29 octobre 1153
Bulle privilège du pape Anastase IV en faveur de Notre-Dame de Saintes.
Mention de Saint-Silvain de la Monzie-Saint-Martin.
Référence : Jaffé-Loewenfeld, 9753
Parthenonis
S. Mariae Santonensis patrocinium suscipit, possessionesque et privilegia, rogatu Agnetis abbatissae, confirmat, imposito
monialibus quinque solidorum Pictaviensis monetae censu annuo. Grassilier,
Cart. inéd. de
la Saintonge, II, 16. — « Cum omnium ecclesiarum ».
Edition : Cartulaires inédits de la Saintonge, II, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Saintes, Théodore Grasilier,
1871, p. 16-19, charte 9.
Copie :
http://guyenne.fr/ArchivesPerigord/Cartulaires/cartulaire nd saintes.htm
Anastasius
episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, Agneti abbatisse
monasterii Beate Marie, quod in suburbio Xanctonensis civitatis situm est, ejusque
sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Cum omnium ecclesiarum atentam curam et sollicitudinem ex injucto nobis officio
genere debeamus, de illis tamen nos oportet attencius esse sollicitos, que ad
jus beati Petri specialius pertinere noscuntur, et de apostolice sedis
protectione ampliori devotione confidunt. Quapropter, dilecte in Domino filie,
predecessorum nostrorum felicis memorie Innocentii et Eugenii summorum
pontificum vestigiis inherentes, vestris justis postulationibus clementer
annuimus, et beate Dei genitricis semperque Virginis Marie monasterium, in quo
divino mancipate estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione
suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut
quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium inpresentiarum juste
et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis, prestante Deo,
poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis : in pago Xanctonensi,
burgum qui dictur Pontilabium, cum omni terra, que circumque distenditur, usque
ad locum qui dicitur Fahia de Botiraut, et villa de Burli, et villa Sancti
Supplicii (Sulpicii), et de Valenza, et decima de Calma, et de tota parrochia Campanie, et omnibus aliis decimis, et ecclesiis,
terris, terratgiis, hominibus, et pertinenciis suis; In eodem pago, curtem que
vocatur Corma Regalis, cum ecclesia Sancti Petri et beati Nazarii, et decimis,
et universa integritate et utilitate ipsius ecclesie, curtis et tocius
parrochie; Item in eodem pago Xanctonensi, burgum qui dicitur Sancti Saturnini,
cum terra que dicitur Maremnia, et villa que dicitur Ga, et hominibus, et
possessionibus parrochie de Salis, et parrochie sancti Justi, et decima terre
Hugonis de Doe, et omnibus aliis pertinenciis suis; In insula quoque Olarionis, villam que
dicitur Captirons, et decimam omnium rofiarum cervorum cervarumque, que in ipsa
insula capte fuerint, et omnia alia tam decimas quam decimationes, census,
molendina, salinas, ubicumque et quecumque fuerint, ad segristaniam altaris
pertinentia; Villam Sancti Juliani, cum omnibus pertinenciis suis; Terram de
Magonvilla, Molendinum de Forest; Terram Sancti Palladii, piscationes, prata,
censu, predia, feoda, molendina, calefactionem ad furnos de bosco de Autao, et
omnia alia in urbe Xanctonensi vel in pago ad monasterium vestrum pertinentia;
Item de silva que vocatur Bacones, de omnibus arboribus quecumque fuerint
necessaria, ad vestras domos scilicet hedificandas vel restaurandas, ad cupas,
ad dolia, ad vallum, ad naves, ad furnos calfaciendos, et ad omnia vobis
necessaria; Item salinas quas possidetis
apud Sanctum Anianum; in Pictavensi pago, villam que dicitur Vix, cum omnibus
pertinenciis suis; in
Petragoricensi episcopatu, villam que dicitur Mundia, cum ecclesia et
sepultura, et omnibus pertinenciis suis; in
Andegavensi episcopatu, villam que dicitur Monpolimps, cum hominibus, et
terris, et omnibus pertinenciis suis. Libertates quoque et immunitates, et
quecumque a comite Gaufrido Pictavensi, vel a Lodovico rege Francorum, vel ab
alienorde Willelmi Pictavensis comitis filia, vel ab Aelith sorore sua eidem
monasterio racionabiliter data, vel concessa, et scriptis suis firmata esse
noscuntur, autoritate vobis apostolica confirmamus, ut videlicet nec rex ipse,
nec prefata Alienordis et Aelith, nec prepositi, nec famuli, nec forestarii,
nec ministeriales eorum, nec ullus homo ibi cavaugadam, nec exercitum, nec
arbergamentum, questam, talleatam, aut procurationem, de homicidio, de furto,
de raptu, de incendio vigeriam, aut consuetudinem aliquam ulterius habeant.
Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbatissa, vel tuarum qualibet succedentium,
nulla ibi qualibet subreptionis astucia vel violentia preponatur, set quam
sorores communi assensu, vel pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati
Benedicti regulam de eodem claustro, vel si necesse fuerit, de alio
providerinteligendam. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat ipsum
monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; set omnia integra
conserventur eorum pro quorum gubernationes et sustentatione concessa sunt,
usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate, et diocenarum
episcoporum canonica justicia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica
percepte protectionis, quinque solidos Pictavensis monete nobis nostrisque
successoribus annualiter persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica
secularisve persona....
Ego
Anastasius catholice ecclesie episcopus subscripsi.
Ego
Ymarus Tusculanus episcopus subscripsi.
Ego Hugo Hostiensis episcopus subscripsi.
Ego
Guido presbiter cardinalis tit. Sancti Grisogoni subscripsi.
Ego
Manfredus presbiter cardinalis tit. Sancte Savine subs.
Ego
Aribertus presbiter cardinalis Sancte Anastasie subscr.
Ego
Julius presbiter cardinalis tit. Sancti Marcelli subscr.
Ego
Octavianus presbiter cardinalis tit. Sancte Cecilie subsc.
Ego
Astaldus presbiter cardinalis tit. Sancte Prisce subsc.
Ego
Cencius presbiter cardinalis tit. Sancti Laurentii in Lucina subsc.
Ego
Henricus presbiter cardinalis tit. SS. Nerei et Achillei subsc.
Ego Odo
diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum subscr.
Ego
Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in porticu subsc.
Iacinthus
diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn subsc.
Ego
Geradus diaconus cardinalis Sancte Marie in via lata subsc.
Ego Odo
diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano subscr.
Datum Rome,
apud Sanctam Mariam rotundam, per manum Rolandi sancte Romane ecclesie
presbiteri cardinalis et cancellarii. IIII. Kl. Novembris. Indictione II.
Incarnationis Dominice anno M°. C°. L. III°. Pontificatus vero domni Anastasii pape. IIII. Anno primo.