septentrionali parte. Cessavit Episcopatus usque ad Idus Octobris sequentis.

<<Retour